Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §52.8-52.15

择以身作则之师与摒弃讲堂喝彩

第 67 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡主张应选择以身作则而非仅凭敏捷言辞来教导的导师,并严厉批评哲学讲座中听众如剧场般浮浅的喧嚣喝彩。他呼吁将哲学视为神圣严肃的灵魂治疗,以虔敬与静默的态度对待之。

§52.8Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur,sed eos, qui vita docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
然而,在现存的人当中,让我们不要选择那些极快地倾倒言辞、翻来覆去地诉诸常套、在私人圈子里招徕听众的人,而要选择那些用生命去教导的人,他们在说明了该做什么之后,通过亲身实践来予以证明,他们教导该避开什么,却从未在他们说应当逃避的事情中被当场逮住。
Eum elige adiutorem, quem magis admireris, cum videris quam cum audieris.
选择这样一位帮手:当你看到他时,要比听到他时更令你景仰。
§52.9Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.
我也不会因此禁阻你去听那些习惯于招揽大众并进行辩论的人,只要他们走向人群时抱有这样的目的:使自己变得更好,也使他人变得更好,并且他们不是为了虚荣野心而做这件事。
Quid enim turpius philosophia captante clamores? Numquid aeger laudat medicum secantem?
还有什么比追逐喝彩的哲学更卑劣的呢? 难道病人会去赞美正在给他做切开手术的医生吗?
§52.10Tacete, favete et praebete vos curationi.
保持静默,顺从配合,将你们自己交付治疗。
Etiam si exclamaveritis, non aliter audiam, quam si ad tactum vitiorum vestrorum ingemescatis.
即便你们发出呼喊,我也不会以此为意,而只会当成是因为触碰到了你们的恶癖而发出的呻吟。
Testari vultis adtendere vos moverique magnitudine rerum? Sane liceat; ut quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam? Apud Pythagoram discipulis quinque annis tacendum erat; numquid ergo existimas statim illis et loqui et laudare licuisse?
你们想要证明自己正在专注听讲、并被事物的伟大所打动吗? 当然可以允许;但至于让你们来评判并对谁更好进行投票,我凭什么不予以禁止呢? 在毕达哥拉斯门下,弟子们必须保持五年的静默;那么你难道认为,他们一开始就被允许既说话又喝彩吗?
§52.11Quanta autem dementia eius est, quem clamores inperitorum hilarem ex auditorio dimittunt? Quid laetaris, quod ab hominibus his laudatus es, quos non potes ipse laudare? Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste.
然而,被愚昧之人的喝彩捧得兴高采烈地离开讲堂的人,其愚妄是何等巨大! 你为什么要因为得到了那些你自己都无法赞美的人的赞美而感到高兴呢? 法比亚努斯曾向大众讲学,但听众听讲时十分克制。
Erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae.
偶尔也会爆发赞美者的巨大欢呼声,但那是事物的伟大所唤起的,而不是演讲顺畅柔和、款款流出的声音所致。
§52.12Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae; est aliqua et laudandi decentia.
剧场的欢呼与学校的喝彩之间应当有所区别;赞美也有其相应的得体分寸。
Omnia rerum omnium, si observentur, indicia sunt et argumentum morum ex minimis quoque licet capere: inpudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum.
如果加以观察,万事物皆是印记,我们甚至可以从极微小的事情中获取性格的证据:无耻之人会通过其步态、手的动作、有时仅一次回答、手指触碰头部的手势以及眼神的转动显露出来。
Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.
笑容显明邪恶之人,面容与身姿显明疯狂之人。
Illa enim in apertum per notas exeunt; qualis quisque sit, scies, si quemadmodum laudet, quemadmodum laudetur, aspexeris.
因为这些内在特质通过标记流露于外;只要你观察一个人如何赞美他人、以及他如何被他人赞美,你就会知道他是怎样的人。
§52.13Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit; non laudatur ille nunc, si intellegis, sed conclamatur.
听众从四面八方向哲学家伸出双手,惊叹的人群甚至逼近到他的头顶上方;如果你明白的话,他现在并不是在被赞美,而是在被哄闹。
Relinquantur istae voces illis artibus, quae propositum habent populo placere; philosophia adoretur.
让那些呼喊声留给那些旨在讨好大众的技艺吧;哲学应当被尊崇。
§52.14Permittendum erit aliquando iuvenibus sequi impetum animi, tunc autem, cum hoc ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt.
有时也必须允许年轻人顺从内心的冲动,但那必须是在他们确实出于冲动而这样做、且无法强令自己保持静默的时候。
Talis laudatio aliquid exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat.
这种赞美能给听众自身带来一些激励,并激发年轻人的心灵。
Ad rem commoveantur, non ad verba conposita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui.
让他们为内容所动容,而不是为雕琢的言词;否则,如果雄辩激起的不是对事物的渴望,而是对雄辩自身的渴望,那么雄辩就会对他们产生危害。
§52.15Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se.
这一问题我目前且先搁置;因为如何向大众讲学、在大众面前自己可以容许什么、在自己面前可以容许大众什么,这需要专门且详尽的论述。
Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est.
毫无疑问,哲学自从被作践贬低以来,已经遭受了损害。
Sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem, sed antistitem nancta est.
但只要它遇到的不是零售商,而是祭司,它依然可以在其内殿中显现出来。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §52.8Ex his autem, qui sunt — 结合前一节(第52.7节)末尾出现的 `non tantum qui sunt, sed qui fuerunt`(不仅是现存的人,还有曾经存在过的人)的对比,此处特指目前健在的哲学家或导师。
  2. §52.9prohibuerim — 完成时虚拟语气主动因第一人称单数。此处作表示委婉或留有余地之断言的潜能虚拟语气(potential subjunctive),意为“我并不会禁阻”。
  3. §52.10quidni non permittam — 反问句结构。表“为何不”的疑问词 `quidni` 后接否定词 `non` 以及第一人称单数虚拟语气(或直说法将来时)`permittam`,通过双重否定构成强烈的禁止语气:“我凭什么不予以禁止呢?”(意即“我当然不能准许”)。
  4. §52.11audiebatur modeste — 动词 `audio` 的未完成过去时被动语态。既可作为以 Fabianus 为主语的个人被动语态理解(“他被克制地聆听”),亦可作为无人称被动语态理解(“有克制地倾听发生”)。无论何种解释,均生动描绘了听众庄重且谦恭地倾听讲学的情景。
  5. §52.12Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat — 融合了倒装与离隔(hyperbaton)的精妙句法结构。`Inprobum`(邪恶之人)是作主语的 `risus`(笑容)所支配的宾格宾语,而 `insanum`(狂乱之人)则是作主语的 `vultus habitusque`(面容与身姿)所支配的宾格宾语。两部分共同使用置于句末的单数主动词 `demonstrat`(显明)。
  6. §52.14nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui — 代词 `sui` 是第三人称反身代词 `se` 的属格形式,指代主句主语 `eloquentia`(雄辩)自身。它在句中作修饰 `cupiditatem`(渴望)的宾格性属格,以此构成对比:“当雄辩激起的不是对事物(内容)的渴望,而是对雄辩自身(形式)的病态渴求时”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §52.8-52.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:52.8-52.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。