Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §61.1-61.4

将每一天过成一生与甘愿赴死的准备

第 81 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐述了自己放弃过去的欲望、将每一天视作一生来度过的心态,并劝勉卢基里乌斯做好甘心接受死亡的准备,而不将其视为被迫的必然。

§61.1Desinamus, quod voluimus, velle.
让我们停止去期盼我们曾经期盼过的事物。
Ego certe id ago: senex ea desii velle quae puer volui.
我确乎在做这件事:作为一个老人,我已经停止去期盼我作为孩童时所期盼的事物。
In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio: inponere veteribus malis finem.
昼也向此,夜也向此,这就是我的工作,我的思索:给长年累月的灾祸画上句号。
Id ago, ut mihi instar totius vitae dies sit.
我正努力做到,使每一天对我而言都等同于整个一生。
Nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio, tamquam esse vel ultimus possit.
凭赫拉克勒斯起誓,我并非像对待最后一天那样去贪婪地抢夺它,而是这样看待它,仿佛它确实有可能是最后一天。
§61.2Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit.
我怀着这样的心态给你写这封信,就好像死神会在我正写作的当下将我召去一般。
Paratus exire sum et ideo fruar vita, quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo.
我已准备好离去,也正因如此,我将享受生命,因为这生命还能持续多久,我并不十分挂虑。
Ante senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori.
在晚年之前,我曾致力于好好生活;而在晚年,我则致力于好好死去;然而,好好死去就是甘心死去。
Da operam, ne quid umquam invitus facias.
你要努力,切莫违背自己的意愿去做任何事。
§61.3Quicquid necesse futurum est repugnanti, volenti necessitas non est.
凡是对反抗者而言必将成为必然的事,对顺从者而言就不是强迫。
Ita dico: qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit.
我是这样说的:甘心接受命令的人,便逃脱了奴役中最痛苦的部分,即做自己不想做的事。
Non qui iussus aliquid facit, miser est, set qui invitus facit.
并非因受命而做某事的人是可悲的,而是违背意愿而做的人才是可悲的。
Itaque sic animum conponamus, ut quicquid res exiget, id velimus et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus.
因此,让我们这样调适心灵,使我们去期盼境遇所要求的一切,并且首先使我们在思考自己的终局时毫无悲伤。
§61.4Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus.
我们应当先为死亡做好准备,然后才是为生活做好准备。
Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur.
生命已装备得足够充分,但我们却对其装备贪得无厌;我们总觉得缺少了什么,而且将永远这样觉得。
Ut satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt, sed animus.
我们是否已活得足够,这既非取决于岁月,亦非取决于光阴,而是取决于心灵。
Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto.
最亲爱的卢基里乌斯啊,我已经活够了;我毫无遗憾地等待着死亡。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §61.1instar totius vitae — 不变化名词 'instar' 与属格 'totius vitae' 连用,表示“与……等同”或“等同于……的价值”,在此作为系动词 'sit' 的表语。
  2. §61.2cum maxime scribentem — 副词短语 'cum maxime' 意为“正当此时”或“恰在此刻”,修饰现在分词 'scribentem',强调死神可能降临那一刻的紧迫性。
  3. §61.3facere quod nolit — 不定式短语 'facere...' 作同位语,具体解释了前文所述“奴役中最痛苦的部分”(partem acerbissimam)。
  4. §61.4Ut satis vixerimus — 这是 'facere ut...'(导致……、使得……)句式的倒装结构,引导名词性从句的 'ut' 从句被置于主句主语('nec anni nec dies')之前。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §61.1-61.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:61.1-61.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。