§58.28Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis; inmortalia tutore non egerent.
因为万物得以留存,并非由于它们是永恒的,而是由于它们受到统治者关怀的保护;不朽之物是不需要守护者的。
Haec conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens.
造物主克服了物质的脆弱,以其自身的力量保存了这些。
Contemnamus omnia, quae adeo pretiosa non sunt, ut an sint omnino, dubium sit.
让我们鄙视这一切,因为它们是如此不值钱,以至于它们是否真正存在都令人怀疑。
§58.29Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere.
同时让我们思考这一点:如果神圣的预见使宇宙本身(它和我们一样是免不了死亡的)免于危险,那么,如果我们能够支配并克制那些使大多数人毁灭的欲望,那么通过我们自己的预见,在某种程度上,也可以为这具微不足道的躯壳延长更长久的停留。
§58.30Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus; parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis.
柏拉图本人通过自己的悉心调养而活到了老年。 他确实天生拥有强壮结实的身体,胸膛的宽阔也为他赢得了这个名字,但航海和危险大大削弱了他的力量;然而,节制以及对那些激发贪欲之物的克制,加上对自己精心的呵护,使他在面对诸多阻碍因素的情况下依然活到了老年。
§58.31Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
因为我想,你是知道这一点的:得益于柏拉图自己的悉心调养,他刚好在自己的生日那天去世,并且圆满地度过了八十一岁,身体没有任何衰退。
Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt.
因此,当时恰好在雅典的贤士们,向这位逝者献祭,认为他享有了超越常人的伟大命运,因为他圆满地度过了最完美的数字——由九乘以九所构成的数字。
Non dubito, quin paratus sit et paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.
我不怀疑,他乐意从这个总岁数中减去几天,并免除这番祭祀。
§58.32Potest frugalitas producere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem.
节俭可以延长老年,对于老年,正如我认为不应过分渴求一样,也同样认为不应拒绝。
Iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum, quo frueretur, effecit.
当一个人使自己配得上享受自己时,尽可能长久地与自己相处是令人愉快的。
Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema et finem non opperiri, sed manu facere.
因此,关于这一点,我们将做出评判:是否应当厌恶老年的尽头,不等待终点的到来,而是用自己的手去终结它。
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
那懒散地等待命运的人,与恐惧的人相差无几,正如那个将酒瓮倒空、连酒糟也一并吞下的人,是过度沉溺于杯中之物一样。
§58.33De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est.
然而,关于这一点,我们将要探讨:生命的最后部分究竟是酒糟,还是某种最清澈、最纯净的东西——只要心灵没有受到损伤,健全的感官仍在辅助灵魂,且身体没有衰竭和处于半死状态。
Plurimum enim refert, vitam aliquis extendat an mortem.
因为,一个人所延长的究竟是生命还是死亡,这有着极大的关系。
§58.34At si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere animum laborantem? Et fortasse paulo ante quam debet, faciendum est, ne cum fieri debebit, facere non possis.
但如果身体对日常事务已无用处,为什么不应该引导出那痛苦挣扎的灵魂呢? 而且或许应该在必须做之前稍微提早一点做,以免在必须做的时候,你却无法做了。
Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.
既然活得糟糕的危险大于早死的危险,那么不肯以微小的时间代价来规避重大事情风险的人,就是愚蠢的。
Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria pertulit, multis iners vita sine usu sui iacuit;
极漫长的老年能使极少数人在不遭损害的情况下走向死亡,而对许多人来说,死气沉沉的生活让他们在无法使用自身的情况下躺着。
quanto deinde crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius finiendae?
既然如此,你认为失去生命中的某些东西,与失去终结生命的权利相比,后者要残酷多少呢?
§58.35Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia, et quid dicam aestima: non relinquam senectutem, si me totum mihi reservabit, totum autem ab illa parte meliore; at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.
请不要不情愿地听我说话,仿佛这个观点已经与你有关似的,并且估量一下我所说的话:如果老年能把我完整地留给我自己——而且是把我完整地留给那更好的部分——我是不会放弃老年的;但如果它开始动摇我的心灵,摧毁它的各个部分,如果它给留下的不是生命,而仅仅是呼吸,我将从这栋腐朽且即将坍塌的建筑中一跃而出。
§58.36Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo.
我不会为了逃避疾病而选择死亡,至少对于那些可治愈且不损害心灵的疾病是如此。
Non adferam mihi manus propter dolorem; sic mori vinci est.
我不会因为痛苦而对自己动手,因为这样死去就是被征服。
Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi futurus est ad omne, propter quod vivitur.
然而,如果我知道自己必须永远忍受这种痛苦,我将离去,不是因为痛苦本身,而是因为它将成为我通往一切生存目的的阻碍。
Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.
因痛苦而死的人是软弱和胆怯的,因痛苦而活的人是愚蠢的。
§58.37Sed in longum exeo.
但我说得太长了。
Est praeterea materia, quae ducere diem possit.
此外还有可以消磨时光的素材。
Et quomodo finem imponere vitae poterit, qui epistulae non potest? Vale ergo.
一个连信件都无法结尾的人,又怎么能给生命画上句号呢? 那么,祝你安好。
Quod libentius quam mortes meras lecturus es. VALE.
相比于纯粹的死亡,你更乐意读到这个词。 祝你安好。