Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §28.1-28.10

旅行逃避之徒劳与心灵的转变

第 37 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡向卢基里乌斯说明,单靠改变地方的旅行无法驱散内心的忧郁或恶习,强调必须首先改革自己的内心并放下心灵的重担。

§28.1Hoc tibi soli putas accidisse et admirans quasi rem novam, quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis? Animum debes mutare, non caelum.
你认为这只发生在你自己身上,并像对新鲜事一样感到惊异吗——即经过如此漫长的旅行和这么多地方的变化,你也没能驱散内心的忧郁与沉重? 你应当改变的是心灵,而不是天空。
Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster, " Terraeque urbesque recedant, " sequentur te, quocumque perveneris, vitia.
即使你渡过辽阔的大海,即使正如我们的维吉尔所说, "陆地和城市都渐渐退去, "无论你到达哪里,恶习都会跟随你。
§28.2Hoc idem querenti cuidam Socrates ait: "Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas? Premit te eadem causa, quae expulit.
对一个抱怨同一件事的人,苏格拉底说:“既然你随身携带自己,又何必惊异于旅行对你毫无益处呢? 那将你驱逐出去的同一个原因,正在压迫着你。
"Quid terrarum iuvare novitas potest? Quid cognitio urbium aut locorum? In inritum cedit ista iactatio.
”土地的新奇能有什么帮助? 认识城市或地方又有什么用? 你那番折腾终归于徒劳。
Quaeris quare te fuga ista non adiuvet? Tecum fugis.
你问为什么你那逃避对你没有帮助? 你是在和自己一起逃跑。
Onus animi deponendum est; non ante tibi ullus placebit locus.
必须放下心灵的重担;在此之前,任何地方都不会令你满意。
§28.3Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui: " Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum.
想象你现在的状态,就像我们的维吉尔所描绘的那位女预言家,她已被激动和驱策,体内充满了不属于她自己的神灵: "女先知狂乱地狂奔,试图从胸中抖落那伟大的神明。
" Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
"你到处乱跑,试图摆脱压在身上的重负,这负荷反而因为你自身的折腾而变得更加碍事,正如在船上,静止不动的货物造成的压迫较小,而滚落不均的货物则会更迅速地使它们所倾斜的那一侧沉没。
Quicquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis.
无论你做什么,你都在做对自己不利的事,并因运动本身而伤害自己;因为你是在摇晃一个病人。
§28.4At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit.
可是,一旦你消除了那个祸端,地方的任何改变都会变得令人愉悦;即使你被驱逐到最遥远的土地,即使你被安置在蛮荒之地的任何一个角落,无论那是个什么样的住所,都会对你十分款待。
Magis quis veneris quam quo, interest, et ideo nulli loco addicere debemus animum.
重要的是“谁”去,而不是去“哪里”,因此我们不应当把心灵束缚在任何地方。
Cum hac persuasione vivendum est: "Non sum Uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est. "
应当带着这样的信念生活:“我并非生于一个角落,我的祖国是这整个世界。
§28.5Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varietatibus, in quas subinde priorum taedio migras.
” 如果这一点对你是明确的,你就不会惊异于:由于厌倦了前一个地方而接连迁徙去的各种不同地域,对你毫无帮助。
Prima enim quaeque placuisset, si omnem tuam crederes.
因为如果你相信所有地方都是你自己的,那么最初遇见的任何一个地方都会令你满意。
Nunc non peregrinaris, sed erras et agens ac locum ex loco mutas, cum illud, quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit.
现在你不是在旅行,而是在游荡、被驱使、变换一个又一个地方,而你所寻求的“良好生活”其实存在于每一个地方。
§28.6Num quid tam turbidum fieri potest quam forum? Ibi quoque licet quiete vivere, si necesse sit.
有什么能像广场那样混乱喧嚣? 如果必要,即使在那里也可以安静地生活。
Sed si liceat disponere se, conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam.
但如果允许自行安排,我甚至会远远避开广场的视线和邻近区域。
Nam ut loca gravia etiam firmissimam valitudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescent! sunt aliqua parum salubria.
因为正如气候恶劣的地方甚至会考验最强壮的体魄,对于尚未完善且正处于恢复中的健全心灵,也有一些不太健康的环境。
§28.7Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo conluctantur.
我不同意那些冲进波涛中心、赞同混乱生活并每天以伟大的精神与各种事务的困难作斗争的人。
Sapiens feret ista, non eliget, et malet in pace esse quam in pugna.
智者会忍受这些,但不会去选择它们,他宁愿处于和平之中,也不愿处于战斗之中。
Non multum prodest vitia sua proiecisse, si cum alienis rixandum est. "
如果必须与他人的恶习争吵,扔掉自己的恶习并无多大益处。
§28.8Triginta," inquit, "tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere.
“三十个僭主,”有人说,“包围了苏格拉底,却没能摧毁他的意志。
"Quid interest, quot domini sint? Servitus una est.
”主子有多少有什么关系? 奴役只有一种。
Hanc qui contempsit, in quantalibet turba dominantium liber est.
蔑视它的人,无论在多么庞大的统治者人群中,都是自由的。
§28.9Tempus est desinere, sed si prius portorium solvero.
是时候结束了,但我要先付清通行税。
"Initium est salutis notitia peccati.
“认识到罪错是拯救的开端。
"Egregie mihi hoc dixisse videtur Epicurus.
”在我看来,伊壁鸠鲁这句话说得极其精彩。
Nam qui peccare se nescit, corrigi non vult; deprehendas te oportet, antequam emendes.
因为不知道自己犯错的人,并不想被纠正;在改正自己之前,你必须先抓住自己的错处。
§28.10Quidam vitiis gloriantur; tu existimas aliquid de remedio cogitare, qui mala sua virtutum loco numerant? Ideo quantum potes, te ipse coargue, inquire in te; accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris.
有些人以恶习为荣;你认为那些把自己的恶行当作美德的人,会考虑到什么治疗方法吗? 因此,尽你所能去谴责自己,审查自己;先充当控告者的角色,然后是法官,最后是求情者。
Aliquando te offende.
有时要让自己难堪。
VALE.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 28.1Licet vastum traieceris — 此处的 licet 用作连词,后接虚拟语气完成时态(traieceris),表示让步(“即使”、“纵然”)。
  2. 28.3vatis inducit iam concitatae — vatis 是属格,修饰前面的名词 habitum(“状态”)。inducit(“引入、描绘”)的直接宾语是作为关系代名词 qualem 的先行词而被省略的 habitum,整体构成了“像女预言家的(状态)那样的(状态)”这一结构。
  3. 28.5nil adiuvari te — 这是紧跟在动词 admirareris 后面的间接引语不定式短语。te 为宾格主语,adiuvari 为被动语态现在时不定式。nil 作副词使用,表示强烈的否定(“完全不”)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §28.1-28.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:28.1-28.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。