§38.1Merito exigis, ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus.
你要求我们之间更频繁地进行这种书信往来,这是理所当然的。
Plurimum proficit sermo, quia minutatim inrepit animo.
对话是最有益的,因为它会渐渐渗入心灵。
Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis.
在听众面前进行的那种准备充分、滔滔不绝的辩论,嘈杂有余而亲密不足。
Philosophia bonum consilium est; consilium nemo clare dat.
哲学是良言劝诫;没有人会大声喧声地给予劝诫。
Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat, impellendus est; ubi vero non hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est.
有时,我们也必须使用那些所谓的公开集会演说,在那里必须推动犹豫不决的人;但如果我们的目的不是要让他乐意学习,而是要让他真正学到东西,就必须诉诸这些更为温和的言辞。
Facilius intrant et haerent; nec enim multis opus est, sed efficacibus.
它们更容易进入并牢记在心;因为我们需要的不是长篇大论,而是切实有效的语言。
§38.2Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur.
(教训)应当像种子一样播撒,种子虽然微小,但一旦占据了合适的地方,就会展现其力量,并从极小的事物扩散到最大的成长中。
Idem facit ratio; non late patet, si aspicias: in opere crescit.
理性也是如此;如果你只是看着,它显得并不宽广:它在实践中成长。
Pauca sunt, quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, convalescunt et exurgunt.
所说的话虽然不多,但如果心灵很好地接纳了它们,它们就会壮大并兴起。
Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum; multum efficiunt. et angusta sunt.
我说,教诲的情形与种子相同;它们能产生巨大的效果,且其自身是微小的。
Tantum, ut dixi, idonea mens capiat illa et in se trahat.
只要正如我所说,一个合适的心灵能够接纳它们并将其吸纳。
Multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit.
心灵自身也将轮番产生许多成果,并且回报比它所接受的更多。
VALE.
祝你健康。