§59.1Magnam ex epistula tua percepi voluptatem;
私は君の手紙から大きな喜びを得た。
permitte enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca.
というのも、私に一般の言葉を使うことを許してほしいし、それらをストア派の意味に還元しないでほしいからだ。
Vitium esse voluptatem credimus.
私たちは快楽が悪徳であると信じている。
Sit sane;
そうであってもよい。
ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem adfectionem.
しかし、私たちは、心の陽気な状態を示すために、その言葉を用いるのが常なのである。
§59.2Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere.
私が言うのは、もし私たちが私たちの基準に言葉を合わせるならば、快楽は悪評のあるものであり、喜びは賢者以外には訪れないということを、私は知っているということだ。
Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis.
なぜなら、喜びとは、自らの真の善を確信している心の高揚だからである。
Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
しかし、一般には私たちは、誰かの執政官職や結婚、あるいは妻の出産から大きな喜びを得たと言うように話しているが、それらは喜びではないばかりか、しばしば将来の悲しみの始まりとなるものである。
Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.
ところが、喜びには、終わらないこと、実のところ、反対のものに変わらないことが結びついているのだ。
§59.3Itaque cum dicit Vergilius noster
"
Et mala mentis gaudia,
"
diserte quidem dicit, sed parum proprie.
それゆえ、私たちのウェルギリウスが「そして心の邪悪な喜び、」と言うとき、彼は確かに巧みに表現しているが、適切さを欠いている。
Nullum enim malum gaudium est.
なぜなら、いかなる悪い喜びも存在しないからである。
Voluptatibus hoc nomen inposuit et quod voluit expressit.
彼は快楽にこの名前を与え、自分が表現したかったことを表現したのだ。
Significavit enim homines malo suo laetos.
すなわち、人間が自らの悪を喜んでいることを意味したのである。
§59.4Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem;
それでも、私が君の手紙から大きな快楽を得たと言ったのは、不当なことではなかった。
quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
なぜなら、たとえ未熟な者が気高い理由から喜ぶとしても、私は、偽の善への思い込みによって動かされ、無節制で節度のない、自制を欠き、すぐに反対方向へ傾くであろう彼の感情を「快楽」と呼ぶからである。
Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate.
しかし本題に戻るために、君の手紙の中で何が私を喜ばせたかを聞いてほしい。 君は言葉を完全に支配している。
Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.
弁舌は君を舞い上がらせず、君が意図したよりも遠くへ君を引きずり込むこともない。
§59.5Multi sunt, qui ad id, quod non proposuerant scribere, alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non evenit;
多くの人々は、書くことを意図していなかった事柄へと、何か気に入った言葉の美しさに誘われて引きずり込まれるが、それは君には起こっていない。
pressa sunt omnia et rei aptata.
すべては簡潔で、内容に適合している。
Loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris.
君は望むだけ語り、語る以上のことを意味している。
Hoc maioris rei indicium est;
これは、より大きな事柄の兆候である。
apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.
心もまた余計なものを何も持たず、誇張されたものを何も持たないことが明らかだからである。
§59.6Invenio tamen translationes verborum ut non temerarias ita quae periculum sui fecerint.
しかし私は、言葉の比喩的転用が、無謀ではないにしても、自らの危険を冒すようなものであることを見出す。
Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
私は比喩を見出す。 もし誰かが私たちがそれを使うことを禁じ、それらは詩人にのみ許されていると判断するなら、その人は古代の作家を誰も読んだことがないように私には思われる。 彼らの間では、大衆に好まれる弁舌はまだ追い求められていなかった。
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
単純に、かつ事柄を示すために語っていた人々は、譬え話に満ちており、私はそれらを必要不可欠なものと考えている。 それは詩人たちと同じ理由からではなく、私たちの脆弱さを支える助けとなり、語る者と聞く者の双方を眼前の事柄へと導くためである。
§59.7Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem.
ほら、私はまさに今セクスティウスを読んでいるところだ。 ギリシアの言葉を使いつつ、ローマの倫理をもって哲学する、鋭い人物である。
Movit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum;
私は、彼が提示した比喩に心を動かされた。 すなわち、あらゆる方向から敵が警戒される場所で、戦闘の準備を整えた軍隊が方陣を組んで行進することである。
"Idem," inquit, "sapiens facere debet;
「同じことを、」と彼は言う、「賢者もなすべきである。
omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.
すべての徳を四方に展開し、どこかで敵対的な何かが持ち上がろうとも、そこに進んで守備隊が備えられ、支配者の合図に混乱なく応じるようにすべきである。
"Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat; hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait.
」偉大な将軍たちが整列させる軍隊において、すべての軍勢が指揮官の命令を同時に感じ、一人の人間から与えられた信号が歩兵と騎兵を同時に駆け巡るように配置されているのを、私たちが目にするように、これと同じことが私たちにとってはるかに必要不可欠である、と彼は言う。
§59.8Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit;
なぜなら、彼ら(軍隊)はしばしば理由なしに敵を恐れ、最も警戒された道が彼らにとって最も安全であったりするからだ。
nihil stultitia pacatum habet.
しかし、愚かさは平穏なものを何一つ持たない。
Tam superne illi metus est quam infra.
その恐怖は上からも下からもやってくる。
Utrumque trepidat latus.
両脇も震えている。
Secuntur pericula et occurrunt.
危険が背後から追いかけ、前方から立ちふさがる。
Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis.
あらゆるものに怯え、準備ができておらず、自らを助けてくれるはずの援助によってすら動揺させられる。
Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet.
しかし賢者(サピエンス)はあらゆる襲撃に対して武装し、注意を怠らず、たとえ貧困が、悲哀が、不名誉が、あるいは苦痛が襲いかかろうとも、一歩も引かない。
Interritus et contra illa ibit et inter illa.
彼は恐れることなく、それらに立ち向かって進み、それらの中を突き進む。
§59.9Nos multa alligant, multa debilitant.
多くのものが私たちを縛りつけ、多くのものが私たちを弱らせる。
Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est.
私たちは長い間それらの悪徳の中に横たわっていたので、洗い流すことは困難である。
Non enim inquinati sumus, sed infecti.
なぜなら、私たちは単に汚されているのではなく、染み込んでいるからだ。
Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod saepe mecum dispicio: quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
ある比喩から別の比喩へと移ってしまわないうちに、私がしばしば自分自身に問いかけ吟味している次のことを問いかけよう。 なぜこれほどまでに愚かさが私たちを頑固に捉えて放さないのか。 第一に、私たちがそれを力強く退けず、救いに向かって全力で努めようとしないからであり、第二に、賢者たちによって発見された事柄を私たちが十分に信じず、心を開いて吸収しようとせず、これほど重大な事柄に軽々しく取り組んでいるからである。