Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §45.1-45.8

精读良书与远离文字诡辩

第 56 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡回应了卢西里乌斯对书籍匮乏的抱怨,强调阅读质量而非数量,并敦促他拒绝无意义的言辞诡辩,转而专注于辨明生活中的真实与虚幻。

§45.1Librorum istic inopiam esse querens.
你在那里抱怨书籍匮乏。
Non refert, quam multos, sed quam bonos habeas; lectio certa prodest, varia delectat.
拥有多少书并不重要,重要的是拥有多么好的书;读特定的书有益,读多样的书怡神。
Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, non per multas vagetur.
想要到达目的地的人,应当遵循一条路,而不是在多条路上徘徊。
Non ire istuc, sed errare est.
那不是在行进,而是在迷失。
§45.2"Vellem," inquis, "magis consilium mihi quam libros dares.
“我希望,”你说,“你给我的是建议,而不是书。
"Ego vero quoscumque habeo, mittere paratus sum et totum horreum excutere.
”但我确实准备好了把我拥有的所有书都送去,甚至把整个书库都清空。
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
如果可以的话,我也想把我移到你那里去。 而且,若不是我期盼着你很快就能完成公职,我早已为自己宣布了这场老年远征,卡律布狄斯、斯库拉以及那条传说中的海峡,都无法阻挡我。
Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te conplecti possem et praesens aestimare, quantum animo crevisses.
只要能拥抱你并亲眼评估你在精神上成长了多少,我不仅会渡过那些水域,甚至会游过去。
§45.3Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem, si imaginem meam peteres.
此外,至于你渴望我的书被送给你,我并不因此认为自己善于雄辩,就像如果你向我要画像,我不会因此认为自己英俊一样。
Indulgentiae scio istud esse, non iudicii.
我知道这源于你的偏爱,而非客观的评判。
Et si modo iudicii est, indulgentia tibi inposuit.
即使这真的是评判,也是偏爱蒙蔽了你。
§45.4Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege, tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram.
但无论这些书如何,你读它们时,都要把我当成还在探求真理、尚未知晓,并且是在顽强探求的人。
Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero.
因为我并没有把自己卖给任何人,也不承袭任何人的名字。
Multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico.
我极大地信任伟人的评判,但我也为自己保留了一些评判。
Nam illi quoque non inventa, sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan necessaria, nisi et supervacua quaesissent.
因为他们留给我们的,也不是已经发现的事物,而是有待探求的事物;如果他们没有去探求那些多余的事物,或许早就发现了必要的事物。
§45.5Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes,quae acumen irritum exercent.
词句的诡辩和那些训练无益锋芒的挑剔争论,夺去了他们的大量时间。
Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.
我们编织结扣,把模糊的含义束缚在词语中,然后再将其解开。
Tantum nobis vacat? Iam vivere, iam mori scimus? Tota illo mente pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba, decipiant.
我们有这么多闲暇吗? 我们已经懂得如何生活、如何死去了吗? 我们必须全心全意地朝向那个应当防范事物(而非言辞)欺骗我们的地方前进。
§45.6Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est? Res fallunt; illas discerne.
你为什么要为我区分词语的相似性? 除了在争论时,从来没有人被这些相似性所迷惑。 事物在欺骗我们,去辨析它们吧。
Pro bonis mala amplectimur; optamus contra id, quod optavimus.
我们拥抱恶以代善;我们渴望着与我们曾渴望之物相反的东西。
Pugnant vota nostra cum votis, consilia cum consiliis.
我们的祈求与祈求相冲突,计划与计划相矛盾。
§45.7Adulatio quam similis est amicitiae! Non imitatur tantum illam, sed vincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa, quo laedit.
奉承与友谊是多么相似啊! 它不仅模仿友谊,而且战胜并超越它;它被敞开且迎合的耳朵所接纳,坠入心灵的最深处,正因为其带来伤害,反而讨人喜欢。
Doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere.
教教我如何才能辨别这种相似性。
Venit ad me pro amico blandus inimicus.
一个谄媚的敌人冒充朋友来到我身边。
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur; in his magno periculo erramus.
恶德在美德的名义下向我们袭来,鲁莽隐藏在勇敢的旗号下,节制被称作懦弱,胆怯者被当作谨慎者对待;在这些事情上,我们正冒着极大的危险犯错。
His certas notas inprime.
给这些打上确切的标记吧。
§45.8Ceterum qui interrogatur, an cornua habeat, non est tam stultus, ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut ne sciat tu illi subtilissima collectione persuaseris.
此外,被问及自己是否有角的人,并不会愚蠢到去摸自己的额头,但也不会糊涂或迟钝到不知道你是通过极精细的推理说服了他的。
Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat.
就像魔术师的杯子和球一样,这些诡辩在没有危害的情况下欺骗人,其中欺骗本身就令我快乐。
Effice, ut quomodo fiat intellegam; perdidi usum.
让我明白这是如何做到的;我已经生疏了。
Idem de istis captionibus dico;
对于那些圈套,我也持同样看法;因为我还能用什么名字来称呼诡辩呢?
quo enim nomine potius sophismata appellem? Nec ignoranti nocent nec scientem iuvant.
它们既不伤害无知者,也不帮助知情者。

词汇与语法注释

  1. §45.1querens — 句首的现在分词 querens 缺乏语法上的主句限定动词。这是塞内卡特有的省略文体,用于引入并总结卢西里乌斯来信中的抱怨,有时被校订为 quereris(你抱怨),但在此处独立起作用,用于引出话题:“关于你抱怨……”
  2. §45.2nisi ... sperarem ..., indixissem — 这是一个混合条件句,将虚拟式未完成过去时 sperarem 的条件从句(现在相反事实:“如果我不正期盼着”)与虚拟式过去完成时 indixissem 和 potuissent 的主句(过去相反事实:“我本会宣布”、“本无法阻挡”)相结合。这表明塞内卡目前持续的期盼阻止了他过去采取宣布远征的行动。
  3. §45.7eo ipso gratiosa, quo laedit — 结构 eo ipso ... quo ... 表示因果或相关关系(“正因为……所以更……”)。在此处意为“正因为其带来伤害,反而讨人喜欢”,突出了奉承的欺骗性和危害性。
  4. §45.8ut ne sciat tu illi subtilissima collectione persuaseris — ut ne sciat 是一个否定结果从句(相当于 ut nesciat)。接下来的 tu ... persuaseris 作为 sciat 的宾语从句(相当于间接疑问句,使用虚拟式完成时 persuaseris)。整句表达一种结果:“[不至于愚蠢到]不知道你是通过极精细的推理说服了他的”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §45.1-45.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:45.1-45.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。