Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §47.1-47.10

善待奴隶的人道态度与命运的平等

第 59 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞涅卡建议人道且亲近地对待奴隶,批评了主人的傲慢以及对奴隶的残酷虐待,并通过解放奴隶卡利斯图斯的例子阐明了命运的无常。

§47.1Libenter ex is, qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere.
我从你那里来的人口中高兴地得知,你和你的奴隶们相处得很亲近。
Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet.
这符合你的明智,也符合你的教养。
"Servi sunt.
“他们是奴隶。
"Immo homines.
”不,他们是人。
"Servi sunt.
“他们是奴隶。
"Immo contubernales.
”不,他们是同居者。
"Servi sunt.
“他们是奴隶。
"Immo humiles amici.
”不,他们是卑微的朋友。
"Servi sunt.
“他们是奴隶。
'' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.
”不,他们是同为奴隶的人,如果你想到命运对双方拥有同样多的权力。
§47.2Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare.
因此,我嘲笑那些认为与自己的奴隶一起用餐是可耻的人。
Quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit; at infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet.
为什么呢? 难道不是因为极其傲慢的习俗在用餐的主人周围安插了一群站立的奴隶吗? 他吃得超出了他的胃所能容纳的量,并以极大的贪婪填满了他那膨胀的、已经不再履行其本职功能的胃,以至于他要付出比塞进去时更大的气力来排泄这一切;然而,不幸的奴隶们却连为了说话而动动嘴唇都不被允许。
§47.3Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus.
任何嘀咕都会被皮鞭平息,甚至连无意中的声音也不能免于鞭笞——咳嗽、打喷嚏、打嗝。
Magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur.
任何声音打破了沉默,都要付出巨大的代价来偿还。
Nocte tota ieiuni mutique perstant.
整日整夜,他们饥饿而沉默地坚持站立着。
§47.4Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet.
就这样,那些不被允许在主人面前说话的人,就会在背后议论主人。
At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
但是,那些不仅在主人面前,而且能与主人交谈、其嘴巴未被缝合的人,曾准备好为主人伸出脖颈,将迫在眉睫的危险引向自己的头上;他们在宴席上说话,但在严刑拷打中却保持沉默。
§47.5Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos.
接着,由于同样的傲慢,流传着这样一句谚语:“有多少奴隶,就有多少敌人。
Non habemus illos hostes, sed facimus.
”我们并非天生拥有他们作为敌人,而是我们把他们变成了敌人。
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur.
与此同时,我暂且不提其他残酷、非人道的事情,比如我们甚至不把他们当作人,而是当作牲畜来虐待。
Cum ad cenandum discubuimus, alius sputa detergit, alius reliquias temulentorum toro subditus colligit.
当我们躺下准备用餐时,一个擦拭唾液,另一个趴在卧榻下收集醉鬼们的残羹剩饭。
§47.6Alius pretiosas aves scindit;
另一个负责切割珍贵的禽肉;他用熟练的手在胸部和臀部上以确定的轨迹移动,切下肉块。
per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.
这个不幸的人,他活着就为了这一件事:体面地切割肥禽。 不过,为了享乐而传授此技的人,比因迫于生计而学习此技的人更为可悲。
§47.7Alius vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur; non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
另一个倒酒的侍从,打扮得像女人一样,与年龄作着斗争;他无法逃离少年时代,被拉了回来,虽然已到了服兵役的年龄,却依然保持无毛,头发被蹭掉或被彻底拔掉,整夜不眠,将时间分配在主人的醉态与情欲之间,在卧室里是男人,在宴席上是男孩。
§47.8Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
另一个被允许对宾客进行筛选的人,不幸地站在那里等待着,看谄媚和暴饮暴食(无论是胃口还是舌头的无度)会让谁在明天被重新召回。
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
再加上那些对主人的口味了如指掌的采购员,他们知道什么味道能激发他,什么外观能取悦他,什么新鲜事物能重新吊起他那因恶心而废退的胃口,他已经因为饱胀而厌恶什么,以及他那天想吃什么。
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
主人无法容忍与这些人共同进餐,并认为与自己的奴隶同坐一张桌子是降低了自己的威严。
Di melius!
神明保佑,千万别这样!
§47.9Quot ex istis dominos habet! Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter reicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi.
这些人中有多少人拥有主人!
Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur;
我曾看到卡利斯图斯的主人站在他的门前,而那个曾给卡利斯图斯贴上价格标签、将他列在劣等奴隶中出售的人,在别人进去时被拒之门外。
et ipse illum invicem apologavit, et ipse non iudicavit domo sua dignum.
那个被扔进第一批奴隶群、即拍卖人用来测试声音的阶层中的奴隶,向主人报了恩;他自己反过来拒绝了主人,他自己也判定主人不配进他的家门。
Dominus Callistum vendidit; sed domino quam multa Callistus!
主人卖掉了卡利斯图斯;但卡利斯图斯对主人做了多少事啊!
§47.10Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu illum videre ingenuum potes quam ille te servum.
你难道不想想,那个被你称为奴隶的人,是源于相同的种子,享受着同一片天空,同样地呼吸,同样地生活,同样地死去吗! 你能够像他看待你为奴隶一样,看待他为自由人。
Mariana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit, alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit; contemne nunc eius fortunae hominem, in quam transire, dum contemnis, potes.
在马略的灾难中,许多出身极高贵、正通过军旅生涯开启其元老院议阶梯的人,被命运贬低,命运使他们中的一个成了牧羊人,另一个成了茅舍的看守人;现在,你就去蔑视那个处于如此境遇中的人吧——就在你蔑视他的时候,你自己也可能会落入这种境遇。

词汇与语法注释

  1. 47.1tantundem in utrosque licere fortunae — licere 是无人称动词 licet 的不定式,构成“宾格加不定式”结构。tantundem 是中性单数宾格,作 licere 的主语(意为“同等的权力/支配力”)。fortunae 是受 licere 支配的与格(“对命运而言”)。直译为“命运对双方被允许拥有同等多的权力”,表示命运对自由人和奴隶具有同等的支配权。
  2. 47.2egerat quam ingessit — egerat 是 egere(排出、呕吐)的直说法语态完成时单数第三人称(此处用作与 ingessit 对比的完成时,后者为 ingerere“摄入、填塞”的完成时)。ut 引导结果从句,描述了暴食的悲惨后果:“以至于他要付出比塞进去时更大的气力来排泄这一切”。
  3. 47.8Adice — Adice(或写为 Adde)是第二人称单数现在时主动命令式(“加上、增加”),用于在论证中引入新的论点。宾格的 obsonatores 是其直接宾语,随后由关系从句 quibus... 引导,详细修饰这些采购员的专业知识。
  4. 47.9domino quam multa Callistus — 这是一个与前句 Dominus Callistus vendidit(主人卖掉了卡利斯图斯)相对应的极其简练的对比句,省略了动词。省略的动词可根据 vendidit(或表示“做”、“施加”等动作的动词)来补全:“但卡利斯图斯对主人(做过、出卖、支配)的事是多么多啊!”以此强调解放奴隶卡利斯图斯对前主人所取得的实际支配地位。domino 是与格(“对主人而言/在主人身上”)。
  5. 47.10Vis tu — volo(想要)的第二人称单数现在时 vis 加上人称代名词 tu。虽然采用了疑问句的形式,但实际上是一个惯用表达,用于表示强烈的劝告、催促或温和的命令(“你难道不想想……”或“请你想一想”)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §47.1-47.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:47.1-47.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。