§52.1Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit? Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle? Fluctuamur inter varia consilia.
卢西里乌斯,这是什么力量,在我们趋向一处时却将我们拖向另一处,并把我们推向我们渴望退避的地方? 是什么在与我们的心灵博弈,不允许我们一劳永逸地坚持某种意愿? 我们在各种不同的决意之间动摇。
Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.
我们无法自由地、绝对地、始终如一地做任何决定。
§52.2"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet.
“这是愚蠢,”你会说,“对愚蠢而言,没有什么事是固定的,没有什么能长期令它满意。
"Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.
”但我们何时、又该如何将自己从中拔除? 没有人能仅靠自己强大到足以脱颖而出;必须有人伸出手来,有人拉他一把。
§52.3Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos viam.
伊壁鸠鲁说,有些人无需任何人的帮助就走向了真理,他们自己为自己开辟了道路。
Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt.
他最称赞这些人,他们拥有来自自身的冲动,自己将自己带到了前方。
Quosdam indigere ope aliena, non ituros, si nemo praecesserit, sed bene secuturos.
而另一些人则需要外在的帮助,如果没有人在前面引路,他们就不会前行,但他们会很好地跟随。
Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium.
他说明特罗多鲁斯就是这后一种人;这也是极优秀的资质,但属于第二等。
Nos ex illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur.
我们并非第一等的人;如果能被接纳进第二等,我们就算是被善待了。
Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest; et hoc multum est, velle servari.
但你也不要轻视这样一个能凭借他人的恩惠而获救的人;想要获救,这本身就已经很了不起了。
§52.4Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore.
除了这些,你还会发现另一类人,他们同样不应被鄙视,即那些可以被强迫和驱使走向正道的人,他们需要的不仅是引导者,还需要帮手,甚至可以说是强迫者。
Hic tertius color est.
这就是第三类人。
Si quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus talem fuisse.
如果你也想找一个这类的典范,伊壁鸠鲁说赫马库斯就是这样的人。
Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit; quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia.
因此,他更祝贺前者,而更敬仰后者;因为尽管两者都达到了相同的终点,但在更艰难的材料中完成相同的事,其赞誉更大。
§52.5Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo disparia, aeque excelsa atque magnifica.
试想有两座建起的建筑,它们从地基起就不同,但同样高耸且雄伟。
Alterum puram aream accepit; illic protinus opus crevit.
一座获得了干净的空地,那里的工程立即进展神速。
Alterum fundamenta lassarunt in mollem et fluvidam humum missa multumque laboris exhaustum est, dum pervenitur ad solidum.
另一座地基打在柔软且流动的泥土中,使人疲惫不堪,在到达坚固的岩石之前耗费了大量的劳力。
Intuenti ambo quicquid fecit alter in aperto est, alterius magna pars et difficilior latet.
在旁观者看来,前者所做的一切都显而易见,而后者的大部分且更艰难的部分则隐藏在地下。
§52.6Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata.
有些资质是轻松、敏捷的,而有些资质正如俗话所说,必须“手工”打造,并专注于自身的地基。
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
因此,我会说前者更幸运,因为他省去了与自己的纠缠;但后者确实对自己更有功,因为他战胜了自己天性的顽劣,不仅将自己引向智慧,更是将自己从深渊中拽了出来。
§52.7Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet.
你应当知道,这艰难而劳苦的资质正是赋予我们的。
Imus per obstantia.
我们正在障碍中前行。
Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium.
因此,让我们战斗,召唤某些人的帮助吧。
"Quem," inquis, "invocabo? Hunc aut illum? "Tu vero etiam ad priores revertere, qui vacant; adiuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.
“我该召唤谁? ”你会问,“是这一个还是那一个? ”其实,你甚至可以转向那些有闲暇的前辈;不仅是现存的人,那些曾经存在过的人也能帮助我们。