§65.1Hesternum diem divisi cum mala valetudine;
나는 어제 하루를 질병과 나누어 가졌네.
antemeridianum illa sibi vindicavit, postmeridiano mihi cessit.
오전은 질병이 차지했고, 오후는 나에게 양보했네.
Itaque lectione primum temptavi animum.
그래서 나는 먼저 독서로 정신을 시험해 보았네.
Deinde cum hanc recepisset, plus illi imperare ausus sum, immo permittere;
그 후 정신이 독서를 받아들이자, 나는 정신에 더 많은 것을 명령하고, 아니 차라리 허락하기를 시도했네.
aliquid scripsi et quidem intentius quam soleo, dum cum materia difficili contendo et vinci nolo, donec intervenerunt amici, qui mihi vim adferrent et tamquam aegrum intemperantem coercerent.
나는 무언가를 썼고, 평소보다 훨씬 더 집중해서 썼네. 어려운 소재와 분투하며 지지 않으려 하는 동안 말이네. 마침내 친구들이 개입하여 나에게 실력을 행사하고, 불섭생한 환자를 대하듯 나를 제지할 때까지 말이네.
§65.2In locum stili sermo successit, ex quo eam partem ad te perferam, quae in lite est.
펜을 내려놓은 자리에 대화가 이어졌고, 그 대화 중에서 논쟁 중에 있는 저 부분을 자네에게 전하고자 하네.
Te arbitrum addiximus.
우리는 자네를 중재인으로 지명했네.
Plus negotii habes quam existimas;
자네는 생각하는 것보다 더 많은 일감을 안게 되었네.
triplex causa est.
소송은 삼중이기 때문이네.
Dicunt, ut scis, Stoici nostri duo esse in rerum natura, ex quibus omnia fiant, causam et materiam.
자네도 알다시피, 우리 스토아학파는 만물이 그것으로부터 만들어지는 자연의 원리로 원인과 질료라는 두 가지가 존재한다고 말하네.
Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura, si nemo moveat.
질료는 아무 일도 하지 않는 채 누워 있고, 모든 것에 대비되어 있으나 아무도 움직이지 않으면 정지해 있을 소재라네.
Causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque vult versat, ex illa varia opera producit.
반면 원인, 즉 이성은 질료를 형성하고 그것을 원하는 대로 움직이며, 그것으로부터 다양한 작품을 만들어내네.
Esse ergo debet, unde fiat aliquid, deinde a quo fiat.
그러므로 무언가가 만들어지는 원천이 있어야 하고, 그다음 그것을 만드는 주체가 있어야 하네.
Hoc causa est, illud materia.
후자가 원인이고, 전자가 질료라네.
§65.3Omnis ars naturae imitatio est.
모든 기술은 자연의 모방이네.
Itaque quod de universo dicebam, ad haec transfer, quae ab homine facienda sunt.
그러므로 내가 우주에 대해 말했던 것을, 인간에 의해 만들어져야 할 이 일들에 적용해 보게.
Statua et materiam habuit, quae pateretur artificem, et artificem, qui materiae daret faciem.
조각상은 장인의 작용을 받아들이는 질료와, 질료에 형태를 부여하는 장인을 모두 가지고 있었네.
Ergo in statua materia aes fuit, causa opifex Eadem condicio rerum omnium est; ex eo constant, quod fit, et ex eo, quod facit.
따라서 조각상에서 질료는 청동이었고, 원인은 제작자였네. 모든 사물의 조건은 이와 같으니, 그것들은 만들어지는 것과 만드는 것으로 구성되네.
§65.4Stoicis placet unam causam esse, id, quod facit.
스토아학파는 오직 하나의 원인, 즉 만드는 것만이 존재하다고 주장하네.
Aristoteles putat causam tribus modis dici: "Prima," inquit, "causa est ipsa materia, sine qua nihil potest effici;
아리스토텔레스는 원인이 세 가지 방식으로 말해진다고 생각하네. 그는 말하기를, "첫째 원인은 질료 자체로, 이것이 없으면 아무것도 만들어질 수 없네.
secunda opifex.
둘째는 제작자이네.
