§38.1Merito exigis, ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus.
자네가 우리 사이에 이 서신 왕래를 더 자주 하자고 요구하는 것은 당연한 일이네.
Plurimum proficit sermo, quia minutatim inrepit animo.
대화는 아주 큰 유익을 주는데, 그것이 마음속으로 조금씩 스며들기 때문이라네.
Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis.
청중이 듣는 앞에서 행해지는, 준비되고 쏟아져 나오는 토론은 소란스러움은 더 많고 친밀함은 더 적다네.
Philosophia bonum consilium est;
철학은 선한 권고라네.
consilium nemo clare dat.
아무도 권고를 큰 소리로 주지 않네.
Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat, impellendus est; ubi vero non hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est.
때로는, 말하자면, 주저하는 자를 추동해야 하는 저 대중 연설 같은 것도 사용해야 하지만, 배움을 원하게 만드는 것이 아니라 실제로 배우게 하는 것이 목적일 때는 이처럼 더 차분한 언어로 나아가야 한다네.
Facilius intrant et haerent;
그것이 더 쉽게 들어가 박히기 때문이네.
nec enim multis opus est, sed efficacibus.
많은 말이 필요한 것이 아니라, 효과적인 말이 필요하기 때문이네.
§38.2Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur.
(가르침은) 씨앗처럼 뿌려져야 하네. 씨앗은 비록 미미할지라도 알맞은 자리를 차지하면 그 힘을 펼쳐 보이고, 가장 작은 것에서 가장 커다란 성장으로 퍼져 나간다네.
Idem facit ratio; non late patet, si aspicias: in opere crescit.
이성도 이와 같아서, 그냥 바라보면 넓게 펼쳐져 있지 않지만, 작동하면서 자라난다네.
Pauca sunt, quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, convalescunt et exurgunt.
전해지는 말은 적지만, 만약 마음이 그것을 잘 받아들인다면 그것들은 힘을 얻고 일어설 것이네.
Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum;
내가 말하건대, 교훈의 처지는 씨앗의 처지와 같다네.
multum efficiunt. et angusta sunt.
그것들은 많은 것을 이루어 내며, 또한 작다네.
Tantum, ut dixi, idonea mens capiat illa et in se trahat.
다만 내가 말했듯이 알맞은 마음이 그것들을 받아들이고 자기 안으로 끌어당기기만 하면 되네.
Multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit.
마음 자체도 차례로 많은 것을 낳을 것이며, 받은 것보다 더 많이 돌려줄 것이네.
VALE.
잘 있게.