Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §48.1-48.12

真正的友谊共契与对逻辑诡辩的批判

第 61 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡推迟回复卢基里乌斯的长信,转而探讨真正的友谊与人类社会的共同契约,并严厉批评了当时哲学家们空洞无物的逻辑文字游戏与诡辩,指出哲学的真谛在于提供拯救生命的实际指引,并将人类提升至与神同等的高度。

§48.1Ad epistulam, quam mihi ex itinere misisti, tam longam quam ipsum iter fuit, postea rescribam.
对于你从旅途中寄给我的那封信——它和旅程本身一样长,我稍后会给你回复。
Seducere me debeo et quid suadeam circumspicere.
我必须退隐,并仔细考虑我该建议什么。
Nam tu quoque, qui consulis, diu an consuleres cogitasti;
因为咨询我的你,也考虑了很久是否要咨询我;那么,我岂不是更应该这样做吗?
quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit, ut sol vas quaestionem quam ut proponas? Utique cum aliud tibi expediat, aliud mihi.
因为解决一个问题比提出一个问题需要更长的时间。 尤其是因为对你有利的事,与对我有利的事是不同的。
Iterum ego tamquam Epicureus loquor?
难道我又像一个伊壁鸠鲁主义者那样说话了吗?
§48.2Mihi vero idem expedit, quod tibi; aut non sum amicus, nisi quicquid agitur ad te pertinens, meum est.
但我所得到的利益,实际上与你相同;否则我就不是朋友,除非凡是与你有关、触及你的事,也是我的事。
Consortium rerum omnium inter nos facit amicitia.
友谊使我们之间共享一切。
Nec secundi quicquam singulis est nec adversi; in commune vivitur.
个人既没有顺境,也没有逆境;我们共同生活。
Nec potest quisquam beate degere, qui se tantum intuetur, qui omnia ad utilitates suas convertit; alteri vivas oportet, si vis tibi vivere.
任何只顾自己、将一切都转化为自身利益的人,都无法幸福地生活;如果你想为自己而活,你就必须为他人而活。
§48.3Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque, de qua loquebar, interiorem societatem amicitiae colendam proficit.
这种被细心和虔诚守护的社会契约,它使我们人与人相交往,并判定人类存在某种共同的权利,这对于培养我刚才所说的、那更为深层的友谊契约也极有帮助。
Omnia enim cum amico communia habebit, qui multa cum homine.
因为一个与普通人有很多共同之处的人,与朋友也将会共享一切。
§48.4Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus praecipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam quot modis amicus dicatur, et homo quam multa significet.
最优秀的人卢基里乌斯啊,我宁愿从那些精细的人那里得到指教,知道我对朋友应该履行什么义务,对人类应该履行什么义务,而不是去听他们讲“朋友”有几种用法,“人”又意味着多少种事物。
In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt;
看啊,智慧与愚蠢正背道而驰;我该向谁靠拢?
cui accedo? In utram ire partem iubes? Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine.
你命令我走向哪一边? 对于前者(智慧),普通人被视为朋友;对于后者(愚蠢),朋友不被视为普通人。
Ille amicum sibi parat, hic se amico.
前者为朋友准备自己,后者为自己准备朋友。
Tu mihi verba distorques et syllabas digeris.
你却对我扭曲词义,分析音节。
§48.5Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere.
想必,除非我构建极诡诈的提问,并用错误的结论将那源自真理的谎言束缚起来,否则我就无法将应该追求的事物与应该避免的事物区分开来。
Pudet me; in re tam seria senes ludimus.
我感到羞愧;在如此严肃的事情上,我们这些老人竟然在玩游戏。
§48.6"Mus syllaba est.
“老鼠(mus)是一个音节。
Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit.
而老鼠啃咬奶酪;因此,音节啃咬奶酪。
"Puta nunc me istuc non posse solvere.
”假设现在我无法解开这个谜题。
Quod mihi ex ista inscientia periculum inminet? Quod incommodum? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat.
这种无知会给我带来什么危险? 什么不便? 毫无疑问,必须担心哪一天我会在捕鼠器里抓到音节,或者哪一天如果我太粗心,书本会吃掉奶酪。
Nisi forte illa acutior est collectio: "Mus syllaba est.
除非那另一个推论或许更为敏锐:“老鼠是一个音节。
Syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit.
而音节不啃咬奶酪;因此,老鼠不啃咬奶酪。
" §48.7O pueriles ineptias! In hoc supercilia subduximus? In hoc barbam demisimus? Hoc est, quod tristes docemus et pallidi? Vis scire, quid philosophia promittat generi humano? Consilium.
” 哦,幼稚的荒谬! 难道我们就是为此而皱起双眉吗? 就是为此而蓄起胡须吗? 难道这就是我们面带忧色、面色苍白地传授的东西吗? 你想知道哲学向人类承诺了什么吗? 是提供助言。
Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium divitiae vel alienae torquent vel suae.
死亡在召唤这一个,贫穷在折磨那一个,财富——无论是别人的还是自己的——在折磨着另一个。
Ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere cupit.
那个人害怕厄运,这个人渴望从自己的幸运中抽身。
Hunc homines male habent, illum di.
人类折磨着这一个,神明折磨着那一个。
§48.8Quid mihi lusoria ista conponis? Non est iocandi locus; ad miseros advocatus es.
你为什么给我编造这些游戏之作? 现在不是开玩笑的时候;你已被召唤为那些不幸之人的辩护人。
Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es.
你曾承诺过,要向那些触礁的人、被囚禁的人、患病的人、贫困的人,以及在悬着的斧头下俯首的人提供帮助。
Quo diverteris? Quid agis? Hic, cum quo ludis, timet; succurre, †quidquid laqueti res pendentium penis.
你往哪里偏离? 你在做什么? 这个与你玩游戏的人正在害怕;伸出援手吧,†无论那些悬挂着的人的绞索是什么†。
† Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
所有人都从四面八方向你伸出双手,那些失去的生命和即将毁灭的生命在祈求某种帮助,希望和救助都在你身上。
Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.
他们请求你将他们从如此巨大的动荡中拉出来,请求你向迷失和流浪的人展示真理的明灯。
§48.9Dic, quid natura necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles leges posuerit, quam iucunda sit vita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et inplicita eorum, qui opinioni plus quam naturae crediderunt.
说吧,自然将什么定为必需,将什么定为多余,她设立了多么容易的法则,生活是多么令人愉悦,对于遵循这些法则的人来说生活是多么顺畅,而对于那些相信世俗舆论胜过自然的人来说,生活又是多么痛苦和纠结。
Ad horum mala levanda valere lusoria ista crediderim, si prius docueris, quam partem eorum levatura sint.
如果你能先说明那些游戏之作能减轻这些痛苦的哪一部分,我或许会相信它们对减轻这些痛苦是有效的。
Quid istorum cupiditates demit? Quid temperat? Utinam tantum non prodessent! Nocent.
这些东西中有什么能消除欲望? 有什么能节制欲望? 但愿它们仅仅是不起作用! 它们其实有害。
Hoc tibi, cum voles, manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam.
只要你愿意,我可以向你证明得非常清楚:高贵的资质一旦落入这些琐碎的诡辩中,就会被粉碎和削弱。
§48.10Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent.
我真羞于提起,它们向那些将要与命运作战的人提供了什么样的武器,又是如何装备他们的。
Hac ad summum bonum itur? Per istud philosophia "sive nive" et turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? Quid enim aliud agitis, cum eum, quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit.
这就是通往最高善的道路吗? 哲学难道是通过你那“如果或不是”的诡辩,以及那些甚至对坐在审判席上的人来说也是卑劣和无耻的除外条款而进行的吗? 因为当你们明知故犯地把你们所提问的人引入陷阱时,除了让他看起来像是“因程序失误而败诉”之外,你们还在做什么呢? 但是,正如大法官让那些人恢复原状一样,哲学也让这些人恢复原状。
§48.11Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? " Sic itur ad astra? " Hoc enim est, quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat.
为什么你们违背了自己庞大的承诺,在大言不惭地宣称——你们将使黄金的光芒不能像剑的光芒那样晃着我的眼,使我能以巨大的不屈精神践踏所有人都渴望和所有人都害怕的事物——之后,却退回到了文法学者的初步知识中? 你们在说什么? “这就是通向星空之路吗? ” 因为这才是哲学向我承诺的:使我与神同等。
Ad hoc invitatus sum, ad hoc veni; fidem praesta.
我是为此受到邀请的,我是为此而来的;请履行你的诺言。
§48.12Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum.
因此,我的卢基里乌斯,尽你所能,从哲学家的那些除外条款和限制规定中抽身出来吧。
Aperta decent et simplicia bonitatem.
坦荡与单纯才配得上善良。
Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis; nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate? VALE.
即使生命还剩下很多,也必须节约分配,以使之足够用于必需的事物;而在时间如此匮乏的现在,去学习那些多余的事情,是何等的疯狂啊! 再见。

