§55.1A gestatione cum maxime venio non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi.
我刚从乘车兜风中回来,其疲惫程度不下于我坐了多久便走了多久。
Labor est enim et diu ferri, ac nescio an eo maior, quia contra naturam est, quae pedes dedit, ut per nos ambularemus, oculos, ut per nos videremus.
因为长时间被运载也是一种劳累,而且我想这劳累或许更大,因为这违背了自然,自然赐予我们双足是为了让我们自己行走,赐予双眼是为了让我们自己观看。
Debilitatem nobis indixere deliciae, et quod diu noluimus, posse desîmus.
奢华给我们带来了虚弱,而我们长期不愿做的事,便不再能够做到了。
§55.2Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi.
然而,对我来说摇晃身体是必要的,以便积聚在喉咙的胆汁得以消散,或者如果由于某种原因呼吸本身变得稠重,颠簸可以使其稀释,我感到这对我大有裨益。
Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur.
因此,我坚持乘车更久,正是那海岸本身在召唤我,它在库迈与塞尔维利乌斯·瓦蒂亚的别墅之间弯曲,一侧是海,另一侧是湖,像一条狭窄的道路一样被合拢。
Erat enim a recenti tempestate spissum.
因为最近的一场风暴使那里的沙子紧实。
Fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.
另一方面,如你所知,频繁而猛烈的波浪会使其平整,而长期的平静则会使其松散,因为被水分结合在一起的沙子失去了湿气。
§55.3Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi, an aliquid illic invenirem, quod mihi posset bono esse, et derexi oculos in villam, quae aliquando Vatiae fuit.
不过,按照我的习惯,我开始环顾四周,看是否能在那里找到对我有益的东西,并将目光投向了那座曾经属于瓦蒂亚的别墅。
In hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur.
在这座别墅里,那位富有的前裁判官,除了闲暇之外不因任何其他事情而闻名,在此度过了余生,并仅因这一个原因而被认为是幸福的。
Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines: "O Vatia, solus scis vivere.
因为每当阿西尼乌斯·加鲁斯的友谊,或者每当塞雅努斯的憎恨及后来的宠爱毁灭了某些人时(因为得罪他和喜爱他同样危险),人们就会惊呼:“噢,瓦蒂亚,唯有你懂得如何生活!
" §55.4At ille latere sciebat, non vivere.
” 但他懂得的是如何隐藏,而不是如何生活。
Multum autem interest, utrum vita tua otiosa sit an ignava.
然而,你的生活是闲暇的还是消极懒惰的,这两者有很大区别。
Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem: "Vatia hic situs est.
瓦蒂亚在世时,我每次路过这座别墅,总忍不住说:“瓦蒂亚葬于此。
"
Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat.
”但是,我亲爱的卢西里乌斯,哲学是如此神圣和令人敬畏,以至于即使有什么东西与它相似,也会因虚假的模仿而令人愉悦。
Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.
因为大众认为一个闲暇、隐退、安心、自我满足、为自己活着的人是在“享受闲暇”,而这些事情除了智者之外,谁也不可能获得。
§55.5Ille sollicitus scit sibi vivere? Ille enim, quod est primum, scit vivere? Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini.
那个满怀焦虑的人懂得如何为自己生活吗? 事实上,他懂得生活吗(这是首要的事情)? 因为那逃避事务和人类的人,被自己欲望的不幸驱逐的人,不能容忍看到别人更幸福的人,像一只胆小而迟钝的动物因恐惧而隐藏起来的人,并不是为自己生活,而是——这是最可耻的——为了肚子、睡眠和情欲。
Non continuo sibi vivit, qui nemini.
不为任何人活着的人,并不等于就是为自己活着。
Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.
然而,坚持和对自己宗旨的执着是一件如此伟大的事情,以至于顽固的懒惰也拥有某种威严。
§55.6De ipsa villa nihil tibi possum certi scribere.
关于别墅本身,我无法给你写什么确定的东西。
Frontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus.
因为我只知道它的正面和显露出来的部分,那是连路人也能看到的。
Speluncae sunt duae magni operis, cuivis laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet.
有两个花费巨大工力造成的、相当于任何宽敞中庭的人工洞窟,其中一个不接纳阳光,另一个则将阳光留存直至日落。
Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens.
一條從海和阿刻儒西亞湖引水的河流像运河一样在中间将一片普拉塔纳斯林平分,其水源充足,即使经常抽干也足以养鱼。
Sed illi, cum mare patet, parcitur; cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur, Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet; incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur.
但是,当大海开敞时,那里的鱼就会被保留;当风暴给渔夫们放假时,人们的手就会伸向准备好的东西。 然而,别墅最方便的地方在于,它与拜埃仅一墙之隔;它免去了拜埃的不便,却享受着它的娱乐。
§55.7Has laudes eius ipse novi; esse illam totius anni credo.
我自己知道这些对它的赞美;我相信那是适合全年居住的地方。
Occurrit enim favonio et illum adeo excipit, ut Bais neget.
因为它迎着西风,并且如此充分地接纳西风,以至于使拜埃无法得到。
Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret.
瓦蒂亚似乎并非愚蠢地选择了这个地方,来安置他那懒惰且已呈老态的闲暇。
§55.8Sed non multum ad tranquillitatem locus confert; animus est, qui sibi commendet omnia.
但地方对心灵的宁静并没有多大帮助;是心灵使一切对自己产生吸引力。
Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes.
我曾在欢快宜人的别墅里看到过忧郁的人,也曾在完全的孤独中看到过像忙碌者一样的人。
Quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum esse te, quod in Campania non es.
因此,你没有理由认为自己因为不在坎帕尼亚而安顿得不够好。
Quare autem non es? Huc usque cogitationes tuas mitte.
可你为什么不在呢? 把你的思想一直送到这里来吧。
§55.9Conversari cum amicis absentibus licet, et quidem quotiens velis, quamdiu velis.
与不在身边的朋友交往是允许的,而且只要你愿意,随时随地、想交往多久就交往多久。
Magis hac voluptate, quae maxima est, fruimur, dum absumus.
我们在远离时,更享受这种最大的快乐。
Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is, quos modo vidimus, cogitamus.
因为在身边会使我们变得挑剔,而且因为我们有时在一起交谈、散步、坐着,一旦分开,我们对刚才见过的人就什么也不想了。
§55.10Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest.
因此,我们应当以平和的心态对待分离,因为没有一个人不在很大程度上也与身边的人分离。
Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones; videbis non multum esse, quod nobis peregrinatio eripiat.
首先把彼此分开的夜晚放在这里,然后是各自不同的事务,接着是私下的研究,以及郊外的出行;你会看到,旅行并没有从我们身上夺走太多东西。
§55.11Amicus animo possidendus est;
朋友应当用心灵来拥有;而心灵绝不会不在场。
hic autem numquam abest. Quemcumque vult, cotidie videt.
它每天都能看到它想见的任何人。
Itaque mecum stude, mecum cena, mecum ambula.
因此,与我一同研究,与我一同进餐,与我一同散步。
In angusto vivebamus, si quicquam esset cogitationibus clusum.
如果思想有任何封闭的角落,那我们就是生活在狭窄的空间里。
Video te, mi Lucili; cum maxime audio.
我看到了你,我亲爱的卢西里乌斯;我此时此刻听到了你。
Adeo tecum sum, ut dubitem, an incipiam non epistulas, sed codicellos tibi scribere.
我是如此与你同在,以至于我怀疑自己是否应该开始给你写短便条,而不是信件。
VALE.
再会。