Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §59.1-59.9

真正的喜悦与快乐之别及哲学比喻的作用

第 78 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡赞扬了卢基里乌斯的写作风格,阐述了斯多葛学派关于“快乐”(恶德)与“喜悦”(唯贤者所有)的区别,并说明了比喻与隐喻(特别是塞克斯提乌斯的军队方阵比喻)对理解哲学是多么不可或缺。

§59.1Magnam ex epistula tua percepi voluptatem; permitte enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca.
我从你的来信中感受到了巨大的快乐;因为请允许我使用大众的言词,而不要把它们还原为斯多葛学派的释义。
Vitium esse voluptatem credimus.
我们认为快乐是一种恶德。
Sit sane; ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem adfectionem.
就让它如此吧;然而我们通常使用这个词来 ¦p.v1.p.410 表明心灵愉悦的状态。
§59.2Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere.
我是说,我知道,如果我们把言词对准我们的名册,快乐就是一件名声狼藉的事,而喜悦除了贤者之外绝不会降临。
Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis.
因为喜悦是确信自身真实福祉的心灵高扬。
Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
然而,一般人却这样说话,说我们从某人的执政官职位、婚礼或妻子的分娩中感受到了巨大的喜悦,这些事情根本称不上喜悦,以至于它们常常是未来悲伤的开始。
Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.
而与喜悦相伴随的,则是不会停息,也不会转化为其相反面。
§59.3Itaque cum dicit Vergilius noster " Et mala mentis gaudia, " diserte quidem dicit, sed parum proprie.
因此,当我们的维吉尔说 “以及心灵的邪恶喜悦,” 时,他固然说得雄辩,却不甚恰当。
Nullum enim malum gaudium est.
因为没有任何喜悦是邪恶的。
Voluptatibus hoc nomen inposuit et quod voluit expressit.
他把这个名字套在快乐之上,并表达了他所想要表达的意思。
Significavit enim homines malo suo laetos.
因为他指的意思是人类因自己的邪恶而感到高兴。
§59.4Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem; quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
然而,我先前说我从你的来信中感受到了巨大的快乐,这并不是没有道理的;因为尽管一个无经验的人会因高尚的原因而高兴,但我仍然将他的情感称为快乐——那是一种无法自制的、立刻就会偏向相反方向的、由对虚假之善的成见所激发的、无节制且无度的情感。
Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate.
但为了回到正题,且听听你的信中有什么令我喜悦的:你对言词掌控自如。
Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.
言辞没有让你飘飘然,也没有把你拉扯到比你预定更远的地方。
§59.5Multi sunt, qui ad id, quod non proposuerant scribere, alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non evenit; pressa sunt omnia et rei aptata.
有许多人被某个令人愉悦的词的美妙所吸引,写下了他们原本并未打算 ¦p.v1.p.412 写下的东西,但这并没有发生在你身上;一切都是精练且契合主题的。
Loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris.
你说你想说的话,且你表达的意思比你说出来的还要多。
Hoc maioris rei indicium est; apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.
这是一件更伟大的事情的征兆;显然,你的心灵同样没有任何多余之物,没有任何浮夸之词。
§59.6Invenio tamen translationes verborum ut non temerarias ita quae periculum sui fecerint.
然而,我发现你的词汇比喻性转用虽然并不鲁莽,但也是敢于面对自身风险的大胆尝试。
Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
我发现了比喻;如果有人禁止我们使用比喻,并判定这些比喻只允许诗人使用,那么在我看来,他似乎没有读过任何古人的著作,而在古人那里,博得喝彩的华丽言辞还未被刻意追求。
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
那些朴实无华、纯粹为了阐明事物而发言的人,充满了譬喻,我认为这些譬喻是必不可少的,这并不是出于和诗人相同的理由,而是为了作为我们软弱理解力的支柱,使说话者和听话者双方都能直面眼前的实情。
§59.7Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem.
瞧,我正在读塞克斯提乌斯的著作,他是一个敏锐的人,用希腊的言词、罗马的德行来行哲学。
Movit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum; "Idem," inquit, "sapiens facere debet; omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.
我被他所设的一个比喻打动了:在各方都有敌情顾虑的地方,一支准备好战斗的军队排成方阵前行;“同样的事,”他说,“贤者也应当做;他应当向四面八方展开他所有的美德,以便无论在何处出现敌对之物,那里都有准备就绪的防线,并听从统治者的示意而毫无混乱地作出响应。
"Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat; hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait.
”在那些由伟大将领所整顿的 ¦p.v1.p.414 军队中,我们看到这样的事情发生:所有的部队同时感受到统帅的命令,它们被如此部署,以至于由一人给出的信号同时传遍步兵和骑兵;他说,这对于我们来说要必要得多。
§59.8Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit; nihil stultitia pacatum habet.
因为他们常常无故害怕敌人,对他们来说最安全的道路往往是他们最起疑心的那条;而愚蠢没有什么能安宁的。
Tam superne illi metus est quam infra.
它的恐惧既来自上方,也来自下方。
Utrumque trepidat latus.
两侧都在战栗。
Secuntur pericula et occurrunt.
危险如影随形,迎面而来。
Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis.
它对一切感到害怕,毫无准备,甚至被它自己的援助所扰乱。
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
然而,贤者面对一切袭击都全副武装、专注警惕,纵使贫困、悲哀、不名誉、痛苦发起冲击,他也绝不退缩。
Interritus et contra illa ibit et inter illa.
他将毫无畏惧地,既迎着它们走去,也从它们之中穿过。
§59.9Nos multa alligant, multa debilitant.
许多事物束缚着我们,许多事物削弱着我们。
Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est.
我们长久地沉溺在那些恶德之中,难以洗净。
Non enim inquinati sumus, sed infecti.
因为我们并非只是被弄脏,而是被浸染了。
Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod saepe mecum dispicio: quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
为了不让我们从一个比喩跳到另一个比喩,我将提出这个问题,这也是我经常独自琢磨的:为什么愚蠢如此固执地盘踞着我们? 首先是因为我们没有勇敢地击退它,也没有全力以赴地去争取救赎;其次是因为,对于贤者们所发现的真理,我们不够相信,也没有敞开心域去汲取,反而在如此重大的事情上敷衍了事。

词汇与语法注释

  1. 59.2nisi sapienti — `nisi`(除了)限定了与格的 `sapienti`,该词作为无人称动词 `contingere`(发生、降临于……)的逻辑主语。整句话的意思是“除了贤者,(喜悦)绝不会降临于任何人”。
  2. 59.4adfectum ... voluptatem voco — 动词 `voco`(我称……为)构成了双宾格结构,其中 `adfectum`(情感)为直接宾语,`voluptatem`(快乐)为宾格补足语。中间夹杂的形容词和分词(如 `impotentem` 和 `inclinaturum`)均修饰直接宾语 `adfectum`。
  3. 59.6ut non temerarias ita quae periculum sui fecerint — 相关连词 `ut ... ita`(虽然……但也)对隐喻(比喻性转用)的性质进行了对比性说明。后半句 `quae ... fecerint` 是带虚拟式完成时(特征关系从句)的关系从句,描绘了隐喻的大胆,意为“敢于面对自身风险的”。
  4. 59.7Quod ... fieri videmus — 句首的 `Quod` 是连接性关系代词,指代前文所述的整个军队整队情况。这一关系从句 `Quod ... fieri videmus` 起到了先行解释主句主语代词 `hoc`(同一件事)的作用。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §59.1-59.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:59.1-59.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。