§64.1Fuisti here nobiscum.
你昨天和我们在一起。
Potes queri, si here tantum.
如果是“仅在昨天”,你可以抱怨。
Ideo adieci "nobiscum.
所以我加上了“和我们在一起”。
"Mecum enim semper es.
因为你一直和我在一起。
Intervenerant quidam amici, propter quos maior fumus fieret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse significet.
有一些朋友来访,为了他们,升起了更大的烟——不是那种通常从富贵人家的厨房里喷出并惊吓夜警的烟,而是这种适度的烟,表明有客人来了。
§64.2Varius nobis fuit sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio transiliens.
我们的谈话是多样的,正如宴席上的常态,不把任何话题谈到尽头,而是从一处跳到另一处。
Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.
随后读了父亲昆图斯·塞克斯提乌斯的一本书,如果你稍微相信我的话,他是一位伟人,而且尽管他本人可能否认,但他是一位斯多亚主义者。
§64.3Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies;
善神啊,他身上有着何等的活力,何等的精神!
quorundam scripta clarum habentium nomen exanguia sunt.
这在所有的哲学者身上是找不到的;某些拥有显赫名声之人的著作却是毫无生气的。
Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent; cum legeris Sextium, dices: "Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae. "
他们说教、争辩、玩弄诡辩,却无法激发起精神,因为他们自己就没有;当你读了塞克斯提乌斯,你会说:“他活着,他充满活力,他是自由的,他超越了常人,他让我带着巨大的信心离去。
§64.4In qua positione mentis sim, cum hunc lego, fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare: "Quid cessas, fortuna? Congredere;
” 当我阅读他时,我处于怎样的精神状态,我将向你坦白:我渴望挑战所有的命运,渴望大喊:“命运啊,你还在等什么?
paratum vides.
决斗吧;你看到我已经准备好了。
"Illius animum induo, qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat, Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.
”我披上了那样一个人的精神,他寻找在哪里可以磨炼自己,在哪里可以展现自己的德行,并且“祈求在慵懒的牲畜群中得到一头吐着白沫的野猪,或者一头黄褐色的狮子从山上走下来”。
§64.5Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear.
我渴望拥有某些我可以战胜的东西,通过忍耐这些东西来锻炼自己。
Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet; scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem.
因为塞克斯提乌斯也有这个极佳的品质:他既会向你展示幸福生活的伟大,又不会让你对此感到绝望;你会知道它虽处于高处,但对于有志者来说是可以通过的。
§64.6Hoc idem virtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris et, tamen speres.
德行本身也会为你提供同样的作用,让你在赞美它的同时,依然对它抱有希望。
Mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae; non aliter illam intueor obstupefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam spectator novus video.
对我而言,对智慧本身的沉思总是会占据我许多时间;我惊奇地注视着它,正如我时而注视着这宇宙本身一样,我常常像一个初次到来的旁观者那样注视着它。
§64.7Veneror itaque inventa sapientiae inventoresque; adire tamquam multorum hereditatem iuvat.
因此,我崇敬智慧的发现及其发现者们;承接这许多人的遗产令人愉悦。
Mihi ista adquisita, mihi laborata sunt.
那些东西是为我而获得的,是为我而付出了劳动的。
Sed agamus bonum patrem familiae; faciamus ampliora, quae accepimus.
但是,让我们扮演好一个好家长的角色吧;让我们把所接受的东西变得更加丰厚。
Maior ista hereditas a me ad posteros transeat.
让这份遗产从我这里传给后代时变得更大。
Multum adhuc restat operis multumque restabit, nec ulli nato post mille saecula praecludetur occasio aliquid adhuc adiciendi.
目前仍有很多工作要做,将来也仍会有很多,即使在千代之后出生的人,也不会被剥夺进一步增补的机会。
§64.8Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac dispositio.
但是,即使古人已经发现了一切,有一点将永远是崭新的:对他人所发现之物的应用、理解和配置。
Puta relicta nobis medicamenta, quibus sanarentur oculi; non opus est mihi alia quaerere, sed haec tamen morbis et temporibus aptanda sunt.
假设留给我们的药物能治愈眼睛;我不需要寻找其他的,但这些药物仍必须适应不同的病症和时机。
Hoc asperitas oculorum conlevatur; hoc palpebrarum crassitudo tenuatur; hoc vis subita et umor avertitur; hoc acuetur visus;
用这种药可以缓解眼睛的干涩;用这种药可以消除眼睑的红肿;用这种药可以防止突发的眼疾和眼分泌物;用这种药可以使视力变得敏锐。
teras ista oportet et eligas tempus, adhibeas singulis modum.
你必须研磨这些药,选择时机,对每种药适度使用。
Animi remedia inventa sunt ab antiquis; quomodo autem admoveantur aut quando, nostri operis est quaerere.
心灵的药方已被古人发现;但如何以及何时使用它们,则是我们应当探求的任务。
§64.9Multum egerunt, qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt.
在我们之前的人做了很多,但并没有彻底完成。
Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi.
然而,他们应当被仰望,并以对待神灵的仪式加以崇拜。
Quidni ego magnorum virorum et imagines habeam incitamenta animi et natales celebrem? Quidni ego illos honoris causa semper appellem? Quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt.
我为什么不把伟人的画像作为精神的激励来保存,并庆祝他们的生日呢? 我为什么不为了表示敬意而总是称呼他们呢? 我对我自己的老师们负有什么样的敬意,我对人类的那些老师们也负有同样深切的敬意,因为如此巨大的善之开端正是从他们那里流淌出来的。
§64.10Si consulem videro aut praetorem, omnia, quibus honor haberi honori solet, faciam; equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam.
如果我看到执政官或裁判官,我会做出所有通常用来向其职位表示敬意的事:我会下马、脱帽、让路。
Quid ergo? Marcum Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socraten cum Platone et Zenonem Cleanthenque in animum meum sine dignatione summa recipiam? Ego vero illos veneror et tantis nominibus semper adsurgo.
那么,难道我不怀着最高的敬意,就将两位马克·卡托、智者莱利乌斯、以及与柏拉图并肩的苏格拉底,还有芝诺和克雷安德,迎入我的心灵之中吗? 我实在是崇敬他们,并且一听到这些伟大的名字,就总是会起立致敬。
VALE.
祝好。