§65.8Quinque ergo causae sunt, ut Plato dicit: id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id propter quod.
因此,正如柏拉图所说,有五种原因:它由此产生之物、它由此人产生之物、它在其中产生之物、它朝向其产生之物、它因其产生之物。
Novissime id quod ex his est.
最后,是这几者共同产生之物。
Tamquam in statua, quia de hac loqui coepimus, id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est, quae aptatur illi, id ad quod exemplar est, quod imitatur is, qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est, ipsa statua est.
正如在雕像中(因为我们已经开始谈论它),它由此产生之物是青铜,它由此人产生之物是匠人,它在其中产生之物是赋予其上的形式,它朝向其产生之物是制造者所模仿的原型,它因其产生之物是制造者的意图,而这几者共同产生之物就是雕像本身。
§65.9Haec omnia mundus quoque, ut ait Plato, habet: facientem: hic deus est. Ex quo fit: haec materia est. Formam: haec est habitus et ordo mundi, quem videmus. Exemplar, scilicet, ad quod deus hanc magnitudinem operis pulcherrimi fecit.
正如柏拉图所说,世界也拥有这一切:制造者,这就是神;它由此产生之物,这就是质料;形式,这就是我们所见到的世界的状态与秩序;原型,自然不用说,即神参照着它制造了这极其美丽、规模宏大的作品。
§65.10Propositum, propter quod fecit.
它因其产生之意图。
Quaeris, quod sit propositum deo? Bonitas Ita certe Plato ait: "Quae deo faciendi mundum fuit causa? Bonus est;
你问,对神而言意图是什么? 是至善。 柏拉图确实是这样说的:“神创造世界的原因是什么?
bono nulla cuiusquam boni invidia est.
因为他是善的;善者对任何善的事物都毫无嫉妒。
Fecit itaque quam optimum potuit.
因此,他尽其可能创造了最完美的宇宙。
"Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat.
”所以,裁判官,请下判决并宣告,你认为谁说得最接近真理,而不是谁说的是绝对的真理。
Id enim tam supra nos est quam ipsa veritas.
因为这件事情和真理本身一样,都远非我们所能企及。
§65.11Haec, quae ab Aristotele et Platone ponitur, turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca conprendit.
由亚里士多德和柏拉图所提出的这一大堆原因,要么包含得太多,要么包含得太少。
Nam si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt.
因为,如果凡是移除后就无法制成某物的东西,他们都判定为制造的原因,那他们说得就太少了。
Ponant inter causas tempus; nihil sine tempore potest fieri.
让他们把时间也列入原因之中吧;没有时间,什么也做不成。
Ponant locum; si non fuerit, ubi fiat aliquid, ne fiet quidem.
让他们把空间也列入其中;如果没有制造某物的地方,它甚至根本不会被制造出来。
Ponant motum; nihil sine hoc nec fit nec perit.
让他们把运动也列入其中;没有它,任何东西既不能产生也不能消亡。
Nulla sine motu ars, nulla mutatio est.
没有运动,就没有艺术,也没有变化。
§65.12Sed nos nunc primam et generalem quaerimus causam.
但是我们现在探求的是第一位的、普遍的原因。
Haec simplex esse debet; nam et materia simplex est.
这应当是单一的;因为质料也是单一的。
Quaerimus, quid sit causa? Ratio scilicet faciens, id est deus.
我们探求,原因是什么? 自然是起作用的理性,也就是神。
Ista enim, quaecumque rettulistis, non sunt multae et singulae causae, sed ex una pendent, ex ea, quae faciet.
因为你们所提到的这一切,并不是许多个别的独立原因,而是依附于那唯一的一个,即那将要进行制造的原因。
§65.13Formam dicis causam esse? Hanc inponit artifex operi; pars causae est, non causa.
你说形式是原因吗? 匠人是将它强加于作品之上的;它是原因的一部分,而不是原因。
Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae necessarium.
原型同样不是原因,而是原因所必需的工具。
Sic necessarium est exemplar artifici, quomodo scalprum, quomodo lima; sine his procedere ars non potest.
原型对匠人来说是必需的,就像凿子和锉刀一样;没有这些,艺术就无法进行。
Non tamen hae partes artis aut causae sunt. "
然而,这些并不是艺术的组成部分,也不是原因的组成部分。
§65.14Propositum," inquit, "artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, causa est.
有人说:“匠人的意图,即他为此着手制造某物的目的,就是原因。
"Ut sit causa, non est efficiens causa, sed superveniens.
”即便它是原因,它也不是动力原因,而是附带原因。
Hae autem innumerabiles sunt; nos de causa generali quaerimus.
而这些原因多得数不胜数;我们探求的是普遍的原因。
Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et consummatum opus causam esse.
然而,他们说“整个世界和完成的作品是原因”,这实在有失他们一贯的敏锐。
Multum enim interest inter opus et causam operis.
因为作品和作品的原因之间有着巨大的差别。
§65.15Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reverti iube.
你要么下判决,要么——这在同类事情中更容易办到——声称自己还未查明,并命令我们重新审理。
"Quid te," inquis, "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt?" Ego quidem ut potiora illa ago ac tracto, quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum.
你问:“你为什么乐于在这些既不能夺走你的任何激情、也不能驱除你的任何欲望的事情上消磨时间呢? ”我确实是在行使并处理那些更重要的事情,即能使心灵获得平静的事情,并且我首先审视我自己,然后再审视这个世界。