Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §4.1-4.11

克服死亡恐惧与修养心灵的重要

第 4 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡敦促卢西利乌斯加快心灵的修养,克服可能因日常琐事或他人愤怒而降临的死亡恐惧。他劝诫人们摒弃对生命的过度执着,满足于只符合自然需求的简朴生活。

§4.1Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato animo et conposito possis.
持之以恒,正如你所开始的那样,并尽你所能地加快步伐,以便你能更长久地享受一个得到纠正和安定下来的心灵。
Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum conponis; alia tamen illa voluptas est, quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe purae et splendidae.
在你纠正它的同时,在你安定它的同时,你确实已经在享受了;然而,那从观照一个毫无瑕疵、光辉灿烂的心灵中所获得的快乐,是另一种快乐。
§4.2Tenes utique memoria, quantum senseris gaudium, cum praetexta posita sumpsisti virilem togam et in forum deductus es; maius expecta, cum puerilem animum deposueris et te in viros philosophia transscripserit.
你当然还记得,当你脱下宽边托加(童年托加),穿上成年托加并被领入广场时,你感受到了多么巨大的喜悦;期待一个更大的喜悦吧,当你丢弃了孩子气的心灵,并且哲学将你登记在成年男子之中时。
Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius, puerilitas remanet.
因为到目前为止,留存下来的并不是童年,而是更严重的——幼稚。
Et hoc quidem peior est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum.
而这确实更糟,因为我们拥有老人的威信,却有着男孩子的缺点,甚至不仅是男孩子,而是婴儿的缺点。
Illi levia, hi falsa formidant, nos utraque.
前者(婴儿)害怕无足轻重的事物,后者(男孩子)害怕虚假的事物,而我们两者都怕。
§4.3Profice modo; intelleges quaedam ideo minus timenda, quia multum metus adferunt.
只要有所进步;你就会明白,有些事情之所以不那么可怕,正是因为它们带来了极大的恐惧。
Nullum malum est magnum, quod extremum est.
任何作为终结的恶,都不是巨大的。
Mors ad te venit; timenda erat, si tecum esse posset; sed necesse est aut non perveniat aut transeat
死向你走来;如果它能与你同在,它确实是可怕的;但它必然要么不降临,要么会过去。
§4.4"Difficile est," inquis, "animum perducere ad contemptionem animae.
你说:“把心灵引导到蔑视生命的境地是困难的。
"Non vides, quam ex frivolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera.
”难道你看不见,生命是因为多么微不足道的理由而被蔑视的吗? 有人在情妇的门前悬梁自尽,有人从屋顶跳下以免再听到主人的怒骂,还有人为了不从逃亡中被抓回而将利刃刺入内脏。
Non putas virtutem hoc effecturam, quod efficit nimia formido? Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules numerat.
难道你认为美德无法做到过度恐惧所做到的事吗? 对于一个过分考虑延长生命、将许多执政官的任期算作巨大幸福的人来说,任何人都无法获得安稳的生活。
§4.5Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic conplectuntur et tenent, quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera.
每天都要默想这一点,以便你能平心静气地离开生命。 许多人像被急流卷走的人抓住荆棘和粗糙的岩石一样,紧紧抱住并抓住生命。
Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt.
大多数人在对死亡的恐惧和生活的折磨之间悲惨地摇摆,既不愿活着,又不知如何死去。
§4.6Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo.
因此,通过丢弃对生命的一切焦虑,使你的整个生命变得令人愉悦。
Nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest.
任何善物除非占有它的人对它的失去做好了心理准备,否则都无法使他获益;然而,没有任何东西比那些一旦失去就无法被思念的东西更容易失去了。
Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.
因此,对于这些甚至可能发生在最强大者身上的事情,要勉励自己,使自己坚强起来。
§4.7De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus; Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit.
关于庞培的头颅,一个未成年人和一个太监做出了判决;关于克拉苏,是残暴和傲慢的帕太亚人;盖乌斯·凯撒命令雷必达向护民官德克斯特献出脖子,而他自己则向卡埃雷亚献出了脖子。
Neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat.
命运没有将任何人提升到如此高度,以至于不向他施加等同于它所允许的威胁。
