Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §3.1-3.6

真正友谊中的信任与判断

第 3 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡指责卢西里乌斯一边称信使为“朋友”一边又警告不要信任他,进而讨论了友谊中“判断”与“信任”的先后顺序,并批评了对待秘密的两种极端态度。

§3.1Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo; deinde admones me, ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia non soleas ne ipse quidem id facere;
正如你所写,你把要转交给我的信件交给了你的朋友;然后你又警告我,不要与他分享关于你的一切事情,因为连你温习自己也不习惯这样做。
ita in eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti.
这样,你在同一封信里,既称他为朋友,又否定了这一点。
Itaque si proprio illo verbo quasi publico usus es et sic illum amicum vocasti, quomodo omnes candidatos bonos viros dicimus, quomodo obvios, si nomen non succurrit, dominos salutamus, hac abierit.
因此,如果你使用的是那个特定的词,就好像它是一个通用的词一样,并由此称他为朋友,就像我们把所有的候选人都称为“好人”,或者像我们在想不起名字时向路上遇到的人打招呼称呼为“阁下”那样,那就随它去吧。
§3.2Sed si aliquem amicum existimas, cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae.
但是,如果你把某个你无法像信任自己那样信任的人视为朋友,你就大错特错了,而且你没有足够了解真正友谊的力量。
Tu vero omnia cum amico delibera, sed de ipso prius.
你应该与朋友商讨一切事情,但在那之前,先要商讨关于他本人的事情。
Post amicitiam credendum est, ante amicitiam iudicandum.
在建立友谊之后应当信任,在建立友谊之前应当判断。
Isti vero praepostero officia permiscent, qui contra praecepta Theophrasti, cum amaverunt, iudicant, et non amant, cum iudicaverunt.
但那些人却本末倒置地混淆了职责,他们违背了塞奥弗拉斯特的教导,在爱了之后去判断,而在判断之后却不去爱。
Diu cogita, an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit.
你应该长期思考,是否应该接纳某人进入你的友谊。
Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte; tam audaciter cum illo loquere quam tecum.
一旦决定这样做,就全心全意地接纳他;与他交谈要像与你自己交谈一样毫无顾忌。
§3.3Tu quidem ita vive, ut nihil tibi committas, nisi quod committere etiam inimico tuo possis; sed quia interveniunt quaedam, quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce.
你确实应该这样生活,以至于你不会向自己透露任何事情,除非是那些你也可以透露给你的敌人的事情;但因为介入了一些被世俗习俗变为秘密的事情,所以要与你的朋友分享你所有的忧虑、所有的想法。
Fidelem si putaveris, facies.
如果你认为他忠实,你就会使他变得忠实。
Nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt.
因为有些人因害怕被欺骗而教会了别人欺骗,并且通过怀疑别人,赋予了别人犯错的权利。
Quid est, quare ego ulla verba coram amico meo retraham? Quid est, quare me coram illo non putem solum?
在我的朋友面前,有什么理由让我收回任何话语? 在他在场时,有什么理由不认为我是独自一人呢?
§3.4Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonerant.
有些人把只能透露给朋友的事情告诉给路上相遇的人,并且把任何压迫他们的事情,向任何人的耳朵倾吐宣泄。
Quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, et si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum.
另一些人则甚至害怕最亲密的人知情,如果可能的话,他们甚至不打算信任自己,把所有的秘密都压抑在内心深处。
Neutrum faciendum est.
这两种做法都不应该。
Utrumque enim vitium est, et omnibus credere et nulli.
因为两者都是缺点,既信任所有人,又谁都不信。
Sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius; sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt.
但我会说前者是更体面的缺点,后者是更安全的缺点;这样,你应该对两种人都予以谴责,既谴责那些总是动荡不安的人,也谴责那些总是静止不动的人。
§3.5Nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio.
因为那种因混乱而喜悦的态度并不是勤勉,而是焦躁不安的心灵的奔波。
Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
而这种将所有运动都判定为麻烦的态度并不是安息,而是消沉与懈怠。
§3.6Itaque hoc, quod apud Pomponium legi, animo mandabitur: "quidam adeo in latebras refugerunt, ut putent in turbido esse, quicquid in luce est.
因此,我在蓬波尼乌斯那里读到的这句话必须牢记在心:“有些人退缩到隐蔽处,以至于他们认为,凡是在光亮之下的,都是处于混乱之中的。
"Inter se ista miscenda sunt, et quiescenti agendum et agenti quiescendum est.
”这些事情应该相互结合,静止的人应该行动,行动的人应该静止。
Cum rerum natura delibera; illa dicet tibi et diem fecisse se et noctem.
与自然商讨吧,她会告诉你,她既创造了白昼,也创造了黑夜。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §3.1hac abierit — 由副词 `hac`(以此种方式)与动词 `abeo`(离去、通过)的第三人称单数完成时虚拟语气 `abierit` 组成的习惯表达,意为“就让它过去吧”或“这事就此作罢”。
  2. §3.2cum amaverunt, iudicant — 时间连词 `cum` 后接完成时动词 `amaverunt`(他们爱了),与主句的现在时 `iudicant`(他们判断)形成对比,突出了行为顺序的颠倒(在爱过之后才去进行审查/判断)。
  3. §3.3nihil tibi committas, nisi quod committere etiam inimico tuo possis — 一种条件让步结构,由指向自身与格 `tibi`(“给你自己”)、劝告虚拟语气 `committas`(“你应该透露/托付”)和潜能虚拟语气 `possis`(“你能够”)构成。意为“不要向自己透露任何事情,除非是那些你也可以透露给你的敌人的事情”,以此要求内心绝对的坦荡与诚实。
  4. §3.4et si possent, ne sibi quidem credituri — `si possent` 是使用未完成过去时虚拟语气的反事实条件从句(如果他们能够),而 `credituri` 是主格阳性复数将来主动分词,表示意图或倾向(“仿佛打算连自己都不信任”),生动地描绘了极端的自我怀疑和防备。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §3.1-3.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:3.1-3.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。