Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §49.1-49.6

生命的短暂与对琐碎论辩的批判

第 62 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡在坎帕尼亚的景象中回想起与卢基里乌斯的离别,并由衷感叹人生的极度短暂与时间的飞逝。他强烈批评将有限的时间浪费在辩证法等无用琐事上,并敦促人们专注于真正必要的事情。

§49.1Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
我的卢基里乌斯,那些只有在某个地方的提点下才想起朋友的人,确实是懒散和疏忽的;然而,熟悉的地方有时会唤起我们心中尘封的思念,它们并非恢复了已经消逝的记忆,而是激发起沉睡的记忆,正如亡者生前亲近的仆役、衣物或房屋,会重新勾起志哀者的悲伤,即使这种悲伤已随时间而减轻。
Ecce Campania et maxime Neapolis ac Pompeiorum tuorum conspectus incredibile est quam recens desiderium tui fecerint; totus mihi in oculis es.
看啊,坎帕尼亚,尤其是那不勒斯以及你那庞贝的景象,令人难以置信它们竟然勾起了对你如此新鲜的思念;你完全就在我的眼前。
Cum maxime a te discedo.
正是在这一刻,我与你分离。
Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem.
我看到你强忍着泪水,在极力克制中却又无法完全抵挡那喷薄而出的情感。
Modo amisisse te videor.
我仿佛就在刚刚失去了你。
§49.2Quid enim non "modo "est, si recorderis? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse.
因为如果你回想起来,有什么不是“刚刚”呢? 刚刚我还作为一个孩子坐在哲学家索提翁身旁,刚刚我开始代理诉讼,刚刚我不再渴望代理,刚刚我不再能够代理。
Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus.
时间的流逝是无限迅速的,对于回头看的人来说这更加明显。
Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est.
因为对于专注于眼前事物的人来说,它是难以察觉的;其疾速奔逃的过渡是如此平缓。
§49.3Causam huius rei quaeris? Quicquid temporis transit, eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet.
你问这件事的原因吗? 逝去的所有时间都在同一个地方;它们同样被注视,平躺在一起。
Omnia in idem profundum cadunt.
一切事物都坠入同一个深渊。
Et alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re, quae tota brevis est.
而且在别处,在这件整体本就短暂的事情中,也不可能存在漫长的间隔。
Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus.
我们所度过的生命只是一个瞬间,甚至比一个瞬间还要短。
Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit; aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem.
但自然甚至用某种更长空间的表象嘲弄了这极小的一点;她将这极小的一点中的一部分制成了婴儿期,一部分制成了童年期,一部分制成了青年期,一部分制成了从青年到老年的某种倾斜,另一部分制成了老年本身。
In quam angusto quodam quot gradus posuit!
在如此狭窄的范围内,她安放了多少个阶段啊!
§49.4Modo te prosecutus sum; et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus.
刚刚我还为你送行;然而这个“刚刚”已是我们生命中不小的一份,我们应该想到它的短暂总有一天会走到尽头。
Non solebat mihi tam velox tempus videri; nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.
以前我并不觉得时间如此迅速;现在它令人难以置信的疾驰显露无遗,这或许是因为我感到终点线正在逼近,又或许是因为我开始留心并计算我的损失。
§49.5Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare.
因此,对于这个即使被最细心地看守也连必需之事都不够用的时间,有些人却将其大部分花费在多余的事物上,这让我更加愤慨。
Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos; eodem loco pone dialecticos; tristius inepti sunt.
西塞罗说,即使他的生命延长一倍,他也不会有时间去读抒情诗人的作品;把辩证学者也放在同等位置吧,他们愚蠢得更加阴郁。
Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.
前者是公开地戏耍,而后者则以为自己正在做些正经事。
§49.6Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus.
我并不否认那些事物应该去了解,但只需去了解并在门口打个招呼,仅出于这一个目的:不让我们被言词所欺骗,不让我们认为其中有什么伟大而隐秘的善。
Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere;
既然轻视一个问题比解决它更为高明,你又为何在那上面折磨和憔悴自己呢?
cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.
只有安宁和在闲暇中迁移的人才会去搜罗细微之物;当敌人从后方逼近,士兵被命令行动时,迫切的需要会抖落安逸的和平所积累的一切。

词汇与语法注释

  1. §49.1incredibile est quam recens desiderium tui fecerint — 非人称句式“incredibile est”后接带性感叹意味的间接疑问从句(quam ... fecerint)。动词“fecerint”为虚拟语气完成时(复数,其主语为 Campania、Neapolis、conspectus 等的并列)。“tui”并非宾格,而是修饰“desiderium”的宾格性属格(对你的渴望)。
  2. §49.1Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem. — 主动词“Video”的直接宾语代词“te”被省略,现在分词“conbibentem”和“resistentem”修饰该省略的代词。“adfectibus tuis... exeuntibus”是伴随现在分词的夺格绝对结构,其中插入了介词短语“inter ipsam coercitionem”。
  3. §49.3aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam — 动词“fecit”的主语是前句中出现的“natura”。“aliud ... aliud ...”(一部分……,另一部分……)承接前文的中性单数宾格指示代词“hoc minimum”,表示其“某一部分”和“另一部分”作为第一宾格,并分别与“infantiam”等构成双宾格结构(意为“将这之中的一部分制成了婴儿期”)。
  4. §49.6ne verba nobis dentur — 在由“ne”引导的目的从句中,动词“dentur”为虚拟语气现在时被动态。拉丁语俗语惯用表达“verba dare”(直译为“给言语”)意为“欺骗、蒙蔽”,此处使用被动语态,表示“免得我们被欺骗”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §49.1-49.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:49.1-49.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。