§51.1Quomodo quisque potest, mi Lucili! Tu istic habes Aetnam, editum illum ac nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia.
人各有其能,我亲爱的卢西里乌斯! 你那里有埃特纳火山,那是西西里著名的高耸之山。 我找不到为什么梅萨拉或者瓦尔吉乌斯——因为我在两人的著作中都读到过——称之为独一无二的山,因为极多的地方都在喷出火焰,不仅是在高耸的地方(这发生得更频繁,显然是因为火被带到了最高处),而且也在平坦的地方。
Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit.
我们则尽力而为,满足于拜亚,我在到达那里的第二天就离开了它。 由于这个原因,这个地方应该被避开——虽然它有一些自然的恩赐——因为奢靡已经夺取了它作为自己纵情之所。
" §51.2Quid ergo? Ulli loco Edicendum est odium? "Minime.
“那么,难道应该对任何地方都宣告仇恨吗? ”绝非如此。
Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo; sic regio quoque est, quam sapiens vir aut ad sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus.
但是,正如某种衣服对贤者和正直的人来说比另一种更合适,而且他虽然不仇恨任何颜色,但认为某种颜色对一个宣告过简朴生活的人来说不太合适;地域也是如此,贤者或向着智慧努力的人会避开它,视其为与良好道德格格不入。
§51.3Itaque de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamvis neminem Canopus esse frugi vetet, ne Baias quidem; deversorium vitiorum esse coeperunt.
因此,考虑隐退的人绝不会选择卡诺普斯,尽管卡诺普斯并不禁止任何人保持节制,甚至也不会选择拜亚;它们已经开始成为恶癖的宿店。
Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur.
在那里,奢靡给自己以最大的纵容;在那里,仿佛该地方理应享有某种放纵,心灵便更加涣散。
§51.4Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem locum eligere debemus.
我们不仅应该选择对身体,也应该选择对道德健康的地方。
Quemadmodum inter tortores habitare nolim, sic ne inter popinas quidem.
正如我不想住在刽子手中间一样,我也不想住在小酒馆中间。
Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est?
有什么必要看到醉汉在海滩上游荡,看到船员的狂饮喧闹,看到湖面因合奏的歌声而嘈杂,以及其他那些奢靡仿佛超脱于法律之外、不仅犯下过错而且将其公之于众的事情呢?
§51.5Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus.
我们必须努力做到,尽可能远地逃离恶癖的诱惑。
Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus.
心灵必须被锻造得坚强,并从享乐的诱惑中远远拉开。
Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta §51.6Campaniae.
仅仅一次冬营就让汉尼拔涣散了,使那个在冰雪和阿尔卑斯山面前从未屈服的男人丧失了斗志的是温存,属于坎帕尼亚的。
Armis vicit, vitiis victus est.
他在武力上取得了胜利,却被恶癖所击败。
Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae, quo numquam quies, numquam otium datur.
我们也必须服兵役,而且是在一种绝无安宁、绝无闲暇的军务中。
Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt.
首先必须彻底战胜享乐,如你所见,享乐甚至把凶悍的性格也掠夺到了自己身边。
Si quis sibi proposuerim quantum operis adgressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum.
如果有人向自己展示他已经着手了多么巨大的工作,他就会明白,任何事情都不能优雅、软弱地去做。
Quid mihi cum istis calentibus stagnis? Quid cum sudatoriis, in quae siccus vapor corpora exhausurus includitur? Omnis sudor per laborem exeat.
我和那些温热的温泉池有什么关系? 和那些为了消耗身体而将干燥蒸汽封闭在内的蒸气浴室有什么关系? 所有的汗水都应该通过劳动流出。
§51.7Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet; minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseverantibus.
如果我们像汉尼拔那样,中断事业的进程、放弃战争,致力于调养身体,那么任何人都会理所当然地谴责这种不合时宜的懈怠,它对胜利者尚且危险,更不用说对正在争取胜利的人了;比起那些跟随迦太基军旗的人,我们被允许的更少,对于屈服的人来说残留着更多的危险,对于坚持的人来说也有更多的艰难。
§51.8Fortuna mecum bellum gerit; non sum imperata facturus.
