§44.1Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te vulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere.
你又一次在我面前贬低自己,说自然先是冷酷地对待你,接着是命运,然而你明明可以将自己从平庸的凡人中解脱出来,上升到人类最大的幸福之中。
Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit.
如果哲学中还有什么其他好处的话,那就是:它不看家谱。
Omnes, si ad originem primam revocantur, a dis sunt.
所有人,如果被追溯到最初的源头,都是源自神明。
§44.2Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria; at mehercules multis quattuordecim clausa sunt; non omnes curia admittit; castra quoque, quos ad laborem et periculum recipiant, fastidiose legunt.
你是罗马骑士,你的勤奋将你带到了这一阶层;但是,凭着赫拉克勒斯发誓,那十四排座位对许多人是关闭的;元老院并不接纳所有人;军营也同样挑剔地筛选那些为劳苦和危险而招募的人。
Bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles.
而善良的心灵对所有人敞开,在这方面我们大家都是高贵的。
Nec reicit quemquam philosophia nec eligit; omnibus lucet.
哲学既不拒绝任何人,也不挑选任何人;它普照大众。
§44.3Patricius Socrates non fuit.
苏格拉底并非贵族。
Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus.
克莱安西斯曾挑水,并出租双手来浇灌花园。
Platonem non accepit nobilem philosophia, sed fecit.
哲学并非接纳了高贵的柏拉图,而是使他变得高贵。
Quid est quare desperes his te posse fieri parem? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobilitate superari.
你有什么理由绝望,认为自己不能变得与他们平等呢? 如果你使自己的行为配得上他们,所有这些人都是你的祖先;而只要你从一开始就说服自己:在尊贵上你绝不输给任何人,你就会这样去做的。
§44.4Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet.
我们所有人之前都有同样多的祖先;没有谁的源头不处于记忆之外。
Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum,neminem servum non ex regibus.
柏拉图说,没有哪位国王不是出自奴隶,也没有哪个奴隶不是出自国王。
Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit.
漫长的多样性混合了所有这一切,命运将其颠来倒去。
§44.5Quis est generosus? Ad virtutem bene a natura conpositus.
谁是高贵的人? 在天性上朝向美德被妥善塑造的人。
Hoc unum intuendum est; alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est, ante quod nihil est.
只有这一点是需要关注的;否则,如果你追溯到古老的时候,没有谁不是源自那之前一无所有的起点。
A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series.
从世界的最初诞生直到现在,光鲜与卑微交替的链条引导着我们。
Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus.
摆满被烟熏黑的祖先肖像的前厅并不能使人高贵。
Nemo in nostram gloriam vixit nec quod ante nos fuit, nostrum est; animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere.
没有人是为我们的光荣而活,我们之前存在的事物也不属于我们;心灵使人高贵,它被允许从任何境遇中升华,超越命运。
§44.6Puta itaque te non equitem Romanum esse, sed libertinum; potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos.
因此,假定你不是罗马骑士,而是个被释奴隶;你可以做到这一点:在自由人之中,唯有你是自由的。
"Quomodo?" inquis.
“如何做到? ”你问。
Si mala bonaque non populo auctore distinxeris.
如果你不以大众为标准来区分好坏。
Intuendum est non unde veniant, sed quo eant.
我们必须关注的,不是它们来自何处,而是它们去往何方。
Si quid est, quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure.
如果有某种东西能够使生活幸福,那么它凭着自身的权利就是善的。
§44.7Depravari enim in malum non potest.
因为它不可能被败坏为恶。
Quid est ergo, in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent? Quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt.
那么,既然人人人期盼幸福的生活,为什么还会犯错呢? 因为他们把幸福的工具当成了幸福本身,在追求它的同时,却又在逃离它。
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt; ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro.
因为既然幸福生活的精髓是稳固的安宁及其不可动摇的信心,他们却在收集焦虑的起因,在危险的人生道路上不仅背负着包袱,还在拖拽着它们;因此他们总是离他们所追求的事物的实现越来越远,费的力气越多,就越妨碍自己,并且向后退去。
Quod evenit in labyrintho properantibus; ipsa illos velocitas inplicat.
这就像是在迷宫里急于赶路的人身上发生的事一样:速度本身反而使他们陷入混乱。
VALE.
再见。