Tertia est forma, quae unicuique operi inponitur tamquam statuae"; nam hanc Aristoteles idos vocat.
셋째는 형상으로, 이것은 조각상처럼 개별 작품에 부여되는 것이네." 아리스토텔레스는 이것을 '에이도스'라고 부르네.
"Quarta quoque," inquit, "his accedit, propositum totius operis. "
그는 "넷째 역시 이들에 더해지니, 작품 전체의 목적이네"라고 말하네.
§65.5Quid sit hoc, aperiam.
이것이 무엇인지 내가 설명하겠네.
Aes prima statuae causa est.
청동은 조각상의 첫째 원인이네.
Numquam enim facta esset, nisi fuisset id, ex quo funderetur ducereturve.
왜냐하면 그것을 부어 녹이거나 늘려 만들 원천이 없었다면 결코 조각상이 만들어지지 않았을 것이기 때문이네.
Secunda causa artifex est.
둘째 원인은 장인이네.
Non potuisset enim aes illud in habitum statuae figurari, nisi accessissent peritae manus.
숙련된 손길이 가해지지 않았다면 저 청동이 조각상의 모습으로 형상화될 수 없었을 것이기 때문이네.
Tertia causa est forma.
셋째 원인은 형상이네.
Neque enim statua ista doryphoros aut diadumenos vocaretur, nisi haec illi esset inpressa facies.
그러한 얼굴 모습이 각인되지 않았다면 저 조각상이 '도리포로스'나 '디아두메노스'로 불리지 않았을 것이기 때문이네.
Quarta causa est faciendi propositum.
넷째 원인은 제작의 목적이네.
Nam nisi hoc fuisset, facta non esset.
이것이 없었다면 조각상은 만들어지지 않았을 것이기 때문이네.
§65.6Quid est propositum? Quod invitavit artificem, quod ille secutus fecit;
목적이란 무엇인가? 장인을 유혹하여 장인이 그것을 따르며 만들게 한 것이네.
vel pecunia est haec, si venditurus fabricavit, vel gloria, si laboravit in nomen, vel religio, si donum templo paravit.
만약 그가 팔기 위해 만들었다면 이것은 돈이고, 명성을 위해 애썼다면 영광이며, 신전에 바칠 선물을 마련했다면 신앙이네.
Ergo et haec causa est, propter quam fit;
그러므로 이것 역시 그것 때문에 만들어지게 하는 원인이라네.
an non putas inter causas facti operis esse numerandum, quo remoto factum non esset?
그것이 제거된다면 만들어지지 않았을 것을, 완성된 작품의 원인들 중에 포함시켜서는 안 된다고 자네는 생각하는가?
§65.7His quintam Plato adicit exemplar, quam ipse idean vocat;
이것들에 플라톤은 다섯째 원인으로 '모범'을 덧붙이고, 스스로 이를 '이데아'라고 부르네.
hoc est enim, ad quod respiciens artifex id, quod destinabat, effecit.
장인이 그것을 바라보며 자신이 의도했던 것을 만들어낸 것은 바로 이것이기 때문이네.
Nihil autem ad rem pertinet, utrum foris habeat exemplar, ad quod referat oculos, an intus, quod ibi ipse concepit et posuit.
그러나 장인이 시선을 돌려 참고할 모범을 외부에 두고 있든, 스스로 구상하여 그곳에 둔 내부에 두고 있든 그것은 아무 상관이 없네.
Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet numerosque universorum, quae agenda sunt, et modos mente conplexus est;
신은 이 모든 사물의 모범을 자신의 내부에 가지고 있으며, 행해져야 할 온 우주의 질서와 척도를 마음속에 포괄하고 있네.
plenus his figuris est, quas Plato ideas appellat, inmortales, inmutabiles, infatigabiles.
신은 플라톤이 이데아라고 부르는, 불멸하고 불변하며 지칠 줄 모르는 이 형상들로 가득 차 있네.
Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus illa nihil patitur.
그리하여 인간 개개인은 정녕 소멸하지만, 인간이 본떠 만들어지는 인간성 자체는 영원히 지속되며, 인간들이 고투하고 소멸하는 동안에도 그것은 아무런 영향도 받지 않네.