§5.1Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor, ut perseveres, sed etiam rogo.
对于你坚持不懈地学习,抛开其他一切事物,唯独致力于让自己每天变得更好这件事,我既赞成又感到高兴;我不仅勉励你坚持下去,甚至恳求你。
Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint.
然而,我也要提醒你:不要效仿那些不求进步、只求引人注目的人,做出任何在你的装束或生活方式中显得奇异的事。
§5.2Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
粗俗的打扮、不理不剃的头发、颇为杂乱的胡须、对银器的公然厌恶、铺在地上的床铺,以及虚荣心通过扭曲的途径所追求的其他一切,都应当避免。
Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est; quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat.
哲学这个名字本身,即使温和地对待,就已经足够招致怨恨了;如果我们开始将自己从人类的习俗中剥离出来,那又会怎样呢? 我们内在的一切应当不同,但我们的外表应当与民众相合。
§5.3Non splendeat toga, ne sordeat quidem.
托加不应光鲜亮丽,但也不应肮脏不堪。
Non habeamus argentum, in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse.
我们不要拥有刻有纯金浮雕的银器,但也不要认为缺少金银就是俭朴的证明。
Id agamus, ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam; alioquin quos emendari volumus, fugamus a nobis et avertimus.
我们要努力做到:追求一种比大众更好、而不是与大众完全相反的生活;否则,那些我们希望予以纠正的人,就会被我们赶跑并疏远。
Illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia.
我们还会导致这样一种结果,即他们因为害怕必须模仿一切,从而不愿模仿我们的任何东西。
§5.4Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem.
哲学首先承诺的是:共同的感觉、人性与社会联结。
A qua professione dissimilitudo nos separabit.
而与众不同的奇异装扮将会把我们同这一宣言隔离开来。
Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa sint.
我们要小心,免得我们那些用来博取赞叹的行为变得荒谬和令人憎恶。
Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere; hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
当然,我们的宗旨是顺应自然而生活;而折磨自己的肉体、厌恶简易的整洁、追求污垢,以及食用不仅廉价而且难闻粗恶的食物,则是违背自然的。
§5.5Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
正如渴望奢侈品是放荡的表现,逃避习常且不费大钱即可得到的东西则是疯狂的表现。
Frugalitatem exigit philosophia, non poenam, potest autem esse non incompta frugalitas.
哲学要求的是俭朴,而不是惩罚;况且,也可以有不失整洁的俭朴。
Hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes vitam nostram, sed agnoscant.
我赞同这个标准:生活应当在优良的道德和大众的习俗之间保持适度平衡;让所有人景仰我们的生活,但也能理解和认同它。
§5.6"Quid ergo? Eadem faciemus, quae ceteri? Nihil inter nos et illos intererit? "Plurimum.
“那么,我们要做和别人一样的事吗? 我们和他们之间难道没有任何区别吗? ”区别极大。
Dissimiles esse nos vulgo sciat, qui inspexerit propius.
只要走近观察,就会知道我们与大众是不同的。
Qui domum intraverit, nos potius miretur quam supellectilem nostram.
进入我们家门的人,应该惊叹于我们本身,而不是我们的家具。
Magnus ille est, qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento. Nec ille minor est, qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus.
能像对待银器一样对待陶器的人是伟大的;而能像对待陶器一样对待银器的人,也同样伟大。
Infirmi animi est pati non posse divitias.
无法承受财富,是软弱心灵的表现。
§5.7Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatium finem etiam ad timoris remedia proficere.
但是,为了与你分享今日的微薄收益,我在我们的赫卡托那里发现,限制欲望同样有助于治疗恐惧。
"Desines," inquit, "timere, si sperare desieris.
他说:“如果你停止希望,你就会停止害怕。
"Dices: "Quomodo ista tam diversa pariter eunt?" Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt.
”你会说:“这两个如此不同的东西怎么会并肩同行呢? ”就是这样,我的卢基里乌斯:虽然它们看起来相互抵触,却是相连的。
Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista, quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt; spem metus sequitur Nec miror ista sic ire;
正如同一条锁链既束缚着囚犯也束缚着看守的士兵,这些如此不同的东西同样并肩前行;恐惧紧跟在希望后面。
utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti.
我也不奇怪它们会这样同行;两者都属于悬而不决的心灵,两者都因对未来的期待而感到焦虑。
§5.8Maxima autem utriusque causa est, quod non ad praesentia aptamur, sed cogitationes in longinqua praemittimus.
而两者的最大原因在于,我们不适应当前,而是把思想送往远方。
Itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est.
因此,预见力这一人类境遇的最大善物,竟转变成了恶。
§5.9Ferae pericula, quae vident, fugiunt; cum effugere, securae sunt; nos et venturo torquemur et praeterito.
野兽会逃避它们看到的危险;一旦逃脱,它们就安然无忧;而我们却既为将要到来的事、也为过去的事而受折磨。
Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat.
我们的许多善物都在伤害我们,因为记忆唤回了恐惧的折磨,而预见力则提前预支了它。
Nemo tantum praesentibus miser est.
没有人仅因眼前的事物而痛苦。
VALE.
再会。