§57.1Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi tempestatem esse, ne iterum navem experirer; et tantum luti tota via fuit, ut possim videri nihilominus navigasse.
当我必须从拜埃返回那不勒斯时,为了不再次尝试坐船,我很容易就让自己相信暴风雨即将来临;而整条路上都是泥泞,以至于我看起来就像是在航海一般。
Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit; a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana.
那一天,我必须忍受运动员们的全部命运;在那不勒斯的隧道里,我们从蜡油中被沙土所接替。
§57.2Nihil illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis praestant non ut per tenebras videamus, sed ut ipsas.
没有什么比那座监狱更漫长的了,也没有什么比那些火把更昏暗的了,它们给我们的作用不是让我们看清黑暗中的事物,而是让我们看见黑暗本身。
Ceterum etiam si locus haberet lucem, pulvis auferret, in aperto quoque res gravis et molesta; quid illic, ubi in se volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit? Duo incommoda inter se contraria simul pertulimus: eadem via, eodem die et luto et pulvere laboravimus.
此外,即使该处有光,尘土也会将其夺走,这即使在开阔地也是沉重而令人烦恼的事;更何况在那个地方,尘土在自身中翻滚,由于被封闭而没有任何通风口,又落回了那些将其扬起的人身上? 我们同时忍受了两种相互对立的不便:在同一条路上,在同一天里,我们既受泥泞之苦,又受尘土之困。
§57.3Aliquid tamen mihi illa obscuritas, quod cogitarem, dedit; sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat.
然而,那片黑暗毕竟给了我一些可以思考的东西;我感到心灵受到某种冲击,并发生了一种不带恐惧的变化,这是那种不寻常之物的奇特与丑恶同时造成的。
Non de me nunc tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a perfecto absum, sed de illo, in quem fortuna ius perdidit.
我现在不是在和你谈论我自己,我离一个过得去的人还差得远,更不用说完美的人了,而是在谈论那个命运已对其失去支配权的人。
Huius quoque ferietur animus, mutabitur color.
这个人的心灵也会受到震动,脸色也会改变。
§57.4Quaedam enim, mi Lucili, nulla effugere virtus potest; admonet illam natura mortalitatis suae.
因为,我的卢基里乌斯啊,有一些事情是任何美德都无法逃避的;自然在提醒美德它自身的必死性。
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit; non est hoc timor, sed naturalis adfectio inexpugnabilis rationi.
因此,面对悲伤的事它也会面容收缩,面对突然的事它也会颤栗,如果站在巨大的深渊边缘向下俯瞰,它也会感到眩晕;这不是恐惧,而是一种理性无法征服的自然情感。
§57.5Itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum videre non possunt.
因此,有些勇敢且极乐意流自己血的人,却无法忍受看到别人的血。
Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
有些人在治疗和检查新鲜伤口或陈旧化脓的伤口时,会瘫倒并昏厥过去。
Alii gladium facilius recipiunt quam vident.
还有些人,接受剑刃比看着剑刃更容易。
§57.6Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem.
因此,正如我所说,我感到的确实不是动荡,而是某种变化。
Rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa.
再次看到重现的光芒时,不经思考也未受命令,活力便重新归来。
Illud deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis aut minus timeremus, cum omnium idem finis esset.
随后我开始对自己说,既然一切的终局都是相同的,我们是多么愚蠢地对某些事物感到更多或更少的恐惧。
Quid enim interest, utrum supra aliquem vigilarium ruat an mons? Nihil invenies.
因为,一个看守所倒塌在某人身上,与一座大山压顶,有什么区别呢? 你找不到任何区别。
Erunt tamen, qui hanc ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectus, sed efficientia timor spectat.
然而,仍然会有人更害怕后一种崩塌,尽管两者同样是致命的;恐惧关乎的竟不是结果,而是起作用的成因。
§57.7Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam hominis magno pondere extriti permanere non posse et statim spargi, quia non fuerit illi exitus liber? Ego vero non facio;
现在你以为我是在谈论斯多葛派学者,他们认为被巨大重物压碎的人的灵魂无法留存,并会立即消散,因为没有给它留下自由释放的出口?
qui hoc dicunt, videntur mihi errare.
其实我并不这么认为;那些这样说的人在我看来是犯了错误。
§57.8Quemadmodum flamma non potest obprimi, nam circa id effugit, quo urgetur; quemadmodum aer verbere atque ictu non laeditur, ne scinditur quidem, sed circa id, cui cessit, refunditur; sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa, quibus premitur, erumpit.
正如火焰无法被压制,因为它会绕过压迫它的物体逃逸;正如空气不会因打击和震荡而受损,甚至不会被撕裂,而是围绕着它所让路的物体回流;同样,由极细微物质构成的灵魂,既不能被捕获,也不能在身体内被击碎,而是凭借其微细的特性,穿过压迫它的物体本身而突围。
Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est.
正如闪电即使在最广泛地击打和闪烁时,也有一条通过极小孔洞返回的通道,同样,比火还要细微的灵魂,也有一条贯穿整个身体的逃逸之路。
§57.9Itaque de illo quaerendum est, an possit immortalis esse.
因此,关于灵魂,应当探究的是它是否能够永生。
Hoc quidem certum habe: si superstes est corpori, praeteri illum nullo genere posse, propter quod non perit, quoniam nulla immortalitas cum exceptione est nec quicquam noxium aeterno est.
这一点是确切无疑的:如果它能比肉体存活得更久,它就绝不会以任何方式被那导致其不灭的因素所消灭,因为没有任何永生是有例外的,也没有任何有害之物能针对永恒的事物。
VALE.
再见。