Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §39.1-39.6

哲学摘要的学习局限与过度欲望的危险

第 49 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡承诺为卢基里乌斯提供摘要,但强调了系统学习的价值。他警告不要过度追求享乐,并指出无节制的欲望最终会演变成导致毁灭的习惯。

§39.1Commentarios, quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam.
你所要求的那些经过精心整理并压缩成简明形式的笔记,我确实会为你编纂。
Sed vide, ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec, quae nunc vulgo breviarium dicitur, olim cum latine loquerentur, summarium vocabatur.
但请考虑一下,通常的系统教学方法是否比现在俗称的“摘要”、以及过去在人们正确说拉丁语时被称为“概览”的这种方式更有益。
Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti.
前者对学习者更为必要,后者对已知者更为必要。
Illa enim docet, haec admonet.
因为前者起教学作用,后者起提醒作用。
Sed utriusque rei tibi copiam faciam.
但我会把这两者都提供给你。
Tu a me non est quod illum aut illum exigas; qui notorem dat, ignotus est.
你没有理由向我索求这个人或那个人做担保;凡是提供介绍人的人,他自己就是不为人知的。
§39.2Scribam ergo quod vis, sed meo more; interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent.
因此,我会写下你所期望的内容,但会按照我自己的方式;在此期间,你身边有很多人,我不知道他们的著作是否整理得足够有条理。
Sume in manus indicem philosophorum; haec ipsa res expergisci te coget, si videris, quam multi tibi laboraverunt.
把哲学家的名录拿在手中吧;如果你看到有多少人为你在劳作,这件事本身就会迫使你觉醒。
Concupisces et ipse ex illis unus esse.
你自己也会渴望成为他们中的一员。
Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta.
因为高贵的心灵自身就拥有这种极佳的品质,即它会被激发去追求高尚的事物。
Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida; magnarum rerum species ad se vocat et extollit.
没有任何具有卓越天赋的人会满足于卑微和龌龊的事物;伟大事物的景象会将他吸引过去并提升他。
§39.3Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere; ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehementior fuerit.
正如火焰笔直上升,既不能横卧也不能被压低,更无法保持静止;我们的心灵同样处于运动之中,越是强烈,就越是敏捷和活跃。
Sed felix, qui ad meliora hunc inpetum dedit! Ponet se extra ius dicionemque fortunae.
但将这种冲动导向更好事物的人是幸福的! 他将置身于命运的管辖和支配之外。
Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despiciet.
他将克制顺境,粉碎逆境,并蔑视他人所赞叹的事物。
§39.4Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia.
蔑视伟大的事物并偏爱适度的、而非过度的东西,是伟大心灵的特征。
Illa enim utilia vitaliaque sunt; at haec eo, quod superfluunt, nocent.
因为前者是有益且维持生命所必需的;而后者正是因为其过剩而带来危害。
Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami nimio onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas.
因此,过度的丰饶会使庄稼倒伏,因此树枝会被过重的负担折断,因此过度的多产无法达到成熟。
Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur.
同样的事情也会发生在心灵上,无节制的幸运会使心灵崩溃,他们不仅用这种幸运去伤害他人,甚至也用来伤害自己。
§39.5Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae sunt? Quorum inpotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur.
有什么敌人对任何人的侮辱,能像某些人自己的快乐对他们那样深? 因为他们的放纵和疯狂的欲望,你也许可以仅因这一个理由而予以原谅,那就是他们正在承受自己所做过的一切。
Nec inmerito hic illos furor vexat; necesse est enim in inmensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit.
这种疯狂折磨他们并非没有道理;因为跨越了自然界限的欲望,必然会走向无止境。
Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt.
因为前者有其自身的终点,而虚无和出于私欲产生的事物则是没有终点的。
§39.6Necessaria metitur utilitas; supervacua quo redigis? Voluptatibus itaque se mergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria.
实用性衡量了必需之物;而对于多余之物,你要将其限制在何处? 因此,他们沉溺于快乐之中,一旦这些快乐变成了习惯,他们便无法缺少它们;他们之所以最可怜,正是因为他们已经到了这种地步,即曾经是多余的东西,如今已成为他们的必需品。
Serviunt itaque voluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et amant.
因此,他们沦为快乐的奴隶,而不是享受快乐,并且他们甚至热爱自己的罪恶,这便是罪恶的极致。
Tunc autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores sunt.
然而,当可耻的事物不仅带来感官愉悦,而且获得理性赞同,且曾经是恶德的东西变成了习惯时,不幸便宣告完成,治疗也就再无余地了。
VALE.
祝你健康。

词汇与语法注释

  1. 39.1non est quod — 接虚拟语气(exigas)的无人称表达,意为“没有理由……”或“无需……”。
  2. 39.2nescio an — 通常接虚拟语气(ordinent)以表示倾向于肯定的怀疑(“我倾向于认为……”),在此处暗示塞内卡怀疑其他人的著作整理得不够有条理。
  3. 39.4magni animi est — 特征属格的谓语用法(“是伟大心灵的特征”)。其主语为后文的不定式短语(magna contemnere ac mediocria malle...)。
  4. 39.4eo, quod — 夺格 eo 与原因连词 quod 的结合,意为“正因为……”或“由于……这一事实”。
  5. 39.5quae fecere patiuntur — fecere 是 fecerunt(完成式主动第三人称复数)的缩写。通过主动的 facere(做)与被动的 pati(承受、受苦)之对比,突出了自作自受的讽刺意义。
  6. 39.6et amant — 此处的 et 作副词用,意为“甚至(even)”,强调了他们不仅深陷恶中,甚至到了“喜爱”自身罪恶的极端堕落阶段。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §39.1-39.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:39.1-39.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。