§50.1Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras.
我在你就寄出信件几个月之后才收到你的来信。
Supervacuum itaque putavi ab eo, qui adferebat, quid ageres quaerere.
因此,我认为向送信来的人询问你近况如何是多余的。
Valde enim bonae memoriae est, si meminit! Et tamen spero te sic iam vivere, ut ubicumque eris, sciam quid agas.
因为如果他还记得的话,那他的记忆力真可以说是极其出色了! 然而,我希望你现在已经过着这样一种生活:无论你身在何处,我都清楚你在做什么。
Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cottidie facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua vitia esse, quae putas rerum? Quaedam enim locis et temporibus adscribimus. At illa, quocumque transierimus, secutura sunt.
因为除了每天使你自己变得更好、改掉你的一些错误、并明白你以为属于客观环境的那些缺点其实是你自己所有的之外,你还能在做什么呢? 因为我们常常把某些事情归咎于地点和时间;但那些东西,无论我们走到哪里,都会如影随形。
§50.2Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse.
你知道我妻子的女傻子哈尔帕斯特,作为一份继承的累赘留在了我的家里。
Ipse enim aversissimus ab istis prodigiis sum; si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe quaerendus; me rideo.
我自己对这些怪物极其反感;如果什么时候我想从一个傻子身上获得乐趣,我不必去远处寻找,我笑我自己。
Haec fatua subito desiit videre.
这个女傻子突然失明了。
Incredibilem rem tibi narro, sed veram: nescit esse se caecam.
我向你讲述一件令人难以置信却又是真实的事情:她不知道自己瞎了。
Subinde paedagogum suum rogat ut migret. Ait domum tenebricosam esse.
她屡次要求她的监护人搬家,说这房子太暗了。
§50.3Hoc quod in illa ridemus, omnibus nobis accidere liqueat tibi; nemo se avarum esse intellegit, nemo cupidum.
愿你明白,我们在她身上嘲笑的这件事,正发生在我们所有人身上;没有人意识到自己是贪婪的,没有人意识到自己是贪欲旺盛的。
Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce erramus et dicimus: "Non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter Romae potest vivere.
然而,盲人还会寻找向导,我们却在没有向导的情况下四处徘徊,并且说道:“我并无野心,但在罗马谁也无法用别的方式生活。
Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae; adulescentia haec facit.
我并非奢侈度日,而是城市本身就要求巨大的开销。 我脾气暴躁、还没有确定某种生活方式,这不是我的缺点;这都是年轻造成的。
" §50.4Quid nos decipimus? Non est extrinsecus malum nostrum;
” 我们为什么欺骗自己?
intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.
我们的恶并不在外部;它就在我们内部,盘踞在我们腑脏深处,而我们之所以难以康复,正是因为我们不知道自己生病了。
Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas vires discutiemus? Nunc vero ne quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium.
如果我们开始接受治疗,我们何时才能驱散这么多疾病如此巨大的力量? 但如今我们甚至都不去寻找医生,如果医生能在疾病刚出现时就着手治疗,他本不用费这么大劲。
Sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.
温柔而未经雕琢的心灵本会跟随指引正确道路的人。
§50.5Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit.
除非是那些背叛了自然的人,否则没有人会难以被引回自然。
Erubescimus discere bonam mentem; at mehercules, si turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum induere.
我们耻于学习健全的心智;但凭赫拉克勒斯起誓,如果为这件事寻找老师是可耻的,那么我们也就必须放弃这种奢望:即如此伟大的善能凭空偶然降临在我们身上。
Laborandum est, et ut verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere, quam indurescat pravitas eius.
我们必须努力,而且说实话,如果像我所说的那样,我们在心灵的邪恶变得顽固之前就开始塑造并纠正它,那么连这项努力都不会很艰难。
Sed nec indurata despero.
但即便是已经僵化了的,我也不绝望。
§50.6Nihil est, quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura; robora in rectum quamvis flexa revocabis.
没有什么是持之以恒的劳动和专注而细致的关怀无法征服的;无论橡木弯曲得多么厉害,你都能将它们恢复成笔直。
Curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur, quod usus noster exigit; quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et omni umore obsequentior.
受热可以使弯曲的梁木变直,原本以另一种形态生长的木材会被塑造成我们的用途所需要的样子;而心灵是多么容易接受一种形状啊,它是如此温顺,并且比任何液体都更容易顺应!
Quid enim est aliud animus quam quodam modo se habens spiritus? Vides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia, quanto tenuior est.
因为心灵除了是处于某种状态的精气之外,还能是什么呢? 而你明白,精气因为比其他任何物质都更为稀薄,所以也就更为容易被塑造。
§50.7Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est; ad neminem ante bona mens venit quam mala.
我亲爱的卢西里乌斯,有一点不应该阻碍你对我们抱有良好的希望,那就是邪恶已经占据了我们、并且长期占有了我们;健全的心智在任何人身上都不会先于邪恶的心智出现。
Omnes praeoccupati sumus.
我们所有人的心灵都已被先占。
Virtutes discere vitia dediscere est.
学习美德就是忘却恶习。
§50.8Eo maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere, quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est; non dediscitur virtus.
我们应该以更大的勇气去着手自我修正,因为一旦善被交付给我们,它就是永久的财产;美德是不会被遗忘的。
Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent, quae in locum suum veniunt.
因为对立的事物勉强粘附在不属于它们的地方,因此可以被驱逐和排斥;而回到自己位置上的事物则会牢固地留存。
Virtus secundum naturam est, vitia inimica et infesta sunt.
美德是符合自然的,而恶癖则是敌对和有害的。
§50.9Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta.
但是,正如美德一旦被接受便无法离去、且守护它们十分容易一样,走向它们的起点却是艰难的,因为害怕未曾经历的事物正是软弱和多病的心灵所特有的特征。
Itaque cogenda est, ut incipiat; deinde non est acerba medicina.
因此,必须强迫心灵开始;此后,药物就不再苦涩。
Protinus enim delectat, dum sanat.
因为它在治愈的同时立刻带来愉悦。
Aliorum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est.
在其他疗法中,快乐是在康复之后才到来;而哲学则同时是健康的和甘甜的。
VALE.
再见。