Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §54.1-54.7

气喘发作作为死亡的练习与对非存在的思考

第 69 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡描述了他慢性病(呼吸困难)的突然发作,并将其称为“死亡的练习”。他指出,死亡不过是与出生前相同的“不复存在”的状态,并论证智者不应惧怕死亡,而应自愿接受命运的必然性。

§54.1Longum mihi commeatum dederat mala valitudo; repente me invasit.
身体不适曾给了我一段长假,但突然间它又向我袭来。
"Quo genere? "inquis.
“是哪一种病? ”你问。
Prorsus merito interrogas; adeo nullum mihi ignotum est.
你问得完全有道理,因为对我来说,没有一种病是陌生的。
Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest.
然而,我仿佛被指派给了其中一种特定的疾病,我不知道为什么要用它的希腊名称来叫它,因为用“呼吸困难”来称呼它就足够贴切了。
Brevis autem valde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit.
它的发作非常短暂,且像暴风雨一般,通常在一小时内就会平息。
§54.2Quis enim diu exspirat? Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt; nullum mihi videtur molestius.
因为谁能长时间地气绝呢? 身体的一切不适与危险我都曾经历过,但我觉得没有什么比这更折磨人的了。
Quidni? Aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam egerere.
怎么会不呢? 因为任何其他的疾病都只是生病,而这却是吐出灵魂。
Itaque medici hanc "meditationem mortis "vocant.
因此,医生们把这称为“死亡的练习”。
Faciet enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est.
因为那口气终究会完成它多次尝试做的事。
§54.3Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi? Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit.
你以为我因为脱险了,才兴高采烈地给你写这些吗? 如果我把这次发作的结束当作身体健康来高兴,那我就像那个仅仅延期了出庭便以为自己打赢了官司的人一样滑稽了。
Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.
然而,即使在窒息的时刻,我也从未停止在愉快和坚强的思考中寻求安宁。
§54.4"Quid hoc est? "inquam.
“这是怎么回事? ”我说。
"Tam saepe mors experitur me? Faciat; ego illam diu expertus sum.
“死亡如此频繁地尝试我吗? 让它尝试吧,我已经尝试它很久了。
""Quando?" inquis.
”“什么时候? ”你问。
Antequam nascerer.
在我出生之前。
Mors est non esse; id quale sit, iam scio.
死亡就是不复存在,那是什么滋味,我已经知道了。
Hoc erit post me, quod ante me fuit.
我死后的状态,将和生前的一样。
Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam sensimus tunc vexationem.
如果在这种状态中有什么痛苦,那么在我们来到世间(光芒中)之前,也必然存在过痛苦;然而当时我们没有感到任何烦恼。
§54.5Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peius esse, cum extincta est, quam antequam accenditur? Nos quoque et extinguimur et accendimur; medio illo tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est.
请问,如果有人认为一盏灯被熄灭后比它被点亮前更糟糕,你难道不会说他是最愚蠢的人吗? 我们也是既被熄灭,又被点亮;在那中间的时间里,我们遭受着一些痛苦,但在两端都是深沉的安宁。
In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit.
因为,我亲爱的卢西里乌斯,如果我没弄错的话,我们的错误就在于认为死亡是随生而来的,而实际上它既先于我们,也将随我们而来。
Quicquid ante nos fuit, mors est.
凡是在我们之前存在的,都是死亡。
Quid enim refert, non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse?
既然这两者的结果都是不复存在,那么你是未曾开始还是结束,又有什么区别呢?
§54.6His et eiusmodi exhortationibus, tacitis scilicet, nam verbis locus non erat, adloqui me non desii.
我用这些及类似的劝慰——当然是默默地,因为当时没有说话的余地——不断地对自己说话。
Deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam anhelitus coeperat, intervalla maiora fecit et retardatum est ac remansit.
接着,那呼吸困难(它已经开始变成仅仅是喘息)渐渐拉长了间隔,慢了下来,然后平息了。
Nec adhuc, quamvis desierit, ex natura fluit spiritus; sentio haesitationem quandam eius et moram.
虽然发作已经停止,但我的呼吸目前仍不畅顺;我感到它有些迟滞和停顿。
Quomodo volet, dummodo non ex animo suspirem.
让它随自己的便吧,只要我不是打心底里叹气就行。
§54.7Hoc tibi de me recipe; non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto.
关于我,请接受这个保证:我不会在临终时惊慌失措,我已经准备好了,我不去担忧一整天的事情。
Illum tu lauda et imitare, quem non piget mori, cum iuvet vivere.
称赞并效仿那个虽然活着很快乐,却不介意死去的人吧。
Quae est enim virtus cum eiciaris exire? Tamen est et hic virtus; eicior quidem, sed tanquam exeam.
因为当你被赶出去时才离开,这算什么美德呢? 然而,这里也有一种美德:我确实是被赶出去的,但就像是我自愿离开一样。
Et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedas; nihil invitus facit sapiens, necessitatem effugit, quia vult quod coactura est.
因此,智者永远不会被赶出去,因为被赶出去是指违背意愿被驱逐出你不想离开的地方;智者不做任何违心之事,他逃避了必然性,因为他自愿选择那将要强迫他的事。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. 54.1adsignatus sum — 源自法律术语 adsignare(指派、分配,如将奴隶分配给主人或将财产分配给继承人)的比喻。塞内卡以此形容自己与这种特定的慢性疾病终生绑定、无法摆脱的关系。
  2. 54.3cum vadimonium distulit — 提到被告出庭保证(vadimonium)的延期(distulit)。在罗马民事诉讼中,被告仅仅获准推迟出庭,却误以为自己已经赢得了官司(vicisse),塞内卡以此愚蠢行为作比,对照了将疾病的暂时缓解误认为是真正健康的滑稽感。
  3. 54.6dummodo non ex animo suspirem — 这里利用了身体症状“呼吸困难”(suspirium)与精神上的“因悲伤而叹气”(suspirare)的双关语。承接前文肉体呼吸(spiritus)的物理状态,表达了斯多葛式的态度:“无论我的肺(呼吸)如何,只要我的心灵(animus)不因悲叹而叹气就行。”
  4. 54.7necessitatem effugit, quia vult quod coactura est — 主动将来分词 coactura(省略了主语 necessitas)意为“(必然性)将要强迫的事”。这里阐释了斯多葛学派关于自由的定义:智者之所以能逃脱命运(必然性)的强迫,是因为他自己预先自愿地选择(vult)了那必然性终将强加于他的事情。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §54.1-54.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:54.1-54.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。