§36.1Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit, cotidie illis ostentet.
勉励你的朋友,让他以博大的胸怀去蔑视那些指责他的人,因为他追求隐逸与闲暇,放弃了自己的地位,并且在原本可以获得更多成就的时候,却将平静置于一切之上;让他每天向他们展示,他如何有益地操持了自己的事务。
Hi, quibus invidetur, non desinent transire; alii elidentur, alii cadent.
那些令人嫉妒的人将不会停止消逝;一些人会被击碎,另一些人会倒下。
Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat.
世俗的繁荣是一件动荡不安的事,它自我折腾。
Movet cerebrum non uno genere; alios in aliud irritat, hos in potentiam, illos in luxuriam.
它不止以一种方式搅动大脑;它刺激不同的人走向不同的事物,这些人走向权力,那些人走向奢侈。
Hos inflat, illos mollit et totos resolvit.
它使这些人膨胀,使那些人软化并完全瓦解。
§36.2"At bene aliquis illam fert.
“但是有人能很好地承受它。
"Sic, quomodo vinum.
”是的,就像对待酒一样。
Itaque non est quod tibi isti persuadeant cum esse felicem, qui a multis obsidetur; sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant.
因此,那些人没有理由说服你,认为被众人包围的人是幸福的;人们涌向他,就像涌向一个湖泊,将其抽干并搅浑。
"Nugatorium et inertem vocant.
“他们叫他无用和懒惰的人。
"Scis quosdam perverse loqui et significare contraria.
”你知道有些人说话颠倒黑白,表达相反的意思。
§36.3Felicem vocabant;
他们曾称他为幸福;那又怎样?
quid ergo? Erat? Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici.
他当时是吗? 我甚至不在乎那在某些人看来属于过于粗砺和严苛的心灵。
Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae.
阿里斯顿曾说,他宁要一个忧郁的青年,也不要一个在人群中显得欢快合群的青年。
Vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem, quod in dolio placuit.
因为新酒时显得生硬干涩的,会变成好酒;而在桶中最初讨人喜欢的,却经不起岁月的考验。
Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis; bene se dabit in vetustate ipsa tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.
让他们叫他忧郁的人、他自己前途的敌人吧;如果他继续培养美德,深吸自由学艺,那忧郁本身在年老时自会产生好结果——不是那些只需稍微浸润即可的学艺,而是必须用以染透心灵的学艺。
§36.4Hoc est discendi tempus.
这正是学习的时候。
"Quid ergo? Aliquod est, quo non sit discendum? "Minime.
“那么,难道有什么时候是不该学习的吗? ”绝非如此。
Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui.
但是,正如在所有岁月中探究都是高尚的一样,并非所有岁月都适合接受启蒙。
Turpis et ridicula res est elementarius senex; iuveni parandum, seni utendum est.
一个学字母的白发老人是一件可耻且可笑的事;青年人应当准备,老年人应当使用。
Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.
因此,如果你使他变得尽可能好,你将为自己做一件极其有益的事;人们说,这些是应该追求和赋予的恩惠,无疑属于第一等,给予和接受同样有益。
§36.5Denique nihil illi iam liberi est; spopondit.
总之,他已经不再自由了;他已经做出了承诺。
Minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere.
然而,对债权人破产比对良好的期望破产(辜负期待)更不显可耻。
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore; ille quod debet, sola potest voluntate persolvi.
为了偿还那笔债务,商人需要顺风顺水的航行,农夫需要他耕种的土地的肥沃和上天的眷顾;而他所欠的,仅凭意志便可偿清。
§36.6In mores fortuna ius non habet.
对于品性,命运没有支配权。
Hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est, quomodocumque res cedunt.
让她(命运)去安排这些事情吧,好让那颗最平静的心灵走向完美,它既不感到自己被夺走了什么,也不感到增加了什么,而是无论世事如何变迁,都保持在同样的状态。
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
无论是俗世的财富堆积在他身上,使他耸立于自己的财产之上,还是偶然事件震落了其中一部分甚至全部,他都不会变得渺小。
§36.7Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret; si avorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset.
如果他出生在帕提亚,还是个婴儿时就会立刻拉弓;如果出生在日耳曼,一到少年时期就会马上挥舞纤细的标枪;如果生活在我们祖先的时代,他早就学会了骑马并在近战中打击敌人。
Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat.
每个民族的纪律都向其个体推荐并命令这些事情。
§36.8Quid ergo huic meditandum est? Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id comparari et acui, in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui.
那么,这个人必须思考什么呢? 那就是对付一切武器、对付一切敌人都行之有效的事:蔑视死亡。 没有人怀疑死亡本身包含着某种可怕的东西,以至于伤害了我们的心灵,而自然塑造我们正是为了让我们自爱;因为,如果我们是凭借某种自愿的冲动走向死亡,就像所有人都倾向于自我保存一样,那确实没有必要为此做好准备并磨炼自己。
§36.9Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
没有人是为了在必要时能以平静的心态躺在玫瑰花上而学习的,但人是为了这个目的而被磨炼的:在严刑拷打下不背弃信义,以及在必要时,即使受伤也能站着在堡垒前值夜,甚至不靠在枪上,因为瞌睡往往会乘虚而入,袭击那些斜靠在某种支撑物上的人。
Mors nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid, cuius sit incommodum. §36.10Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi; desinunt ista, non pereunt.
死亡没有任何不便;因为必须有某种事物存在,它来承受这种不便。但是,如果对更长寿命的如此强烈的渴望占据了你,请想一想,那些从我们眼前的消失并隐没在自然之中的事物——它们曾从中产生,并且不久后将再次显现——没有一样是被消耗殆尽的;那些事物只是终止了,并没有消灭。
Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit; veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.
而我们所畏惧和拒绝的死亡,只是中断了生命,并没有夺走它;那一天会再次到来,将我们重新置于光明之中,如果不是因为那一天带回的是已经遗忘过去的人,许多人将会拒绝它。
§36.11Sed postea diligentius docebo omnia, quae videntur perire, mutari.
但以后我会更仔细地教导:所有看似消灭的事物只是发生了变化。
Aequo animo debet rediturus exire.
注定要回归的人应当以平静的心态离去。
Observa orbem rerum in se remeantium; videbis nihil in hoc mundo extingui, sed vicibus descendere ac surgere.
观察万物回归自身的循环;你会看到这个世界上没有任何东西被消灭,而是轮流下沉和升起。
Aestas abît, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit, referent illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget.
夏天离去了,但另一年会带回它;冬天倒下了,它自己的月份会把它带回来;夜晚遮蔽了太阳,但白天会立刻驱散它。
Stellarum iste discursus quicquid praeterit repetit; pars caeli levatur assidue, pars mergitur.
星辰的运转重复着它所经过的一切;天空的一部分不断升起,一部分不断沉没。
§36.12Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
最后,如果我加上这一件事,我就结束了:婴儿、男孩和精神失常的人都不害怕死亡,如果理智不能为我们保障愚蠢所导向的那种安宁,那将是最可耻的。
VALE.
祝你健康。