§29.1De Marcellino nostro quaeris et vis scire, quid agat.
你问起我们的马尔凯利努斯,想知道他近况如何。
Raro ad nos venit, non ulla alia ex causa quam quod audire verum timet, a quo periculo iam abest.
他很少到我们这里来,没有别的原因,只是因为他害怕听真话,而他现在已经远离了这种危险。
Nulli enim nisi audituro dicendum est.
因为除非是愿意倾听的人,否则不应对其诉说。
Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis, qui libertate promiscua usi sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint.
因此,对于第欧根尼以及同样使用无差别的直言并劝诫路人的其他犬儒派学者,人们常常怀疑他们是否应当这样做。
§29.2Quid enim, si quis surdos obiurget aut natura morbove mutos? "Quare," inquis, "verbis parcam? Gratuita sunt.
因为如果有人去训斥聋子,或者因天生或疾病而哑口无言的人,会怎么样呢? “为什么,”你说,“我要吝惜言语? 它们是免费的。
Non possum scire, an ei profuturus sim, quem admoneo; illud scio, alicui me profuturum si multos admonuero.
我无法知道我劝诫的人是否会受益;但我知道,如果我劝诫许多人,我肯定会使某些人受益。
Spargenda manus est.
手必须把种子撒播开去。
Non potest fieri, ut non aliquando succedat multa temptanti. "
对于尝试诸多事物的人来说,有时不会成功是不可能的。
§29.3Hoc, mi Lucili, non existimo magno viro faciendum; diluitur eius auctoritas nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus obsolefacta corrigere.
” 我的卢基里乌斯,我不认为这是一个伟大的人物应当做的事;他的权威会被削弱,在那些本可以通过较少被贬低的权威来纠正的人中,他也将不再有足够的分量。
Sagittarius non aliquando ferire debet, sed aliquando deerrare.
弓箭手不应当是偶尔射中,而应当是偶尔射偏。
Non est ars, quae ad effectum casu venit.
凭运气达到效果的不能算作技术。
Sapientia ars est; certum petat, eligat profecturos, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema remedia temptet.
智慧是一门艺术;它应当瞄准明确的目标,挑选那些会有所进步的人,退避那些它已感到绝望的人,然而并不急于放弃他们,甚至在绝望之中也去尝试极端的补救办法。
§29.4Marcellinum nostrum ego nondum despero.
对于我们的马尔凯利努斯,我还没有绝望。
Etiamnunc servari potest, sed si cito illi manus porrigitur.
即便现在他仍能获救,但前提是必须迅速向他伸出援手。
Est quidem periculum, ne porrigentem trahat; magna in illo ingenii vis est, sed iam tendentis in pravum.
确实存在这样的危险:他可能会把伸出援手的人也拉下去;他身上有着巨大的才华,但如今正滑向歪路。
Nihilominus adibo hoc periculum et audebo illi mala sua ostendere.
尽管如此,我仍将面对这一危险,并敢于向他指出他的恶行。
§29.5Faciet quod solet; advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur.
他会做出他惯常做的事:他会搬出那些甚至能让哀悼者发笑的诙谐话,先拿自己开玩笑,接着拿我们开玩笑。
Omnia, quae dicturus sum, occupabit.
他会抢先说出我准备说的所有话。
Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam.
他会审视我们的学派,拿赏金、情妇和暴食来指责哲学家。
Ostendet mihi alium in adulterio, alium in popina, alium in aula.
他会指给我看这个人在通奸,那个人在酒馆,另一个在朝廷。
§29.6Ostendet mihi M. Lepidi philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat.
他会指给我看马尔库斯·雷比达的哲学家阿里斯托,此人曾在坐轿散步时讲学。
Hoc enim ad edendas operas tempus acceperat.
因为他正是利用这段时间来发表著作。
De cuius secta cum quaereretur, Scaurus ait: "Utique Peripateticus non est.
当有人问起他属于哪个学派时,斯考鲁斯说:“无论如何,他不是逍遥学派。
"De eodem cum consuleretur Iulius Graecinus, vir egregius, quid sentiret, "Non possum," inquit, "tibi dicere; nescio enim, quid de gradu faciat," tamquam de essedario interrogaretur.
”当优秀的杰出人士朱利乌斯·格拉伊基努斯被征求对同一人的看法时,他说:“我无法告诉你,因为我不知道他在步法上做了什么,”仿佛有人在向他询问关于战车角斗士的事情。
§29.7Hos mihi circulatores, qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt, in faciem ingeret.
