§66.35De bonis ac malis sensus non iudicat; quid utile sit, quid inutile, ignorat.
감각은 선과 악에 대해 판단하지 못하며, 무엇이 유익하고 무엇이 무익한지 알지 못하네.
Non potest ferre sententiam, nisi in rem praesentem perductus est.
눈앞에 있는 실물로 인도되지 않는 한 판단을 내릴 수 없네.
Nec futuri providus est nec praeteriti memor; quid sit consequens, nescit.
미래를 예견하지도 못하고 과거를 기억하지도 못하며, 무엇이 뒤따르는 결과인지 알지 못하네.
Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura.
그러나 이로부터 사물의 질서와 기초가 짜이고, 올바른 길을 가고자 하는 삶의 통일성이 형성되네.
Ratio ergo arbitra est bonorum ac malorum;
그러므로 이성이 선과 악의 판정관이네.
aliena et externa pro vilibus habet et ea, quae neque bona sunt neque mala, accessiones minimas ac levissimas iudicat.
이성은 무관한 것과 외적인 것을 하찮은 것으로 여기며, 선도 아니고 악도 아닌 것들을 아주 미미하고 가벼운 부속물로 판단하네.
Omne enim illi bonum in animo est. §66.36Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae.
이성에게는 모든 선이 영혼 안에 있기 때문이네. 한편, 이성은 어떤 선들을 의도적 목적을 통해 도달하게 되는 ‘제1의 선’으로 여기니, 예를 들면 승리, 훌륭한 자식들, 조국의 안전 같은 것이네.
Quaedam secunda, quae non apparent nisi in rebus adversis, tamquam aequo animo pati morbum magnum, exilium.
어떤 선들은 역경 속에서만 나타나는 ‘제2의 선’으로 여기니, 예를 들면 심한 병이나 추방을 평온한 마음으로 견뎌내는 것이네.
Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere.
어떤 선들은 자연에 반하는 것보다 특별히 더 자연에 따르는 것도 아닌 ‘중간의 선’으로 여기니, 예를 들면 현명하게 걷는 것, 단정하게 앉는 것이네.
Non enim minus secundum naturam est sedere quam stare aut ambulare. §66.37Duo illa bona superiora diversa sunt.
앉아 있는 것이 서 있거나 걷는 것보다 자연에 덜 따르는 것은 아니기 때문이네. 앞서 말한 두 가지 상위의 선은 서로 다르네.
Prima enim secundum naturam sunt: gaudere liberorum pietate, patriae incolumitate.
제1의 선은 자연에 따르는 것이니, 자식들의 효성과 조국의 안전을 기뻐하는 것이네.
Secunda contra naturam sunt: fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia. " §66.38Quid ergo? Aliquid contra naturam bonum est?" Minime;
제2의 선은 자연에 반하는 것이니, 고문에 용감하게 맞서는 것과 병이 가슴속을 태우는 동안 갈증을 참아내는 것이네. “그렇다면 어찌 되는가? 자연에 반하는 어떤 것이 선이란 말인가?” 결코 아니네.
sed id aliquando contra naturam est, in quo bonum illud existit.
다만 그 선이 존재하는 상황이 때로 자연에 반하는 것일 뿐이네.
Vulnerari enim et subiecto igne tabescere et adversa valetudine adfligi contra naturam est, sed inter ista servare animum infatigabilem secundum naturam est.
부상을 입는 것, 아래에 놓인 불길 속에서 쇠약해지는 것, 질병으로 고통받는 것은 자연에 반하는 일이지만, 그러한 일들 속에서 지치지 않는 정신을 보존하는 것은 자연에 따르는 것이기 때문이네. 내가 말하고자 하는 바를 요약하자면, 선의 대상(소재)은 때로 자연에 반할 수 있어도, 선 자체는 결코 반하지 않네.
§66.39Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam.
이성 없는 선은 존재하지 않으며, 이성은 자연을 따르기 때문이네.
"Quid est ergo ratio? "Naturae imitatio. "Quod est summum hominis bonum? "Ex naturae voluntate se gerere. "
“그렇다면 이성이란 무엇인가?” “자연의 모방이네.” “인간의 지고한 선은 무엇인가?” “자연의 뜻에 따라 처신하는 것이네.” 상대방은 말하네.
§66.40Non est "inquit "dubium, quin felicior pax sit numquam lacessita quam multo reparata sanguine.
“한 번도 침해받지 않은 평화가 많은 피를 흘려 회복한 평화보다 더 행복하다는 점에는 의심의 여지가 없네.
Non est dubium "inquit "quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta.
