§2.1Ex iis quae mihi scribis, et ex iis quae audio, bonam spem de te concipio; non discurris nec locorum mutationibus inquietaris.
从你写给我的信中,以及我所听到的消息里,我对你抱有很好的希望:你没有到处奔波,也没有因为变换地方而感到不安。
Aegri animi ista iactatio est.
那种动荡不安是心灵有病的表现。
Primum argumentum conpositae mentis existimo posse consistere et secum morari.
我认为,一个安定心灵的首要证明,就是能够驻足停留并与自己相处。
§2.2Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile.
但是要注意这一点,免得你那种对许多作家和各种书籍的阅读带有某种盲目和不稳定的成分。
Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat.
如果你想汲取能忠实留在心里的东西,就必须在特定的杰出才智之士那里停留并汲取养分。
Nusquam est, qui ubique est.
无处不在的人,其实无处可在。
Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias.
对于那些在旅行中度过一生的人来说,结果是他们拥有许多旅店,却没有任何友谊。
Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.
同样的事情必然会发生在那些不与任何伟大的才智亲密交往,而是急匆匆地走马观花般浏览一切的人身上。
§2.3Non prodest cibus nec corpori accedit, qui statim sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem impedit quam remediorum crebra mutatio; non venit vulnus ad cicatricem, in quo medicamenta temptantur; non convalescit planta, quae saepe transfertur.
刚吃下去就被排出的食物对身体无益,也无法被身体吸收;没有什么比频繁更换疗法更阻碍健康的了;不断尝试各种药物的伤口无法愈合结痂;频繁移植的植物无法茁壮成长。
Nihil tam utile est, ut in transitu prosit.
没有任何东西有用得能在转瞬即逝间产生效益。
Distringit librorum multitudo.
书籍数量繁多会分散精力。
Itaque cum legere non possis, quantum habueris, satis est habere, quantum legas. "
因此,既然你无法阅读你所拥有的全部书籍,那么拥有你所能阅读的分量就足够了。
§2.4Sed modo," inquis, "hunc librum evolvere volo, modo illum.
“但是现在,”你说,“我想翻看这本书,现在又想翻看那本书。
"Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi varia, sunt et diversa, inquinant, non alunt.
”尝遍各种东西是挑食的胃的特征;当这些东西既繁多又杂乱时,它们只会弄脏身体,而无法提供营养。
Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi.
因此,请始终阅读那些经过时间考验的作家,如果什么时候你想转向其他人,也要回到先前的作家那里。
Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum multa percurrens, unum excerpe, quod illo die concoquas.
每天都要准备一些对付贫困的良药,一些对付死亡的良药,同样也要对付其他的灾祸;当你浏览了许多内容之后,挑出一条在当天好好消化。
§2.5Hoc ipse quoque facio; ex pluribus, quae legi, aliquid adprehendo Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nanctus sum;
我自己也是这么做的;从我读过的许多内容中,我抓取一些东西。
soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator. "
今天的内容就是这个,是我在伊壁鸠鲁那里发现的;因为我习惯于甚至走到别人的营垒中去,不是作为叛徒,而是作为侦察兵。
§2.6Honesta," inquit, "res est laeta paupertas.
“快乐的贫穷,”他说,“是一件高尚的事。
"Illa vero non est paupertas, si laeta est.
”然而,如果是快乐的,那其实就不是贫穷。
Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.
不是拥有太少的人,而是想要更多的人,才是贫穷的。
Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno inminet, si non adquisita sed adquirenda computat? Quis sit divitiarum modus, quaeris? Primus habere quod necesse est, proximus quod sat est.
因为如果一个人觊觎他人的财物,计算的不是已获得的而是将要获得的,那么他的钱箱里存了多少,仓库里堆了多少,放牧了多少牲畜或放了多少债,又有什么关系呢? 你问财富的限度是什么? 第一,拥有必需的东西;第二,拥有足够的东西。
VALE.
再会。