§30.1Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, aetati obluctantem.
我见到了优秀的阿乌菲迪乌斯·巴苏斯,他身体虚弱,正在与衰老抗争。
Sed iam plus illum degravat quam quod possit attolli; magno senectus et universo pondere incubuit.
但如今,压在他身上的重荷已非能被扶起,暮年以巨大且全面的重量压垮了他。
Scis illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse.
你知道他向来身体虚弱、气血枯竭。
Diu illud continuit et, ut verius dicam, continuavit; subito defecit.
他长期维持着它,更确切地说,是拖延着它;而今突然衰竭了。
§30.2Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti; ita in senili corpore aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest.
正如一艘渗水的船,一两个裂缝尚可堵住,但当它在极多地方开始松弛和塌陷时,那开裂的船只就无法挽救了;同样,在衰老的身体中,虚弱在一定程度上是可以被支撑和扶助的。
Ubi tamquam in putri aedificio omnis unctura diducitur, et dum alia excipitur, alia discinditur, circumspiciendum est, quomodo exeas.
当像在一栋腐朽的建筑物中一样,所有的接合处都裂开了,在修补这一处的同时,另一处又破裂了,这时就必须环顾四周,寻找退路。
§30.3Bassus tamen noster alacer animo est.
然而,我们的巴苏斯依然精神抖擞。
Hoc philosophia praestat, in conspectu mortis hilarem et in quocumque corporis habitu fortem laetumque nec deficientem, quamvis deficiatur.
哲学便提供了这一点:在死亡面前保持乐观,在身体的任何状况下都坚强而快乐,尽管身体在衰竭,自身却不衰竭。
Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum.
伟大的舵手即便帆已破裂仍继续航行,即使失去了装备,依然能让残破的船只顺应航线。
Hoc facit Bassus noster et eo animo vultuque finem suum spectat, quo alienum spectare nimis securi putares.
我们的巴苏斯正在这样做,他以那样的心态和面容注视着自己的终点,而你本以为只有极度超然之人才能以此注视他人的终点。
§30.4Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire.
卢基里乌斯,这是一件伟大的事情,需要长期学习:当那不可避免的时刻到来时,能以平和的心境离去。
Alia genera mortis spei mixta sunt: desinit morbus, incendium extinguitur, ruina quos videbatur oppressura deposuit; mare quos hauserat, eadem vi, qua sorbebat, eiecit incolumes; gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit.
其他种类的死亡都掺杂着希望:疾病会痊愈,火灾会被扑灭,坍塌曾看似要压垮人,却最终让人安全脱险;曾吞噬人的大海,以其吸入时同样的力道将人无恙地吐出;士兵在即将受刑者的脖颈前收回了利剑。
Nil habet quod speret, quem senectus ducit ad mortem.
而由衰老引向死亡的人,则毫无希望可言。
Huic uni intercedi non potest.
唯独这一项是无法干预的。
Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diutius.
人们死于此种方式最为安祥,但也最为漫长。
§30.5Bassus noster videbatur mihi prosequi se et conponere et vivere tamquam superstes sibi et sapienter ferre desiderium sui.
在我的眼中,我们的巴苏斯仿佛在为自己送终,整理安顿,活得就像是自己的幸存者,并贤明地承受着对自身的眷恋。
Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo, ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis; non magis in ipsa quicquam esse molestiae quam post ipsam.
因为他谈论了许多关于死亡的事,并极力向我们证明:如果在这件事中有什么不便或恐惧,那是死者的过错,而不是死亡的过错;死亡本身之中的痛苦,并不比死亡之后更多。
§30.6Tam demens autem est, qui timet, quod non est passurus, quam qui timet, quod non est sensurus.
此外,害怕自己不会遭受之苦的人,与害怕自己不会感知之物的人一样愚蠢。
An quisquam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentiatur, ea sentiatur? "Ergo," inquit, "mors adeo extra omne malum est, ut sit extra omnem malorum metum. "
难道有人会相信,通过它人无法感知任何东西,而它本身却能被感知吗? “因此,”他说,“死亡彻底处于一切邪恶之外,以至于它处于对邪恶的一切恐惧之外。
§30.7Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem, aeque mihi profuerunt, neque cum audirem iis dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant; hic vero plurimum apud me auctoritatis habuit, cum loqueretur de morte vicina.
” 这些道理我全知道,它们常被提及,也应当常被提及。 然而,不论是我在阅读它们时,还是当我听到那些口称死亡并不可怕、自己却远离死亡恐惧的人宣讲它们时,它们都未能对我产生同样的作用;但此人谈及临近的死亡时,对我而言却具有极大的说服力。
§30.8Dicam enim quid sentiam: puto fortiorem esse eum, qui in ipsa morte est quam qui circa mortem.
我要说出我的真实想法:我认为置身于死亡本身之中的人,比处于死亡边缘的人更为坚强。
Mors enim admota etiam inperitis animum dedit non vitandi inevitabilia.
因为临近的死亡甚至能给毫无经验的人提供不逃避不可避免之事的勇气。
Sic gladiator tota pugna timidissimus iugulum adversario praestat et errantem gladium sibi adtemperat.
正因如此,一个在整场战斗中极其胆怯的角斗士,也会向对手献出喉咙,并亲手将偏离的利剑引向自己。
At illa, quae in propinquo est utique ventura, desiderat lentam animi firmitatem, quae est rarior nec potest nisi a sapiente praestari.
然而,那处于近处且必然会到来的死亡,却需要一种持久的心智坚定,这更为罕见,且唯有智者才能展现。
§30.9Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae indicantem.
因此,我极其乐意听他讲述,仿佛他正在对死亡作出判决,并在指明已被近距离观察的死亡其本质究竟如何。
Plus, ut puto, fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset et in morte nihil mali esse narraret expertus; accessus mortis quam perturbationem adferat, optime tibi hi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.
我想,如果有人死而复生,并凭经验讲述死亡中并无邪恶,他必定会获得你更多的信任与看重;而关于死亡的接近会带来怎样的动荡,那些曾伫立于其身旁、既目睹其来临又接纳其到来的人,将会最清楚地告诉你。