§58.1Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi.
我们的词汇是多么贫乏,甚至可以说是匮乏,我从未像今天这样深刻地意识到。
Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae cum habuissent, fastidio nostro perdidissent.
当我们碰巧谈到柏拉图时,遇到了无数需要名称却没有名称的事物,而有些事物虽然曾经拥有过名称,却因为我们的厌弃而失去了。
§58.2Quis autem ferat in egestate fastidium? Hunc quem Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant.
但是,在匮乏之中,谁能容忍挑剔呢? 这种被希腊人称为“oestros”,驱赶着牲畜并使它们在整个山谷中四处散开的昆虫,我们的人曾称之为“asilus”。
Hoc Vergilio licet credas:
"
Est lucum Silari iuxta ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
Diffugiunt armenta. "
在这一点上你可以相信维吉尔: “在西拉鲁斯河林地附近以及在长满橡树而常青的阿尔布尔努斯山周围,有极多飞舞的东西,其罗马名字是asilus,希腊人将其翻译并称为oestros,它粗野,发出刺耳的声音,整个牛群因此惊恐万状,从森林中四散逃命。
§58.3Puto intellegi istud verbum interisse.
” 我想大家都明白那个词已经消亡了。
Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut "cernere ferro inter se "dicebant.
为了不耽搁你太久,过去有一些简单的词是在使用的,就像他们过去说“cernere ferro inter se(用铁器互相决战)”。
Idem Vergilius hoc probabit tibi:
"
Ingentis genitos diversis partibus orbis
Inter se coiisse viros et cernere ferro.
同样的维吉尔会向你证明这一点: “出生在世界不同地方的巨汉们相聚在一起,用铁器决战。
"
Quod nunc decernere dicimus.
” 这就是我们现在所说的decernere(裁决)。
Simplicis illius verbi usus amissus est.
那个简单词汇的使用已经丧失了。
§58.4Dicebant antiqui "si iusso," id est iussero.
古人常说“si iusso”,也就是iussero(如果我命令)。
Hoc nolo mihi credas, sed eidem Vergilio:
"
Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma. "
我不希望你在这点上相信我,而是相信同一个维吉尔: “其余的队伍,在我命令的地方,同我一起带武器冲锋。
§58.5Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.
” 我现在的这种细致探究,并不是为了展示我在文法学家那里浪费了多少时间,而是为了让你由此明白,在恩尼奥和阿基奥那里,词汇的荒废占据了多么大的空间,因为甚至在这位每天都被细细研究的作者那里,也有一些词汇从我们这里流失了。
§58.6"Quid sibi," inquis, "ista praeparatio vult? Quo spectat? "Non celabo te;
你说:“那样的铺垫是什么意思? 指向哪里?
cupio, si fieri potest, propitiis auribus tuis "essentiam "dicere; si minus, dicam et iratis.
”我不会瞒你;如果可能的话,我渴望在你仁慈倾听的双耳前说出“essentia(本质)”;如果不行,即使在你愤怒的时候,我也会说。
Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem.
我以西塞罗为这个词的开创者,我认为他是可靠的权威。
Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae.
如果你寻找更近代的人,有法比亚努斯,他能言善辩、文雅体面,其文风甚至优美到了符合我们挑剔品味的地步。
Quid enim fiet, mi Lucili? Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, natura continens fundamentum omnium? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti.
因为,我的卢基里乌斯,接下来会发生什么呢? “ousia”这一不可或缺的、其本性包含万物基础的事物,将如何被表达呢? 因此,我请求你允许我使用这个词。
Nihilominus dabo operam, ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi licere.
尽管如此,我会努力极度克制地行使你所赋予的权利;也许我只要被允许使用就会满足了。
§58.7Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse, quam mutare non possum.
你的宽容有什么用呢,看啊,我竟然无法用拉丁语表达我据此责备我们语言的那个东西! 如果你知道有一个我无法改变的音节,你就会更加谴责罗马的狭隘。
Quae sit haec, quaeris? τὸ ὄν.
你问这是哪一个? “to on”。
Duri tibi videor ingenii; in medio positum, posse sic transferri, ut dicam "quod est.
在你看来,我似乎显得智力迟钝;这是一个显而易见的方法,可以通过我说“quod est(存在的东西)”来这样翻译。
"Sed multum interesse video; cogor verbum pro vocabulo ponere.
但我看到这其中有很大的区别;我被迫用动词来代替名词。
§58.8Sed si ita necesse est, ponam "quod est.
但如果必须如此,我就用“quod est”。
"Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat.
我们的一位非常有学问的朋友今天说,柏拉图以六种方式谈论这一概念。
Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.
如果你先承认存在某种“类”,也存在“种”,我就把它们全部向你阐述。
Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt.
而现在,我们首先寻找的是那个最初的“类”,其他的“种”都依附于它,所有的划分都源于它,万物都被它所包容。
Invenietur autem, si coeperimus singula retro legere; sic enim perducemur ad primum.
如果我们开始逆向追溯每一个个体,它就会被发现;因为这样我们就会被引向最初源头。
§58.9Homo species est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est; ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa conplectatur et sub se habeat.
人是一个“种”,正如亚里士多德所说;马是一个“种”;狗是一个“种”;因此,必须在这所有事物中寻找某种共同的纽带,将它们包含并置于自身之下。
Hoc quid est? Animal.
这是什么? 动物。
Ergo genus esse coepit horum omnium, quae modo rettuli, hominis, equi, canis, animal.
因此,我刚才提到的这一切——人、马、狗——的“类”开始成为“动物”。
§58.10Sed quaedam animam habent nec sunt animalia.
但是有些东西拥有生命,却不是动物。
Placet enim satis et arbustis animam inesse.
因为人们同意,庄稼和灌木中也存在生命。
Itaque et vivere illa et mori dicimus.
因此,我们说它们既生存又死亡。
Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in hac forma sunt et sata.
因此,有生命之物将占据更高的位置,因为动物和作物都在这个范畴之内。
Sed quaedam anima carent, ut saxa.
但有些东西缺乏生命,比如石头。
Itaque erit aliquid animantibus antiquius, corpus scilicet.
因此,会有比有生命之物更古老(更根源)的东西,那就是物体。
Hoc sic dividam, ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.
我将这样划分它,即所有的物体要么是有生命的,要么是无生命的。