흔들림 없는 건강이 죽음을 위협하는 중병으로부터 어떤 힘과 인내를 통해 안전한 상태로 인도된 건강보다 더 행복한 상태라는 점에는 의심의 여지가 없네.
Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium. " §66.41Minime.
같은 방식으로, 기쁨이 상처나 불길의 고통을 견뎌내기 위해 버티는 정신보다 더 큰 선이라는 점에는 의심의 여지가 없을 것이네.” 결코 그렇지 않네.
Illa enim, quae fortuita sunt, plurimum discriminis recipiunt; aestimantur enim utilitate sumentium.
우연에 속하는 것들은 아주 많은 차이를 허용하니, 그것들을 취하는 사람들의 유용성에 따라 평가되기 때문이네.
Bonorum unum propositum est consentire naturae; hoc in omnibus par est.
그러나 선의 유일한 목적은 자연에 합치하는 것이며, 이것은 모든 선에서 동등하네.
Cum alicuius in senatu sententiam sequimur, non potest dici: ille magis adsentitur quam ille;
우리가 원로원에서 누군가의 의견을 따를 때, “저 사람이 이 사람보다 더 찬성한다”고 말할 수는 없네.
ab omnibus in eandem sententiam itur.
모든 사람이 똑같은 의견으로 가기 때문이네.
Idem de virtutibus dico.
나는 덕들에 대해서도 똑같이 말하네.
omnes naturae adsentiuntur.
모든 덕은 자연에 동의하네.
Idem de bonis dico: omnia naturae adsentiuntur.
나는 선들에 대해서도 똑같이 말하네.
§66.42Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam.
모든 선은 자연에 동의하네. 한 사람은 젊은이로 죽었고, 다른 사람은 노인으로 죽었으며, 이들 외에 또 다른 사람은 영아로 죽어 인생을 흘낏 바라보는 것 외에는 아무것도 허락되지 않았네.
Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia. §66.43Alius inter cenandum solutus est.
이들 모두는 똑같이 죽을 운명이었네, 비록 어떤 이들의 죽음은 삶이 더 멀리 나아가도록 허락했고, 다른 이들의 죽음은 한창 꽃피울 때 잘라버렸으며, 또 다른 이들의 죽음은 시작하는 바로 그 순간에 중단시켰을지라도 말이네. 어떤 이는 저녁 식사를 하던 중에 숨을 거두었네.
Alterius continuata mors somno est.
다른 이의 죽음은 잠에서 그대로 이어졌네.
Aliquem concubitus extinxit.
어떤 이는 잠자리에서 목숨이 꺼졌네.
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
이들에 맞서서 나는 칼에 꿰뚫린 이들, 뱀에 물려 숨진 이들, 붕괴로 으스러진 이들, 혹은 오랜 신경 발작으로 조금씩 뒤틀리며 고통받은 이들을 대치시키네.
Aliquorum melior dici, aliquorum peior potest exitus; mors quidem omnium par est.
어떤 이들의 종말은 더 낫다고 할 수 있고, 어떤 이들의 종말은 더 나쁘다고 할 수 있으나, 모든 사람의 죽음은 참으로 동등하네.
Per quae desiliunt, diversa sunt; in quod desiliunt, unum est.
그들이 뛰어내리는 경로는 다양하지만, 그들이 뛰어내려 도달하는 곳은 하나이네.
Mors nulla maior aut minor est; habet enim eundem in omnibus modum, finisse vitam. §66.44Idem tibi de bonis dico: hoc bonum inter meras voluptates est, hoc inter tristia et acerba.
그 어떤 죽음도 더 크거나 작지 않으니, 죽음은 모든 사람에게서 ‘삶을 끝마쳤다’는 동일한 한계를 지니기 때문이네. 나는 선들에 대해서도 자네에게 똑같이 말하네. 이 선은 순전한 즐거움들 사이에 있고, 저 선은 슬프고 쓰라린 일들 사이에 있네.
Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit.
전자는 운명의 총애를 다스렸고, 후자는 운명의 폭력을 정복했네.
Utrumque aeque bonum est, quamvis illud plana et molli via ierit, hoc aspera.
전자는 평탄하고 부드러운 길로 갔고 후자는 험난한 길로 갔을지라도, 둘 다 똑같이 선하네.
Idem finis omnium est: bona sunt, laudanda sunt, virtutem rationemque comitantur;
모든 선의 결말은 동일하니, 그것들은 선이고, 찬양받을 만하며, 덕과 이성을 동반하네.
virtus aequat inter se, quicquid agnoscit.
덕은 자신이 인정하는 것이라면 무엇이든 서로 동등하게 만드네.