§56.8Quae non audit, audisse se queritur.
那个人抱怨说他听到了他并未听到的声音。
Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit.
你认为原因是什么? 是他的心灵在内心喧闹。
Hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus.
这心灵必须被抚平,这心灵的叛乱必须被遏制;你没有理由因为身体躺下就认为心灵是平静的。
Interdum quies inquieta est.
有时候,静止也是躁动不安的。
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
因此,每当无法忍受自身的懈怠折磨我们时,我们就应当被唤醒去从事实际活动,并专注于优秀学艺的修练。
§56.9Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent; numquam vacat lascivire districtis nihilque tam certum est quam otii vitia negotio discuti.
伟大的将领们在看到士兵不服从时,就会用某种劳役来约束他们,并通过远征让他们保持忙碌;忙碌的人绝无闲暇放纵,没有任何事情比通过事务来驱散闲暇的弊端更为确定的了。
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
我们常常似乎是因为厌倦了世俗事务以及对不幸且不讨好的职位的懊悔而隐退,然而在恐惧和疲惫将我们抛入的那个藏身之处,野心有时会死灰复燃。
Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus.
因为野心并非因被根除而停止,而只是因为疲惫,甚至是因为事情对自己不顺而感到愤怒。
§56.10Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
对于奢华我也持同样的看法,它有时似乎已经退去,但随后又会诱惑那些宣称要节俭的人,并在节约之中寻求那些并非被否定、而只是被放弃的快乐,而且越是隐秘,就越是猛烈。
Omnia enim vitia in aperto leniora sunt; morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt ac vim suam proferunt.
因为所有的恶德在公开时都较轻微;疾病也是在从隐藏处爆发并显露其威力时,才开始转向痊愈。
Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.
因此,你应该知道,贪婪、野心以及人类心灵的其他恶疾,在伪装成健康而潜伏下来时,才是最致命的。
§56.11Otiosi videmur, et non sumus.
我们看似闲暇,实则不然。
Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contemnimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas.
因为如果我们是真诚地处于闲暇中,如果我们已经吹响了退却的号角,如果我们轻视那些华而不实的东西(正如我刚才所说),那么任何事情都不会让我们分心,任何人和鸟类的合唱都不会打断我们如今已然巩固且确凿的优秀思考。
§56.12Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur.
那颗因声音和意外事件而惊起的灵魂是轻浮的,还没有将自己收回内心。
Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:
"
Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
Tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
Suspensum et pariter comitique onerique timentem. "
它的内部有某种焦虑,并怀有某种已形成的恐惧,这使它变得过度警觉,正如我们的维吉尔所说: “而我,不久前任何投掷来的武器都无法动摇,敌阵中聚集的希腊人也无法使我动摇,如今却连微风都令我害怕,任何声音都让我惊起,忧心忡忡,同样为同伴和重担而担忧。
§56.13Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat.
” 前者是智者,挥舞的武器、密集队伍中相互碰撞的兵刃、被攻陷城市的轰鸣都无法使他动摇。
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant; timidum illum sarcinae faciunt.
而这后者是未开化者,为自己的财产担忧,在任何声响前瑟瑟发抖,任何一个声音被当成喧闹都会让他气馁,最轻微的动静都会让他魂飞魄散;是他的行李使他变得胆怯。
§56.14Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum "comitique onerique timentem. "
Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet.
在那些所谓的幸运儿中,无论你挑选谁,那些拖着许多东西、背着许多东西的人,你都会看到他“同样为同伴和重担而担忧”。
"
因此,只有当任何喧嚣都与你无关,任何声音都无法将你从自身中剥离——无论它是奉承、是威胁,还是以空洞的声音无意义地在你周围嘈杂——那时你才应该知道自己已经得到了平静。
§56.15Quid ergo? Non aliquando commodius est et carere convicio?" Fateor.
“那么又怎样? 有时免受嘈杂之苦不是更为便利吗? ”我承认。
Itaque ego ex hoc loco migrabo.
因此我将搬离这个地方。
Experiri et exercere me volui.
我曾想测试并锻炼自己。
Quid necesse est diutius torqueri, cum tam facile remedium Vlixes sociis etiam adversus Sirenas invenerit? VALE.
既然尤利西斯甚至针对塞壬也为同伴们找到了如此简单的解决办法,又何必让自己继续受苦呢? 再见。