词汇与语法注释

  1. 48.1quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit, ut solvas quaestionem quam ut proponas ? — 由比较级关系代词 `quanto magis`(“更何况……”)引导的主句,后接表示原因的 `cum` 从句(“因为……”)。在比较结构中,`quam` 连接了两个表示目的或结果的 `ut` 从句(`ut solvas` 与 `ut proponas`),意为“解决问题比提出问题(需要更长时间)”。
  2. 48.2alteri vivas oportet, si vis tibi vivere. — 无人称动词 `oportet` 直接支配不带连词 `ut` 的虚拟式现在时 `vivas`,意为“你必须为他人而活”。这与后面的条件从句 `si vis tibi vivere`(“如果你想为自己而活”)形成对比,展现了斯多亚派的伦理悖论:唯有为他人而活,才是真正为自己而活。
  3. 48.4Illi homo pro amico est, huic amicus non est pro homine. — 指示代词 `Illi`(前者/智者)与 `huic`(后者/愚者或诡辩家)的对比,分别指代前文的 `sapientia`(智慧)与 `stultitia`(愚蠢)。介词 `pro` 意为“代替”或“等同于”。这意味着,对于智者而言,任何普通人都可以被当作朋友对待;而对于愚者而言,即使是朋友也不被当作一个“人”来尊重。
  4. 48.6Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit. — 这是一个典型的诡辩例子(四词项谬误),源于拉丁语名词 `mus`(老鼠)在两个不同层面的使用:一是作为语言学对象(音节“mus”),二是作为现实中的指称对象(咬奶酪的动物)。塞内卡讽刺地引用这一例子,以说明哲学中无益的文字游戏。
  5. 48.8quidquid laqueti res pendentium penis — 抄本传承中极度受损、意义不明的文本,在校勘本中通常标有剑号(†...†)。根据上下文,学者们曾尝试进行各种校订(例如将 `laqueti` 拟定为 `laqueos`),以使其符合“解开那些悬吊着、悬而未决之人的绞索”这一语境。
  6. 48.10formula cecidisse videatur — 这一比喻源于罗马民事诉讼程序中的专业术语 `formula cadere`(或 `formula excidere`),指原告因诉状(程序方案)中的格式错误(如选错词)而直接在实体审理前败诉。塞内卡将诡辩家们对逻辑微瑕的吹毛求疵比作这种法律上的程序主义和形式主义,并予以批判。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §48.1-48.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:48.1-48.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。