§56.1Peream, si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito.
如果对于为了研究而退隐的人来说,静寂真的像看起来那样必要,就让我死掉吧。
Ecce undique me varius clamor circumsonat.
看啊,四面八方各种嘈杂的声音在我周围回荡。
Supra ipsum balneum habito.
我就住在浴场的正上方。
Propone nunc tibi omnia genera vocum, quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
现在请在心中想象一下,所有能让耳朵产生厌恶的声音:当那些强壮的人锻炼、挥舞着沉重的铅块手套时,当他们要么在劳作、要么在模仿劳作的人时,每当他们释放憋住的呼吸,我就会听到呻吟声、嘘嘘声和极其刺耳的喘息声;当我遇到某个懒散、满足于这种平民式按摩的人时,我听到手打在肩膀上的啪啪声,这声音随着手掌是平拍还是空心拍而改变。
Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est.
但如果一个报数员走过来开始数球,那就全完了。
§56.2Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum, cui vox sua in balineo placet.
现在再加上好斗之徒、被当场抓住的贼,以及那个在浴室里欣赏自己歌喉的人。
Adice nunc eos, qui in piscinam cum ingenti inpulsae aquae sono saliunt.
现在再加上那些伴随着激烈的泼水声跳入泳池的人。
Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit.
除了这些人之外(他们的声音至少还是正常的),再想想那个脱毛师,他为了引人注意,经常发出尖细而刺耳的声音,而且绝不安静,除非他正在拔腋毛,强迫别人替他尖叫。
Iam libari varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis.
接着是点心商贩的各种叫喊声,香肠贩子、蛋糕贩子,以及所有小吃店的摊主,他们用自己独特且具有标志性的抑扬顿挫的声调叫卖商品。
§56.3"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
“哦,你这个铁石心肠或者耳聋的人,”你会说,“在这么多、这么混杂、这么不和谐的喧嚣声中,你的心灵居然能保持安定,而我们的克律西波斯却因为不停有人向他问候而精疲力竭以至于死。
"At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.
”但誓以赫拉克勒斯之名,我对待那种嘈杂声,并不比对波浪或瀑布的声音更加在意,尽管我听说,对某个民族来说,无法忍受尼罗河瀑布的轰鸣,是他们迁移城市的唯一原因。
§56.4Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus.
在我看来,人的声音比单纯的杂音更容易让人分心。
Illa enim animum adducit, hic tantum aures implet ac verberat.
因为前者会吸引心灵,而后者仅仅是充盈并敲击着耳朵。
In his, quae me sine avocatione circumstrepunt, essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc, qui ad Metam Sudantem tubulas experitur et tibias, nec cantat, sed exclamat.
在那些在我周围嘈杂却不至于让我分心的声音中,我列入了疾驰而过的马车、同楼的工匠、邻近的锯木工,或者那个在‘流汗的圆椎喷泉’旁测试喇叭和笛子、不是在吹奏而是在尖叫的人。
§56.5Etiamnunc molestior est mihi sonus, qui intermittitur subinde quam qui continuatur.
甚至现在,断断续续的声音比连续不断的声音更让我感到苦恼。
Sed iam me sic ad omnia ista duravi, ut audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus modos dantem.
但我已经让自己对所有这些事情变得如此坚强,以至于我甚至能听着号令员用极刺耳的声音给桨手们打拍子。
Animum enim cogo sibi intentum esse nec avocari ad externa; omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet.
因为我强迫自己的心灵专注于自身,而不被外部事物所分散;只要内心没有混乱,只要欲望和恐惧不相互争吵,只要贪婪和奢侈不产生分歧、不相互折磨,外面纵然万物轰鸣也无妨。
Nam quid prodest totius regionis silentium, si adfectus fremunt?
因为,如果激情在咆哮,整个地区的静寂又有什么用呢?
§56.6"
Omnia noctis erant placida composta quiete.
“万物都安顿在夜色温柔的宁静中。
"
Falsum est.
” 这是假的。
Nulla placida est quies, nisi qua ratio conposuit.
除非是理性所整顿的,否则没有任何宁静是温和的。
Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat.
黑夜显露了烦恼,而不是消除了它,它只是改变了焦虑。
Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt quam dies.
因为睡着的人的梦境也和白天一样动荡。
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur,
那才是真正的宁静,善良的心灵在其中舒展安息。
§56.7Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur; huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans.
看看那个人吧,他在宽敞住宅的寂静中寻求睡眠,为了不让任何声音惊扰他的耳朵,所有的奴隶都安静下来,走近的人都踮起脚尖走路;然而,他却在这边和那边翻来覆去,在焦虑中捕捉着那轻微的睡意。