§65.1Hesternum diem divisi cum mala valetudine; antemeridianum illa sibi vindicavit, postmeridiano mihi cessit.
我把昨天的一天分给了疾病;上午它占为己有,下午则让给了我。
Itaque lectione primum temptavi animum.
因此,我首先通过阅读来测试自己的精神。
Deinde cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere; aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
随后,当它接受了这一点,我便敢于对它提出更多的要求,或者更确切地说,允许它自由发挥;我写了一些东西,而且确实比平时更加专注,因为我正与困难的素材作斗争且不甘服输,直到朋友们介入,对我动用了武力,像管束不听话的病人一样制止了我。
§65.2In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam, quae in lite est.
谈话取代了动笔,我将从中把处于争端中的那部分内容转达给你。
Te arbitrum addiximus.
我们已指定你为仲裁人。
Plus negotii habes quam existimas; triplex causa est.
你手头的差事比你想象的要多;案子是三重原因的。
Dicunt, ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura, ex quibus omnia fiant, causam et materiam.
如你所知,我们斯多亚学派的人说,自然界中有两种东西是万物由此构成的:原因和质料。
Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura, si nemo moveat.
质料死气沉沉地躺着,是对一切做好了准备的原料,如果没有人移动它,它就会停滞。
Causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque vult versat, ex illa varia opera producit.
而原因,即理性,则塑造质料,并随心所欲地转动它,由它生产出各种作品。
Esse ergo debet, unde fiat aliquid, deinde a quo fiat.
因此,必须先有某物由此产生,然后有某物使其产生。
Hoc causa est, illud materia.
后者是原因,前者是质料。
§65.3Omnis ars naturae imitatio est.
一切艺术都是对自然的模仿。
Itaque quod de universo dicebam, ad haec transfer, quae ab homine facienda sunt.
因此,把我刚才对宇宙所说的话,转移到这些将由人来制造的事物上。
Statua et materiam habuit, quae pateretur artificem, et artificem, qui materiae daret faciem.
雕像既有承受匠人加工的质料,也有赋予质料外表的匠人。
Ergo in statua materia aes fuit, causa opifex Eadem condicio rerum omnium est;
因此,在雕像中,质料是青铜,原因是制作者。
ex eo constant, quod fit, et ex eo, quod facit.
一切事物的状况都是相同的;它们由被制造者和制造者构成。
§65.4Stoicis placet unam causam esse, id, quod facit.
斯多亚学派认为只有一个原因,即制造者。
Aristoteles putat causam tribus modis dici: "Prima," inquit, "causa est ipsa materia, sine qua nihil potest effici; secunda opifex.
亚里士多德认为原因有三种说法:“第一种,”他说,“原因就是质料本身,没有它就什么也无法制成;第二种是制作者。
Tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam statuae"; nam hanc Aristoteles idos vocat.
第三种是形式,它被赋予每一个作品,就像赋予雕像一样”;因为亚里士多德把这称为“相”(eidos)。
"Quarta quoque," inquit, "his accedit, propositum totius operis.
“第四种,”他说,“也加入了其中,即整个作品的意图(目的)。
" §65.5Quid sit hoc, aperiam.
” 我将阐明这是什么。
Aes prima statuae causa est.
青铜是雕像的第一原因。
Numquam enim facta esset, nisi fuisset id, ex quo funderetur ducereturve.
因为如果没有那可以用来熔铸或拉制的东西,雕像就绝不会被制作出来。
Secunda causa artifex est.
第二原因是匠人。
Non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus.
因为如果没有熟练的双手参与,那块青铜就无法被塑造成雕像的形态。
Tertia causa est forma.
第三原因是形式。
Neque enim statua ista doryphoros aut diadumenos vocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies.
因为如果这种面貌没有被印刻在上面,那尊雕像就不会被称为“持矛者”或“束发者”。
Quarta causa est faciendi propositum.
第四原因是制作的意图。
Nam nisi hoc fuisset, facta non esset.
因为如果没有这个,它就不会被制作出来。
§65.6Quid est propositum? Quod invitavit artificem, quod ille secutus fecit;
意图是什么? 就是吸引匠人、使他遵循着去制作的东西。
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit.
如果他是为了出售而制作,这便是金钱;如果是为了名声而劳作,这便是荣誉;如果是为神殿准备礼物,这便是信仰。
Ergo et haec causa est, propter quam fit; an non putas inter causas facti operis esse numerandum, quo remoto factum non esset?
因此,这也是它得以制作的原因;难道你不认为,那些一旦被移除,作品就不会被制作出来的东西,应当被列入已完成作品的原因之中吗?
§65.7His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse idean vocat; hoc est enim, ad quod respiciens artifex id, quod destinabat, effecit.
在这些之上,柏拉图加上了第五个,即原型,他自己称之为“理念”;因为匠人正是注视着这个原型,才制作出了他所计划的东西。
Nihil autem ad rem pertinet, utrum foris habeat exemplar, ad quod referat oculos, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit.
然而,原型是在外部供他投去目光,还是在内部由他自己构思并置于其间,这与事情毫无关系。
Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet numerosque universorum, quae agenda sunt, et modos mente conplexus est; plenus his figuris est, quas Plato ideas appellat, inmortales, inmutabiles, infatigabiles.
神将这些万物的原型保存在自己内部,并用精神涵盖了所有将要进行的事物的数量与尺度;他充满了这些形象,柏拉图称之为“理念”,它们是永恒的、不变的、不知废倦的。
Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus illa nihil patitur.
因此,人类个体固然会消亡,但人被塑造所依据的“人性”本身却常存,在人们劳作和消亡的过程中,它不受任何损害。