§53.1Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut navigarem? Solvi mari languido.
既然连坐船航行我都被说服了,还有什么不能说服我的呢? 我在平静的海面上起航。
Erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in ventum resolvuntur.
毫无疑问,天空中布满了阴沉的乌云,这些乌云通常不是化为雨水就是化为狂风。
Sed putavi tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamvis dubio et inpendente caelo.
但我认为,从你的巴尔特诺佩到普特奥利,这区区数英里的路程是可以侥幸渡过的,尽管天气阴晴不定且阴云密布。
Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad §53.2Nesida derexi praecisurus omnes sinus.
因此,为了能更快脱身,我便直接穿过深海,朝着内西斯岛驶去,企图抄近路避开所有的湾口。
Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit.
当船已经驶出了一段距离,以至于对我来说继续前进还是折返都无所谓时,首先,那种曾经蒙骗了我的平静海面消失了。
Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus.
当时还称不上是风暴,但海面已经开始倾斜,波涛也渐渐频密起来。
Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret.
我开始央求舵手把我送上某个海滩。
Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.
他却说那里的海岸礁石崎岖,没有港湾,而且在风暴中他最害怕的就是陆地。
§53.3Peius autem vexabar, quam ut mihi periculum succurreret.
然而我饱受折磨,甚至连危险都顾不上想。
Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit.
因为这种迟缓而又没完没了的晕船正在折磨着我,它激起胆汁却又无法吐出。
Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus.
因此我向舵手施压,强迫他——不管他愿不愿意——驶向海岸。
Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat,
"
Obvertunt pelago proras
"
aut
"
Ancora de prora iacitur,
"
memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.
当我们接近海岸附近时,我根本顾不上等待维吉尔的那些教导得以实行,比如“他们调转船头朝向大海”或“锚从船首抛下”;我记起自己作为冷水浴老爱好者的绝技,身穿厚呢外套就跳进了海里,正符合一个冷水浴者的派头。
§53.4Quae putas me passum, dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio? Intellexi non inmerito nautis terram timeri.
你想想看,当我爬过崎岖的乱石、寻找道路、开辟道路时,我遭受了怎样的痛苦? 我明白,船员们害怕陆地绝非毫无道理。
Incredibilia sunt, quae tulerim, cum me ferre non possem;
当我自己都无法承受自己时,我所忍受的一切简直令人难以置信。
illud scito, Vlixem non fuisse tam irato mari natum, ut ubique naufragia faceret; nausiator erat.
你且知道这一点:乌利塞斯并非生来就面对如此愤怒的海洋,以至于到处翻船;他只是个容易晕船的人。
Et ego quocumque navigare debuero, vicensimo anno perveniam.
而我,无论何时必须航行,恐怕都要到第二十年才能抵达终点。
§53.5Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.
正如你所知,胃的难受并不会随着离开大海而立刻消失,但一等我安顿好了胃,一等我通过涂油按摩恢复了身体的活力,我便开始独自思索:我们对自己恶德(包括肉体上的,它们总是不断提醒我们它们的存在)的遗忘是多么巨大,更不用说那些越是严重就隐藏得越深的心灵恶德了。
§53.6Levis aliquem motiuncula decipit; sed cum crevit et vera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt; adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse.
轻微的寒战会欺骗一个人;但当它发展起来,真正的热病开始燃烧时,即使是一个坚强且忍耐力极强的人也不得不承认自己病了。 双脚酸痛,关节感到刺痛;此时我们依然在掩饰,说要么是扭伤了脚踝,要么是在某种锻炼中劳累过度。
Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi etiam talaria coepit intendere et utrosque dextros pedes fecit, necesse est podagram fateri.
当疾病尚不明确、刚刚开始时,人们总在寻找别的名目;但当它甚至开始绷紧脚踝的肌腱,并让双脚都肿得像右脚一样时,就不得不承认那是痛风了。
§53.7Contra evenit in his morbis, quibus adficiuntur animi; quo quis peius se habet, minus sentit.
在那些侵袭心灵的疾病中,情况恰恰相反:一个人病得越重,他自己感觉到的就越少。
Non est quod mireris, Lucili carissime.
我最亲爱的卢西里乌斯,这没什么好奇怪的。
Nam qui leviter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat; gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit.
