§30.10Inter hos Bassum licet numeres, qui nos decipi noluit.
你可以把巴苏斯归入这些人中,他不想让我们受骗。
Is ait tam stultum esse, qui mortem timeat, quam qui senectutem.
他说,害怕死亡的人和害怕衰老的人一样愚蠢。
Nam quemadmodum senectus adulescentiam sequitur, ita mors senectutem.
因为正如衰老接续着青春,死亡也接续着衰老。
Vivere noluit, qui mori non vult.
不愿死去的人,就是不曾愿意活着的人。
Vita enim cum exceptione mortis data est; ad hanc itur.
因为生命是在带有死亡这一例外的情况下被赋予的;我们正向着它走去。
Quam ideo timere dementis est, quia certa expectantur, dubia metuuntur!
因此,害怕死亡是愚蠢的表现,因为确凿的事物在等待着,而可疑的事物却令人恐惧!
§30.11Mors necessitatem habet aequam et invictam.
死亡拥有均等且不可战胜的必然性。
Quis queri potest in ea condicione se esse, in qua nemo non est? Prima autem pars est aequitatis aequalitas.
谁能抱怨自己处于一个人人都在其中的境遇呢? 而公正的首要部分就是平等。
Sed nunc supervacuum est naturae causam agere, quae non aliam voluit legem nostram esse quam suam; quicquid conposuit, resolvit, et quicquid resolvit, conponit iterum.
但现在,为自然辩护是多余的,她不希望我们的法则不同于她自己的法则;凡是她所组合的,她都予以拆解,凡是她所拆解的,她又重新组合。
§30.12Iam vero si cui contigit, ut illum senectus leniter emitteret non repente avolsum vitae, sed minutatim subductum; o ne illum agere gratias dis omnibus decet, quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est.
现在,如果有人侥幸得蒙衰老温和地释放,不是突然从生命中被夺走,而是被一点一滴地带离;噢,他确实应该向所有的神明表达感谢,因为他已满足,被引向了人类必需的、对疲惫者而言温馨的安息。
Vides quosdam optantes mortem, et quidem magis quam rogari solet vita.
你看到有些人渴望死亡,甚至比通常乞求生命还要迫切。
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
我不知道该认为这两者中哪一方能给我们更大的勇气:是那些索求死亡的人,还是那些欢欣且平静地等待死亡的人;因为前者有时源于狂怒和突然的愤慨,而后者则是源于确定判断的宁静。
Venit aliquis ad mortem iratus; mortem venientem nemo hilaris excipit, nisi qui se ad illam diu composuerat.
有人愤怒地走向死亡;但没有人能欢欣地迎接降临的死亡,除非是那些长期以来让自己对它做好准备的人。
§30.13Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem, an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor.
因此,我承认,出于许多原因,我更频繁地拜访这位我所珍视的人,为了解每次见到他时他是否一如既往,他的精神活力是否随着身体力量的减弱而衰退。
Qui sic crescebat illi, quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia, cum septimo spatio palmae adpropinquant.
而这一活力在他身上却不断增长,正如战车御者在第七圈接近象征胜利的棕榈枝时,他们的喜悦通常会被更明显地察觉一样。
§30.14Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum sperare se nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu; si tamen esset, habere aliquantum in ipsa brevitate solacii.
他遵循埃皮科鲁斯的教诲说道:首先,他希望在那最后的一口呼吸中没有任何痛苦;然而即便有痛苦,其短暂性本身也会带来相当程度的慰藉。
Nullum enim dolorem longum esse, qui magnus est.
因为凡是剧烈的痛苦,没有一个是持久的。
Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animi corporisque, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse.
此外,即便在伴随着折磨发生的情况下,在灵魂与身体分离的时刻,那痛苦之后自己便无法再感到痛苦这一事实,也会成为他的慰藉。
Non dubitare autem se, quin senilis anima in primis labris esset nec magna vi distraheretur a corpore.
他也毫不怀疑,衰老的灵魂已处于嘴唇的边缘,无需巨大的力量便会与身体分离。
"Ignis, qui alentem materiam occupavit, aqua et interdum ruina extinguendus est; ille, qui alimentis deficitur, sua sponte subsidit. "
“吞噬了易燃物质的火,必须用水、有时甚至要靠房屋坍塌来扑灭;而那缺乏燃料的火,则会自行熄灭。
§30.15Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam nova, sed tamquam in rem praesentem perductus.
” 我的卢基里乌斯,我乐于听闻这些,并非因其新鲜,而是仿佛自己已被带入当前的现实之中。
Quid ergo? Non multos spectavi abrumpentes vitam? Ergo vero vidi, sed plus momenti apud me habent, qui ad mortem veniunt sine odio vitae et admittunt illam, non adtrahunt.
那又如何? 难道我没有目睹过许多人自行折断生命吗? 我确实见过,但对我而言,那些不带对生命的憎恨而走向死亡、接纳它而非拉扯它的人,才具有更大的分量。
§30.16Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus, cum prope a nobis esse credimus mortem.
他确实说过,我们感受到那折磨是由于我们自己的所作所为,因为只有当我们相信死亡临近自己时,我们才会战栗。
A quo enim non prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis? "Sed consideremus," inquit, "tunc, cum aliqua causa moriendi videtur accedere, quanto aliae propiores sint, quae non timentur.
因为对于谁而言,那在任何地方、任何时刻都准备着的死亡会不临近呢? “但是,”他说,“让我们考虑一下,在某种死因看似临近的时候,其他不被害怕的死因其实要近得多。
"Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit.
”敌人曾威胁要给某人死亡,但消化不良先一步夺去了他的生命。
§30.17Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias esse, alias videri.
如果我们想要区分恐惧的原因,就会发现有些是真实的,有些则只是看起来如此。
Non mortem timemus, sed cogitationem mortis.
我们害怕的不是死亡,而是对死亡的思考。
Ab ipsa enim semper tantundem absumus.
因为我们与死亡本身的距离始终是相同的。
Ita si timenda mors est, semper timenda est.
因此,如果死亡应当被害怕,那么它就应当永远被害怕。
Quod enim morti tempus exemptum est?
因为有什么时间能免于死亡呢?
§30.18Sed vereri debeo, ne tam longas epistulas peius quam mortem oderis.
但我应当担心,你讨厌如此长信甚于害怕死亡。
Itaque finem faciam.
因此,我要收尾了。
Tu tamen mortem ut numquam timeas, semper cogita.
然而,为了让你永远不害怕死亡,请时常思考它。
VALE.
祝你健康。