他会把这些街头骗子扔到我脸上,这些人如果忽略哲学,倒比贩卖哲学更体面。
Constitui tamen contumelias perpeti;
然而,我已决定忍受这些侮辱。
moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
让他逗我笑吧,我也许会让他流泪;或者,如果他坚持大笑,我会像在不幸中那样感到高兴,因为他碰巧得到的是一种令人愉快的疯狂。
Sed non est ista hilaritas longa.
但这种愉快并不会持久。
Observa; videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime rabere.
观察一下,你就会看到同样的人在极短的时间内既大笑不止,又狂怒不已。
§29.8Propositum est adgredi illum et ostendere, quanto pluris fuerit, quom multis minoris videretur.
我的意图是去接近他,并向他展示,在许多人看来他无足轻重的时候,他实际上是多么有价值。
Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo; non desinent, sed intermittent.
即使我不能根除他的恶习,我也会加以遏制;它们不会停止,但会有所间歇。
Fortasse autem et desinent, si intermittendi consuetudinem fecerint.
此外,如果他们养成了间歇的习惯,或许它们甚至会停止。
Non est hoc ipsum fastidiendum, quoniam quidem graviter adfectis sanitatis loco est bona remissio.
这件事本身就不应被轻视,因为对于重病患者来说,良好的缓解就等同于健康。
§29.9Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis, unde quo evaseris, et ex eo suspicans, quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste.
在我为他做准备的同时,你在此期间——你是有能力的,你明白自己从何处逃脱到了何处,并由此推测自己将能走到多远——整顿你的操行,振作你的精神,挺身对抗所畏惧的事物。
Numerare eos noli, qui tibi metum faciunt.
不要去数那些让你感到恐惧的人。
Nonne videatur stultus, si quis multitudinem eo loco timeat, per quem transitus singulis est? Aeque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur.
如果有人在一个每次只能通过一人的通道里害怕人群,难道不显得愚蠢吗? 同样地,尽管许多人威胁你的死亡,但通往你死亡的入口并不对许多人同时敞开。
Sic istuc natura disposuit: spiritum tibi tam unus eripiet quam unus dedit.
自然正是这样安排的:夺走你生命的人,正如给予你生命的人一样,只有一个。
§29.10Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses.
如果你还有些羞耻心,你就会免除我最后一笔付款了。
Sed ne ego quidem me sordide geram in finem aeris alieni et tibi quod debeo, inpingam.
但即使是我,也不想在债务结束时表现得小气,我要把你应得的强加给你。
"Numquam volui populo placere.
“我从未想过要取悦大众。
Nam quae ego scio, non probat populus; quae probat populus, ego nescio.
因为我所知道的,大众并不赞同;而大众所赞同的,我并不知道。
"" §29.11Quis hoc?" inquis, tamquam nescias, cui imperem;
” “这是谁说的?
Epicurus.
”你问,仿佛你不知道我在向谁征税似的;是伊壁鸠鲁。
Sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici.
但每个学派的所有人都会向你齐声高喊同样的话:逍遥派、学院派、斯多葛派、犬儒派。
Quis enim placere populo potest, cui placet virtus? Malis artibus popularis favor quaeritur.
因为一个喜爱美德的人,又怎能取悦大众呢? 大众的喜爱是通过恶劣的手段来谋求的。
Similem te illis facias oportet.
你必须使自己和他们相似。
Non probabunt, nisi agnoverint.
除非他们认出你和他们一样,否则他们不会赞同你。
Multo autem ad rem magis pertinet, qualis tibi videaris quam qualis aliis.
然而,你如何看待自己,远比别人如何看待你重要得多。
Conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest.
下流之人的爱,只有通过下流的手腕才能获得。
§29.12Quid ergo illa laudata et omnibus praeferenda artibus rebusque philosophia praestabit? Scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia, non numeres, ut sine metu deorum hominumque vivas, ut aut vincas mala aut finias.
那么,那门受到赞美、且比一切技艺和事物都更值得优先选择的哲学,将提供什么呢? 显然,它能让你宁愿取悦自己也不愿取悦大众,去评估各种评判而不是去数它们的数量,让你在生活中不惧怕神明和人类,让你要么战胜邪恶,要么终结邪恶。
Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat? VALE.
至于其他,如果我看到你因大众赞许的声音而名声大噪,如果当你入场时,喧嚣和掌声——这些哑剧伴奏般的点缀——大声作响,如果整个城邦的女人们和孩子们都赞美你,我怎能不怜悯你呢,因为我深知是怎样的道路通往那样的青睐? 祝好。