因为睡得很轻的人,不仅在休息时能看到幻象,甚至有时在睡梦中也会想到自己正在睡觉;然而沉睡连梦境都会抹去,并将心灵沉入极深处,以至于无法对自己有任何意识。
Quare vitia sua nemo confitetur?
为什么没有人坦白自己的恶德?
§53.8Quia etiamnunc in illis est; somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est.
因为他此刻仍深陷其中;讲述梦境是醒着的人的事,而坦白自己的恶德则是恢复健康的标志。
Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus.
因此,让我们醒来吧,以便我们能够纠正自己的错误。
Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem.
然而,唯有哲学能唤醒我们,唯有哲学能驱散沉重的睡眠。
Illi te totum dedica.
将你的全部奉献给她吧。
Dignus illa es, illa digna te est; ite in complexum alter alterius.
你配得上她,她也配得上你;去吧,投入彼此的怀抱。
Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte.
对其他所有的事情,要坚决地、公开地拒绝。
Non est quod precario philosopheris.
你没有理由靠着别人的通融去研究哲学。
§53.9Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes.
如果你病了,你会搁置对家产的照料,法庭的事务也会被你抛在脑后,你也不会认为有谁重要到值得你在病情缓解期走下法庭去为他辩护。
Toto animo id ageres, ut quam primum morbo liberareris Quid ergo? Non et nunc idem facies? Omnia inpedimenta dimitte et vaca bonae menti: nemo ad illam pervenit occupatus.
你会全心全意地致力于一件事,那就是尽快从疾病中解脱出来。 那么现在呢? 你难道不也要做同样的事吗? 丢下所有的阻碍,专注于健全的心灵:没有一个忙碌的人能达到它。
Exercet philosophia regnum suum; dat tempus, non accipit.
哲学行使着她自己的统治权;她给予时间,而不接受时间。
Non est res subsiciva, ordinaria est; domina est, adesse iubet.
哲学不是一件业余的事,而是日常的主业;她是女主人,命令我们随侍在侧。
§53.10Alexander cuidam civitati partem agrorum et dimidium rerum omnium promittenti "Eo," inquit, "proposito in Asiam veni, ut non id acciperem, quod dedissetis. sed ut id haberetis, quod reliquissem.
亚历山大对某个承诺献出一部分土地和全部财产之半的城市说:“我来到亚洲的目的,不是为了接受你们所赠予的东西,而是为了让你们拥有我所留下的东西。
"Idem philosophia rebus omnibus, "Non sum hoc tempus acceptura, quod vobis superfuerit, sed id vos habebitis, quod ipsa reiecero. "
”哲学对所有其他事务也说了同样的话:“我不会接受你们省下来的这段时间,相反,你们所拥有的,将是我自己拒绝的时间。
§53.11Totam huc converte mentem, huic adside, hanc cole; ingens intervallum inter te et ceteros fiet.
” 将你的全部心思转到这里来,陪伴她,尊崇她;你与其他人之间将会产生巨大的鸿沟。
Omnes mortales multo antecedes, non multo te di antecedent.
你将远远超越所有凡人,而神明也不会超越你太多。
Quaeris, quid inter te et illos interfuturum sit? Diutius erunt.
你问你和他们之间会有什么区别? 他们存在得更久。
At mehercules magni artificis est clusisse totum in exiguo.
但是,凭赫拉克勒斯起誓,在一个微小的空间里闭锁住全体,这正是伟大艺术家的标志。
Tantum sapienti sua, quantum deo omnis aetas patet.
哲人对自身生命的享有,正如同上帝对一切时代的享有一样。
Est aliquid, quo sapiens antecedat deum: ille naturae beneficio non timet, suo sapiens.
在某件事上,哲人甚至超越了上帝:上帝免于恐惧是得益于自然,而哲人则是得益于他自己。
§53.12Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
瞧这件伟大的事:拥有人类的软弱,同时拥有神明的安宁。 哲学具有难以置信的力量来挫败一切偶然的力量。
Nullum telum in corpore eius sedet; munita est, solida.
没有任何武器能留存在她的体内;她是设防的,坚固的。
Quaedam defetigat et velut levia tela laxo sinu eludit, quaedam discutit et in eum usque, qui miserat, respuit.
有些武器她能使之疲惫,并仿佛用宽松衣褶化解轻飘的投枪那般避开,有些她则将其击碎,甚至反弹回扔出它们的人身上。
VALE.
再会。