§59.10Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat, discit? Nemo nostrum in altum descendit.
然而,一个只有在免于恶德的时间里才学习的人,又怎能学到足以对抗恶德的程度呢? 我们中没有人降落到深处。
Summa tantum decerpsimus et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.
我们只采摘了表面,而对于极其忙碌的我们来说,在哲学上花费极少的时间就已经足够且绰绰有余了。
§59.11Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus; si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus.
这尤其是个阻碍,即我们很快就对自己感到满意;如果我们发现有人称我们为好人、聪明人、神圣的人,我们就予以接受。
Non sumus modica laudatione contenti; quicquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus.
我们不满足于适度的赞美;无论谄媚如何不知羞耻地在我们身上堆砌什么,我们都视作理所当然的债务而予以接受。
Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri.
尽管我们知道他们经常在许多事情上撒谎,我们还是同意那些断言我们是最优秀、最智慧的人。
Adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus.
我们如此纵容自己,以至于希望在自己正做着截然相反的事情上得到赞美。
Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum.
那个人在行刑时听人说自己最仁慈,在掠夺时听人说自己最慷慨,在纵酒和纵欲时听人说自己最节制。
Sequitur itaque, ut ideo mutari nolimus, quia nos optimos esse credimus.
因此,结果就是我们不愿改变,因为我们相信自己已经是最优秀的了。
§59.12Alexander cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dum circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit.
亚历山大当时已经深入印度,用战争蹂躏着连邻国都鲜有耳闻的部族,在围攻某座城市时,当他巡视城墙并寻找防御最薄弱的地方时,被箭射中,但他仍坚持在马鞍上坐了很久,继续推行已开始的行动。
Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret et crus suspensum equo paulatim optorpuisset, coactus absistere "Omnes," inquit, "iurant esse me Iovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat.
随后,由于血被止住,干燥伤口的痛苦加剧,悬挂在马鞍旁的腿也渐渐麻木,他被迫退下,说道:“所有人都在起誓我是朱庇特之子,但这伤口却在大喊我是凡人。
" §59.13Idem nos faciamus.
” 让我们也这样做吧。
Pro sua quemque portione adulatio infatuat.
谄媚按照每个人的份额使他们愚蠢。
Dicamus: "Vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem.
让我们说:“你们固然说我是聪明的,但我自己却看到,我觊觎着多少无用之物,期盼着多少有害之物。
Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus.
我甚至连这个都不明白——这可是动物在吃饱时就知道的事:食物应当有什么限度,饮料应当有什么限度。
Quantum capiam adhuc nescio. "
我至今还不知道自己能容纳多少。
§59.14Iam docebo, quemadmodum intellegas te non esse sapientem.
” 现在我来教你如何理解自己并非贤者。
Sapiens ille plenus est gaudio, hilaris et placidus, inconcussus; cum dis ex pari vivit.
那贤者充满了喜悦,愉悦而平静,不可动摇;他与神明平等地生活。
Nunc ipse te consule; si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam.
现在反省一下你自己:如果你从未忧郁,如果没有任何希望因对未来的期盼而扰乱你的心,如果日日夜夜里,高昂且自满的心境保持着均匀和平等的一贯状态,那么你已经达到了人类福祉的顶峰。
Sed si adpetis voluptates et undique et omnes, scito tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse.
但是,如果你从四面八方追求所有的快乐,那么请知道,你缺少智慧,正如你缺少喜悦一样。
Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc venturum esse te speras, inter honores, id est, gaudium inter sollicitudines quaeris.
你渴望达到这一点,但你错了,因为你寄希望于在财富和荣耀中到达那里,也就是说,你在焦虑中寻找喜悦。
Ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam ac voluptatem, causae dolorum sunt.
那些你如此追求、仿佛能带给你欢乐和快乐的事物,恰恰是痛苦的根源。
§59.15Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur, ignorant.
我是说,他们所有人都在奔向喜悦,但他们不知道从何处获得稳定和持久的喜悦。
Ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil sanantibus litteris; omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
那个人从宴乐和奢华中寻找,这个人从野心和簇拥的门客中寻找,另一个从情人那里寻找,还有人从对自由学艺的虚荣夸耀和毫无治愈作用的文学中寻找;虚假而短暂的消遣欺骗了所有这些人,就像醉酒一样,它以长时期的厌倦来偿还一小时的欢娱疯狂;又像掌声和赞许的喝彩,这些既是带着极大的焦虑获得的,也必须用极大的焦虑去偿付。
§59.16Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem.
因此,请思考这一点,这就是智慧的作用:喜悦的一贯均匀。
Talis est sapientis animus, qualis mundus super lunam; semper illic serenum est.
贤者的心灵就像月亮之上的世界,那里永远晴朗。
Habes ergo et quare velis sapiens esse, si numquam sine gaudio est.
因此,如果贤者永远不缺少喜悦,你也就有了想要成为贤者的理由。
Gaudium hoc non nascitur nisi ex virtutum conscientia.
这种喜悦只能诞生于对美德的自知之中。
§59.17Non potest gaudere, nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans.
除非勇敢、公正、节制,否则便无法享有喜悦。
"Quid ergo? "inquis, "Stulti ac mali non gaudent?" Non magis quam praedam nancti leones.
“那么什么? ”你会说,“愚蠢之人和邪恶之人不喜悦吗? ”他们并不比捕获猎物的狮子更喜悦。
Cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum:
"
Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
Egerimus, nosti. "
当他们因美酒和纵欲而精疲力竭,当夜晚在恶德中将他们消耗殆尽,当塞入狭窄身体、超出其承受极限的快乐开始化脓,那时这些可怜的人就会喊出维吉尔的那句诗: “因为我们如何在虚假的喜悦中度过最后的夜晚,你是知道的。
§59.18Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt; illud gaudium, quod deos deorumque aemulos sequitur, non interrumpitur, non desinit; desineret, si sumptum esset aliunde.
” 放荡者在虚假的喜悦中度过每一个夜晚,而且确实就像度过最后一个夜晚一样;而那伴随神明及效法神明之人的喜悦,是不会中断、不会消逝的;如果是从他处获取的,它就会消逝。
Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est.
正因为它并非他人的恩赐,它甚至不取决于他人的意志。
Quod non dedit fortuna, non eripit.
命运不曾给予的,她便无法夺走。
VALE.
再会。