Noli huic tranquillitati confidere; momento mare evertitur.
不要平静地信任这种平静;海面瞬间就会被掀翻。
Eodem die ubi luserunt navigia, sorbentur.
在船只戏耍的同一天,它们就会被吞没。
§4.8Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium: Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.
想想看,强盗和敌人都能把剑架在你的脖子上:即使没有更大的权力存在,也没有哪个奴隶不对你拥有生杀大权。
Ita dico: quisquis vitam suam contempsit, tuae dominus est.
我是这样说的:任何蔑视自己生命的人,就是你生命的主宰。
Recognosce exempla eorum, qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi aut dolo; intelleges non pauciores servorum ira cecidisse quam regum.
回想那些因家族阴谋、公开暴力或诡计而丧生的人的例子;你会明白,死于奴隶之怒的人并不比死于国王之怒的人少。
Quid ad te itaque, quam potens sit quem times, cum id, propter quod times, nemo non possit?
因此,你所害怕的人有多么强大,对你又有什么关系呢? 因为你所害怕的事情,任何人都能够做到。
§4.9At si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit; eo nempe, quo duceris.
但如果你碰巧落入敌人之手,战胜者会命令将你带走;当然,正是带往你一直在被带往的地方。
Quid te ipse decipis et hoc nunc primum, quod olim patiebaris, intellegis? Ita dico: ex quo natus es, duceris.
为什么你要欺骗自己,到现在才第一次明白你早已在承受的这件事呢? 我是这样说的:从你出生的那一刻起,你就在被带走了。
Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, si volumus ultimam illam horam placidi expectare, cuius metus omnes alias inquietas facit.
如果我们想平静地等待那个最末的时刻,即其恐惧使所有其他时刻都动荡不安的时刻,就必须在心中反复思考这些以及类似的事情。
§4.10Sed ut finem epistulae inponam, accipe, quod mihi hodierno die placuit.
但为了给信写个结尾,请收下今天让我感到高兴的话。
Et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est. "Magnae divitiae sunt lege naturae composita paupertas.
这同样也是从别人的园子里摘来的:“符合自然法则的贫穷是大财富。
"Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat? Non esurire, non sitire, non algere.
”然而,你可知道那条自然法则为我们设定了什么界限吗? 不挨饿,不口渴,不挨冻。
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra; parabile est, quod natura desiderat, et adpositum.
为了驱除饥饿和口渴,没有必要坐在傲慢者的门槛旁,也没有必要忍受阴沉的脸色和甚至带有侮辱性的恩惠,没有必要去挑战海洋或跟随军营;自然所需要的东西是容易得到且准备妥当的。
§4.11Ad supervacua sudatur.
人们为了多余的事物而流汗。
Illa sunt, quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt.
正是那些事物磨损了托加,强迫我们在帐篷下变老,把我们推向异国的海岸。
Ad manum est, quod sat est.
足够的东西就在手边。
Cui cum paupertate bene convenit, dives est.
与贫穷和睦相处的人,就是富有的人。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §4.1quo diutius — 引导带有虚拟语气 `possis` 的目的从句的 `quo`。在包含比较级(此处为 `diutius`)的上下文中,习惯上用 `quo` 代替 `ut`,表示“为了借此更加……”。
  2. §4.2peior — 形容词 `peior`(阴性单数主格)表语性地修饰前句中的 `puerilitas`(阴性名词,幼稚)作为其实际主语。此处使用阴性形式而非中性形式 `peius`,直接强调了这种“幼稚”的恶劣。`quod` 从句与指示代词 `hoc` 处于同格关系。
  3. §4.3timenda erat — 在违背事实条件句的归结从句中(条件从句为 `si... posset`),使用了直陈式未完成过去时 `timenda erat`,而非虚拟语气未完成过去时 `timenda esset`。在由动形容词与 `esse` 结合的迂回式构型中,由于含有义务或必然性的语气,即使在虚拟条件中也经常选用直陈式。
  4. §4.8nemo non servus — 双重否定(`nemo non` = 所有人)与 `servus`(奴隶)结合的表达。其意并非“没有非奴隶之人”,而是指“只要是奴隶,任何人都有……”。
  5. §4.9eo nempe, quo duceris — `eo... quo` 是表示方向的副词,意为“往……的那个地方”。被动语态现在时 `duceris`(你正被带往)预示了后文“自出生之日起,你便一直在被带往(死亡)”这一哲学宣告,暗示了当下向死亡迈进的持续过程。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §4.1-4.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:4.1-4.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。