§47.11Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus.
我不想陷入广阔的话题中去辩论奴隶的待遇,我们对他们极其傲慢、极其残酷、极其侮辱。
Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere.
然而,我的教导的要点是:你要这样与比你低微的人相处,正如你希望比你高贵的人与你相处一样。
Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servum liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.
每当你想起你对奴隶拥有多少权力时,也让它进入你的脑海:你的主人对你也拥有同样多的权力。
§47.12"At ego," inquis, "nullum habeo dominum.
“但是,”你会说,“我没有主人。
"Bona aetas est; forsitan habebis.
”这是一个美好的时代;也许你会有主人的。
Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes?
你难道不知道赫卡柏在什么年纪开始服侍人,克罗伊索斯在什么年纪,大流士的母亲在什么年纪,柏拉图在什么年纪,狄奥根尼在什么年纪开始的吗?
§47.13Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.
对待奴隶要温和,也要礼貌,允许他参与你的谈话、你的商议以及你的共同生活。
Hoc loco adclamabit mihi tota manus delicatorum: "Nihil hac re humilius, nihil turpius.
在此处,整群娇生惯养的人都会对我大喊:“没有比这更卑贱的事了,没有比这更可耻的事了。
"Hos ego eosdem deprehendam alienorum servorum osculantes manum.
”而我却会抓到这些一模一样的人在亲吻别人奴隶的手。
§47.14Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint? Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares.
你们难道连这点都没看到吗? 我们的祖先为主人免去了多少怨恨,为奴隶免去了多少侮辱? 他们称主人为“家父”,称奴隶为“家人”(这甚至在今天的滑稽戏中依然存在)。
Instituerunt diem festum, non quo solo cum servis domini vescerentur, sed quo utique; honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt.
他们设立了节日,不仅是在那一天主人单独与奴隶一同进餐,而是在那一天务必如此;他们允许奴隶在住宅中担任公职、行使裁判权,并认为住宅是一个微型的共和国。
§47.15"Quid ergo? Omnes servos admovebo mensae meae?" Non magis quam omnes liberos.
“那么该怎么办? 我要把所有的奴隶都请到我的餐桌旁吗? ”不用多于把所有的自由人都请来。
Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum; non ministeriis illos aestimabo, sed moribus.
如果你认为我会因为某些奴隶干的是较为卑贱的活计而拒绝他们,比如那个骡夫和那个牧牛人,那你就错了;我不是根据他们的差事来评价他们,而是根据他们的品行。
Sibi quisque dat mores, ministeria casus adsignat.
每个人给自己设定品行,而差事则是命运分配的。
Quidam cenent tecum, quia digni sunt, quidam, ut sint.
让一些人与你同餐,因为他们配得上;让另一些人与你同餐,为了让他们变得配得上。
Si quid enim in illis, ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet.
因为如果由于卑贱的交往而使他们身上带有什么奴役性的东西,那么与高尚的人共同生活将会把它消除。
§47.16Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras; si diligenter adtenderis, et domi invenies.
我的卢基里乌斯,你没有理由只在广场和元老院里寻找朋友;如果你留心寻找,在家里也能找到。
Saepe bona materia cessat sine artifice; tempta, et experiere.
好的材料常常因为没有工匠而闲置;尝试一下,你就会体验到。
Quemadmodum stultus est, qui equum empturus non ipsum inspicit, sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat.
正如一个打算买马的人,不看马本身,而去看它的马鞍和缰绳是愚蠢的一样,根据衣服或身分(身分就像衣服一样包裹着我们)来评价一个人的人,是最愚蠢的。
§47.17"Servus est.
“他是奴隶。
"Sed fortasse liber animo.
”但也许在心灵上他是自由的。
"Servus est.
“他是奴隶。
"Hoc illi nocebit? Ostende, quis non sit; alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes timori.
”这会伤害他吗? 指出谁不是奴隶吧:有的奴役于情欲,有的奴役于贪婪,有的奴役于野心,所有人都奴役于恐惧。
Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum! Nulla servitus turpior est quam voluntaria.
我能给你指出一个服侍老太婆的执政官,能给你指出一个服侍小女仆的富翁,能给你指出最显贵的青年成为滑稽戏演员的奴隶! 没有比自愿的奴役更可耻的奴役了。
Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem; colant potius te quam timeant.
因此,没有理由让那些挑剔的人阻碍你对你的奴隶们表现得和蔼,而不表现得傲慢自大;让他们敬重你,而不是畏惧你。
§47.18Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi: colant potius dominum quam timeant.
有人会说,我因为说了“让他们敬重主人而不是畏惧主人”而是在召唤奴隶获得自由,并将主人从他们的宝座上拉下来。
"Ita inquit prorsus: colant tamquam clientes, tamquam salutatores?" Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non esse, quod deo sat est.
“确实如此,”他说,“难道要让他们像保护民、像清晨来问候的人那样敬重他吗? ”说这话的人忘记了,对神来说已经足够的东西,对主人来说绝非不足。
Qui colitur, et amatur; non potest amor cum timore misceri.
被敬重的人也被爱着;爱不能与畏惧相混合。
§47.19Rectissime ergo facere te iudico, quod timeri a servis tuis non vis, quod verborum castigatione uteris; verberibus muta admonentur.
因此,我判定你做得很对:因为你不想被你的奴隶所畏惧,因为你使用言语的惩戒;而不会说话的畜生是用皮鞭来戒诫的。
Non quicquid nos offendit, et laedit.
并非所有冒犯我们的东西都会伤害我们。
Sed ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit, iram evocet.
但奢侈逼迫我们走向疯狂,以至于任何不顺从我们意愿的事物都会激起愤怒。
§47.20Regum nobis induimus animos.
我们染上了帝王的心态。
Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat.
因为他们也忘记了自己的力量和他人的软弱,如此发怒,如此施暴,仿佛自己受到了伤害,而他们命运的显赫使他们免受这种伤害的危险。
Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent.
他们并非不知道这一点,而是通过抱怨来寻找加害他人的机会;他们声称自己受到了伤害,正是为了去伤害别人。
§47.21Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus.
我不想再耽搁你了;因为你不需要劝诫。
Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, permanent.
良好的品行在其他事物中具有这一点:它自我满足,并且持之以恒。
Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius, sed in aliud.
邪恶是轻浮的,经常改变——不是变好,而是变成别的样子。
VALE.
再见。