§35.1Cum te tam valde rogo, ut studeas, meum negotium ago; habere te amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest.
当我如此恳切地请求你努力学习时,我是在办我自己的事情;我想拥有你这个朋友,而除非你继续像开始时那样修养自己,否则这件事是不可能降临到我身上的。
Nunc enim amas me, amicus non es.
因为现在你爱我,但你还不是朋友。
"Quid ergo? Haec inter se diversa sunt? "Immo dissimilia.
“那么怎么说呢? 这两者彼此不同吗? ”相反,它们是相似而实非。
Qui amicus est, amat; qui amat, non utique amicus est.
是朋友的人就爱,但爱的人并不一定就是朋友。
Itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet.
因此,友谊总是大有裨益,而爱有时甚至有害。
Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas.
即使没有别的理由,也请为了这个目的而进步,以便你学会如何去爱。
§35.2Festina ergo, dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris.
因此,趁着你还在为我而进步,赶快行动,免得你为别人学会了那件事。
Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum.
我自己确实已经收获了果实,当我向自己构想我们将会同心同德,而且我的年纪所失去的任何活力,都将从你的年纪(尽管你的年纪离我也不算太远)回到我身上时。
§35.3Sed tamen re quoque ipsa esse laetus volo.
然而,我也希望能在现实本身中感到快乐。
Venit ad nos ex iis, quos amamus, etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum; conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas.
从我们所爱的人那里,即使他们不在身边,也会给我们带来快乐,但那是轻微且转瞬即逝的;目睹、在场和交谈包含着某种鲜活的愉悦,尤其是如果你不仅看到了你所期望的人,而且看到了符合你所期望之状态的人。
Adfer itaque te mihi ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem.
因此,把你原原本本地作为一份厚礼带给我,并且为了更加紧迫地努力,想一想你自己是凡人,而我是个老人。
§35.4Propera ad me, sed ad te prius.
向我奔来吧,但首先向你自己在精神上奔去。
Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi.
求得进步,并且首先要确保这一点:你要与自己保持一致。
Quotiens experiri voles, an aliquid actum sit, observa, an eadem hodie velis, quae heri.
每当你想要检验是否有所成效时,请观察你今天所渴望的,是否与昨天所渴望的相同。
Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus.
意志的改变表明心灵在漂浮,随着风吹的方向忽而显现于此,忽而显现于彼。
Non vagatur, quod fixum atque fundatum est.
凡是固定且根基稳固的,就不会流浪。
Istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti provectoque.
这属于完美的智者,在某种程度上也属于正在进步和已经取得进展的人。
Quid ergo interest? Hic commovetur quidem, non tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commovetur quidem.
那么,这有什么区别呢? 后者虽然确实有所动摇,但并不迁移,只是在原处摇摆;而前者甚至根本不会动摇。
VALE.
祝你健康。