Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §65.16-65.24

探究自然带来的心灵解放与对身体的超越

第 88 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐明,对自然的探求能使心灵从身体的束缚中解脱出来,提升至灵魂的原初状态。通过将神与质料、心灵与身体进行对比,他论证了心灵的优越性以及获得确凿自由的途径。

§65.16Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo.
即使是现在,我也并没有像你所想的那样在浪费时间。
Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit.
因为所有这些事物,如果不被细分,不被割裂成这种无益的精微细节,就会提升和振奋心灵,那被沉重的负担所压迫的心灵渴望得到解脱,并回到它曾属于的那些事物中去。
Nam corpus hoc animi pondus ac poena est; premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit.
因为这身体是心灵的重负和惩罚;在它的压迫下,心灵受到折磨并处于枷锁之中,除非哲学前来相助,命令它在自然奇观的注视下重新呼吸,并将它从尘世释放到神圣的事物之中。
Haec libertas eius est, haec evagatio; subducit interim se custodiae, in qua tenetur, et caelo reficitur.
这就是它的自由,这就是它的漫游;在此期间,它使自己脱离了所受的监禁,并在天空中恢复了活力。
§65.17Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant; sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
正如制造某种更精细物件(因专注而使眼睛疲倦)的匠人,如果他们只有微弱而不可靠的光线,就会走到户外,在某个专供人们休闲的场所用自由的光芒取悦自己的眼睛;同样,心灵在这个阴郁而黑暗的住所中受阻,只要可能,就会奔向开阔之地,在对自然的沉思中获得休息。
§65.18Sapiens adsectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit.
贤者和智慧的追求者固然依附于自己的身体,但他以自己最优秀的部分离开身体,并将自己的思想投向崇高之物。
Velut sacramento rogatus hoc, quod vivit, stipendium putat.
仿佛宣过誓一般,他将自己所活着的这生视为军饷。
Et ita formatus est, ut illi nec amor vitae nec odium sit, patiturque mortalia, quamvis sciat ampliora superesse.
他被塑造成这样:对生命既无热爱也无仇恨,并且忍受着凡尘之物,尽管他知道有更伟大的事物在前方等待着他。
§65.19Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem? Ego non quaeram, quae sint initia universorum? Quis rerum formator? Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit? Non quaeram, quis sit istius artifex mundi? Qua ratione tanta magnitudo in legem et ordinem venerit? Quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diviserit? Unde lux tanta fundatur? Ignis sit, an aliquid igne lucidius?
你禁止我探究自然,将我从整体中拉开,贬低到一个部分中去吗? 难道我不该探求宇宙万物的开端是什么? 万物的塑造者是谁? 是谁把沉浸在一体之中、包裹在惰性物质中的万物区别开来的? 难道我不该探求这世界的匠人是谁? 如此巨大的规模是通过什么道理归于法律和秩序的? 是谁收集了分散之物,区分了混乱之物,并给躺在同一丑陋状态中的万物分配了面貌? 如此巨大的光芒是从何处倾注出来的? 它是火,还是比火更明亮的东西?
§65.20Ego ista non quaeram? Ego nesciam, unde descenderint? Semel haec mihi videnda sint, an saepe nascendum? Quo hinc iturus sim? Quae sedes exspectet animam solutam legibus servitutis humanae? Vetas me caelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso?
我不该探求这些吗? 我能不知道它们是从哪里降下来的吗? 这些是我只能见一次,还是必须要多次出生? 我将从这里走向何方? 解脱了人类奴役法则的心灵,将有什么住所等待着它? 你阻止我参与天空,也就是说,你命令我低着头活着吗?
§65.21Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum.
我更伟大,且为了更伟大的事物而生,绝非我身体的奴隶,我确实只把这身体看作是套在我自由之上的某种锁链。
Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino.
因此,我将它对立于命运,让命运在那里止步,我不允许任何伤害通过它传到我身上。
Quicquid in me potest iniuriam pati, hoc est.
在我之中任何可能遭受伤害的东西,就是这个身体。
In hoc obnoxio domicilio animus liber habitat.
在这个处于支配地位的住所里,住着自由的心灵。
§65.22Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem; numquam in honorem huius corpusculi mentiar.
这肉体永远不会逼我恐惧,永远不会逼我做出配不上善人的伪善;我永远不会为了这具微不足道身体的荣誉而撒谎。
Cum visum erit, distraham cum illo societatem.
当我认为合适时,我会断绝与它的伙伴关系。
Et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus socii; animus ad se omne ius ducet.
然而即使是现在,当我们结合在一起时,我们也不会是对等地位的合伙人;心灵会将所有的权利收归己有。
Contemptus corporis sui certa libertas est.
对自身身体的蔑视就是确凿的自由。
§65.23Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio.
回到我的主题,我们刚才谈到的那种探究也将对这种自由大有裨益。
Nempe universa ex materia et ex deo constant.
显然,万物皆由质料和神构成。
Deus ista temperat, quae circumfusa rectorem secuntur et ducem.
神支配着这些围绕在周围、并追随神作为主宰和向导的事物。
Potentius autem est ac pretiosius, quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei.
然而,那进行创造的、即神,比承受神作用的质料更为强大、更为尊贵。
§65.24Quem in hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine animus.
神在这个宇宙中所占据的位置,就是心灵在人之中所占据的位置。
Quod est illic materia, id in nobis corpus est; serviant ergo deteriora melioribus.
那里的质料,就是我们之中的身体;因此,让低劣者服从高贵者吧。
Fortes simus adversus fortuita.
让我们面对偶然之事保持坚强。
Non contremescamus iniurias, non vulnera, non vincula, non egestatem.
让我们不要在伤害、伤口、锁链、贫困面前颤抖。
Mors quid est? Aut finis aut transitus.
死亡是什么? 要么是终结,要么是过渡。
Nec desinere timeo, idem est enim, quod non coepisse, nec transire, quia nusquam tam anguste ero.
我不害怕消逝,因为那与未曾开始是一样的;我也不害怕过渡,因为在任何地方我都不会处于如此狭窄的境地。
Vale.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 65.16quorum fuit — 关系代名词 quorum 是中性复数属格,其先行词是中性复数宾格的指示代名词 illa。fuit 以心灵(animum)为主语,伴随属格表示占有或归属:“(心灵)曾属于的那些事物”。
  2. 65.18Velut sacramento rogatus hoc, quod vivit, stipendium putat — sacramento rogatus 具有军事背景,意为“在誓言下被征募”。hoc, quod vivit(“他所活着的这个生命”)作 putat 的直接宾语,stipendium(“军饷”或“兵役期”)作宾语补足语。
  3. 65.20an saepe nascendum? — nascendum 是不及物动词 nascor(出生)的动形容词(gerundive)的无人称中性单数形式,表示必要性。前句的与格 mihi 在此作为逻辑主语被省略,意为“(我)是否必须多次出生?”。
  4. 65.21Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis — 在比较级 maior 以及 ad maiora genitus(“为了更伟大的事物而生”)之后,使用 quam ut + 虚拟式(sim)表示程度或结果的不成比例:“我太伟大了,且为了更伟大的事物而生,以至于不能成为我身体的奴隶”。
  5. 65.23quod facit, quod est deus — quod facit(“进行制造的/起作用的”)作主句主语的名词性从句。紧接着的 quod est deus(“即神”)作为同格成分或解释性关系从句,对前面的 quod facit 进行说明。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §65.16-65.24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:65.16-65.24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。