§60.1Queror, litigo, irascor.
我抱怨,我争吵,我发怒。
Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater? Nondum intellegis, quantum mali optaverint? O quam inimica nobis sunt vota nostrorum! Eo quidem inimiciora quo cessere felicius.
甚至到如今,你还在期盼你的奶妈、启蒙教师或母亲为你期盼的事物吗? 你还不明白他们期盼了多么大的祸害吗? 哦,我们亲友的祝愿对我们是多么有害啊! 事实上,那些祝愿越是成功地实现,就越是有害。
Iam non admiror, si omnia nos a prima pueritia mala secuntur; inter execrationes parentum crevimus.
现在,如果一切灾祸从童年早期就跟随着我们,我已不再感到奇怪;我们是在父母的诅咒中长大的。
Exaudiant di nostram quoque pro nobis vocem gratuitam.
愿神明也为了我们而听取我们自己那不求回报的呼声。
§60.2Quousque poscemus aliquid deos ita quasi nondum ipsi alere nos possimus? Quamdiu sationibus inplebimus magnarum urbium campos? Quamdiu nobis populus metet? Quamdiu unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehent? Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur; una silva elephantis pluribus sufficit; homo et terra et mari pascitur.
我们还要向神明乞求些什么,直到什么时候,就像我们自己还无法养活自己一样? 我们要用大城市的播种来填满田野到什么时候? 要让一整个民族为我们收割到什么时候? 要让许多船只——而且确实不仅来自一个海洋——来运送仅仅一张餐桌的用具到什么时候? 公牛只需极少数英亩的牧草地就能填饱肚子;一片森林就足够好几只大象所需;人类却要同时靠陆地和海洋来养活。
§60.3Quid ergo? Tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus? Minime.
那么又怎样呢? 自然在赐予我们如此微小的身体时,难道竟给了我们如此无法满足的胃,以至于我们竟要超过那些最大、最贪食的动物的贪婪吗? 绝非如此。
Quantulum est enim, quod naturae datur? Parvo illa dimittitur.
因为给予自然需要的,是多么微乎其微啊! 她只需很少的东西就可以被打发走。
Non fames nobis ventris nostri magno constat, sed ambitio.
对我们而言,昂贵的不是我们肚子的饥饿,而是我们的虚荣。
§60.4Hos itaque, ut ait Sallustius, "ventri oboedientes" animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum.
因此,正如萨卢斯特所说,让我们把这些“顺从肚子的人”列入动物之列,而非人类之列;甚至对某些人来说,连动物之列也配不上,而应列入死者之列。
Vivit is, qui multis usui est, vivit is, qui se utitur; qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt, quomodo in conditivo.
只有那对许多人有用、且能主宰自己的人才是活着;至于那些隐匿且麻木不仁的人,他们呆在家里,就像在坟墓里一样。
Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas, mortem suam antecesserunt.
哪怕你就在他们的门槛上把他们的名字刻在大理石上,他们也早已在自己的死亡之前死去了。
VALE.
再会。