命运正与我交战;我不会听从她的命令。
Iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio.
我不接受轭,相反,我要以更大的勇气将其抖落。
Non est emolliendus animus; si voluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse volet et ambitio et ira; inter tot adfectus distrahar, immo discerpar.
心灵绝不能被软化;如果我向享乐屈服,就必须向痛苦屈服,向劳动屈服,向贫困屈服;虚荣和愤怒也会想对我拥有同样的权利;我将在如此多的情欲之间被拉扯,甚至被撕碎。
§51.9Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur.
自由已被设立为目标;我们为了这一奖赏而奋斗。
Quae sit libertas, quaeris? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere.
你问什么是自由? 不奴役于任何事物,不奴役于任何必然性,不奴役于任何偶然,将命运拉到平等的地位。
Quo die illa me intellexero plus posse, nil poterit.
当我明白她比我更有力量的那一天,她将无能为力。
Ego illam feram, cum in manu mors sit?
既然死亡就在手中,我为何还要忍受她?
§51.10His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet.
专注手这些思考,理应选择严肃和神圣的地方。
Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio.
过度的舒适使心灵软弱,毫无疑问,地域在腐蚀活力方面具有力量。
Quamlibet viam iumenta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est; in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur.
蹄在粗糙地面上变得坚硬的牲畜能承受任何道路;在柔软多沼泽的牧场上育肥的牲畜很快就会磨损。
Et fortior miles ex confragoso venit; segnis est urbanus et verna.
更强壮的士兵来自崎岖之地;城市居民和家生奴隶则是懈怠的。
Nullum laborem recusant manus, quae ad arma ab aratro transferuntur; in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus.
从犁头转到武器上的双手不会拒绝任何劳动;而那个涂抹了油脂、光鲜亮丽的人在第一场尘埃中就会败下阵来。
§51.11Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit.
地方更严厉的纪律能锻造性格,并使其适应伟大的尝试。
Literni honestius Scipio quam Bais exulabat; ruina eius non est tam molliter conlocanda.
西庇阿在利泰尔努姆流亡比在拜亚更为体面;他的没落不应该被安置在如此软弱的地方。
Illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar extruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis montium.
那些最早将罗马人民的公共财富据为己有的人,马略、庞培和恺撒,虽然确实在拜亚地区建造了别墅,但他们将这些别墅建在山顶的最高处。
Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta.
这看起来更具军事意味:从高处俯瞰散布在远近眼底的事物。
Aspice, quam positionem elegerint, quibus aedificia excitaverunt locis et qualia; scies non villas esse, sed castra.
看一看他们选择了什么样的位置,在什么地方建造了什么样的建筑;你会明白它们不是区别墅,而是军营。
§51.12Habitaturum tu putas umquam fuisse in mica Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia? Nonne ille manere intra vallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset? Quidni mallet, quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi?
你认为加图会住在一个小东屋里,去数着那些乘船驶过的通奸妇,数着漆成各种颜色的各种小船,数着漂浮在整个湖面上的玫瑰,以便听取歌唱者夜间的喧嚣吗? 难道他不会更愿意留在一个他自己亲手为度过一夜而筑起的营垒之内吗? 只要是个真正的男人,谁不希望自己的睡眠是被军号声而不是被合奏乐声所打破呢?
§51.13Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine.
但我们与拜亚争论得够久了,与恶癖的争论却从未足够。 卢西里乌斯,我恳求你,无节制、无休止地追击它们。
Nam illis quoque nec finis est nec modus.
因为对它们来说,也没有终点和限度。
Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat.
抛弃任何撕裂你心灵的东西,如果它们不能用其他方式拔除,即使心灵本身也必须与它们一起被撕扯下来。
Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe; latronum more, quos Φιλητάσ Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent.
特别要驱逐享乐,视其为最可憎的东西;它们像埃及人称为“菲莱塔斯”的强盗一样,为了勒死我们而拥抱我们。
VALE.
再见。