Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §24.9-24.17

剥去死亡与痛苦的假面并消除恐惧

第 32 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡通过引用西庇阿等历史先例,向卢西里乌斯阐明对死亡和痛苦的恐惧不过是虚像,敦促他剥去事物可怕的外表,从而摆脱个人的焦虑。

§24.9Non in hoc exempla nunc congero, ut ingenium exerceam, sed ut te adversus id, quod maxime terribile videtur, exhorter.
我如今收集这些例子,并非为了展示才华,而是为了鼓励你面对那看似最可怕的事物。
Facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contempsisse, sed quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn.
而且,如果我表明,不仅勇敢的人轻视了这吐出灵魂的瞬间,连某些在其他事上懦弱的人在这件事上也赶上了最勇敢者的精神,我将能更容易地鼓励你。
Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus, ubi imperator esset, "Imperator," inquit, "se bene habet.
就如那个格奈乌斯·庞培的岳父西庇阿,他因逆风被吹回非洲,当看到自己的船被敌人控制时,用剑刺穿了自己,并对那些寻找将军所在的人说:“将军一切安好。
" §24.10Vox haec illum parem maioribus fecit et fatalem Scipionibus in Africa gloriam non est interrumpi passa.
” 这句话使他与先祖并驾齐驱,不曾让西庇阿家族在非洲那命中注定的荣耀中断。
Multum fuit Carthaginem vincere, sed amplius mortem.
战胜迦太基是一件伟大的事,但战胜死亡更为伟大。
"Imperator," inquit, "se bene habet.
“将军一切安好,”他说。
"An aliter debebat imperator, et quidem Catenis, mori?
难道一个将军应该以其他方式死去吗——而且还是戴着锁链?
§24.11Non revoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores mortis, qui sunt plurimi, colligo.
我不是要带你重温历史,也不是要从所有时代中搜集那些为数极多的轻视死亡之人。
Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur; omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint.
看看我们这个时代吧,我们常常抱怨它的怠惰和奢靡;它会提供各种阶层、各种境遇、各种年龄的人,他们用死亡切断了自己的痛苦。
Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendum sit.
相信我,卢西里乌斯,死亡是如此不值一提,以至于凭借它的恩赐,再无任何事物值得害怕。
Securus itaque inimici minas audi.
因此,坦然地去听你敌人的威胁吧。
§24.12Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara.
尽管你的良心给你信心,然而因为案情之外的许多因素都在起作用,你既要寄希望于最公正的结果,也要让自己做好应对最不公正结果的准备。
Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre, quid in quaque re sit; scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.
但在所有事情之前,记住这一点:剥去事物的喧嚣,看清每件事物的本质;你就会知道,在那些事情中,除了恐惧本身之外,没有任何可怕的东西。
§24.13Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque maiusculis pueris evenit: illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt.
你看到发生在孩子们身上的事,也同样发生在我们这些大孩子身上:孩子们如果看到他们所爱、所熟悉、并与之一同玩耍的人戴上面具,就会惊恐万分。
Non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est et reddenda facies sua.
不仅要摘下人的面具,也要摘下事物的面具,还它们以本来面目。
§24.14Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam carnificum circa te frementem? Tolle istam pompam, sub qua lates et stultos territas! Mors es, quam nuper servus meus, quam ancilla contempsit.
你为何向我展示剑与火,以及在你周围咆哮的刽子手群? 撤去你藏身并用来吓唬愚人的那套排场吧! 你不过是死亡,前不久我的奴隶、我的女仆还曾蔑视过你。
Quid tu rursus mihi flagella et eculeos magno apparatu explicas? Quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis? Pone ista, quae nos obstupefaciunt.
你为何又大张旗鼓地在我面前摆出鞭子和拷问台? 为何要展示针对每一个关节、用来将其拉脱臼的每一样器械,以及其他一千种用来将人零刀碎割的折磨工具? 收起那些让我们惊呆的东西。
Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem! Nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur.
命令那些呻吟、惊呼以及在身体被撕裂时挤出的尖利惨叫静下来吧! 你其实不过是痛苦,那个痛风患者蔑视它,那个患胃病的人在极尽享受中承受它,年轻女子在分娩时忍受它。
Levis es, si ferre possum, brevis es, si ferre non possum.
如果我能承受,你就是轻微的;如果我不能承受,你就是短暂的。
§24.15Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti.
在心中反复思考这些你经常听到、经常说起的话。
Sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba.
但是你是否真的听进去了,是否真的说由心生,要用行动来证明。
Hoc enim turpissimum est, quod nobis obici solet, verba nos philosophiae, non opera tractare.
因为这正是最可耻的、我们也常因此遭受指责的事:即我们只谈论哲学的话语,而不去付诸实践。
Quid, tu nunc primum tibi mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem? In haec natus es.
怎么,你难道现在才第一次知道死亡迫在眉睫,现在才第一次知道流放、第一次知道痛苦吗? 你就是为这些而生的。
Quicquid fieri potest, quasi futurum cogitemus.
凡是可能发生的事,让我们都把它当成即将发生来思考。
§24.16Quod facere te moneo, scio certe te fecisse; nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem.
我劝你做的事,我确知你已经做了;现在我提醒你,不要把你的心灵沉溺于那份焦虑之中。
Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit.
因为当需要奋起之时,心灵会变得迟钝,活力也会减退。
Abduc illum a privata causa ad publicam.
把心灵从你个人的诉讼引导到公共的问题上。
Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris viribus denuntiabitur dolor.
对自己说,你拥有一个会死且脆弱的躯体,对它而言,不仅是不公或强者的力量会带来痛苦的威胁。
Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
享乐本身会转化为折磨,宴席带来消化不良,醉酒带来神经的麻木与颤抖,纵欲带来足部、手部及所有关节的畸变。
§24.17Pauper fiam; inter plures ero.
我将变得贫穷;那我将置身于大多数人之中。
Exul fiam; ibi me natum putabo, quo mittar.
我将被流放;那我将把我被送往的那个地方当成我的出生地。
Alligabor;
我将被捆绑;那又怎样?
quid enim? Nunc solutus sum? Ad hoc me natura grave corporis mei pondus adstrinxit.
难道我现在是自由的吗? 自然已经把我束缚在我身体的沉重负担之上了。
Moriar; hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse.
我将死去;你是这么说的,这意味着我将不再会生病,不再会被捆绑,不再会死去。

词汇与语法注释

  1. §24.9hoc momentum efflandae animae — 指代死亡的隐喻性表达(“吐出灵魂的瞬间”)。*momentum* 表示“瞬间”,由动名形容词属格短语 *efflandae animae*(吐出灵魂的)所修饰。
  2. §24.10Catenis — 根据手稿,此处可解读为“用锁链”(*catena* 的夺格复数),亦或是 *Catonis/Catoni*(卡托的/给卡托)的异读。这里采用“锁链(*catenis*)”的解读,将罗马将军作为俘虏戴着锁链死去的耻辱,与通过自杀获得的尊严之死进行对比。
  3. §24.14Levis es, si ferre possum, brevis es, si ferre non possum — 伊壁鸠鲁学派关于痛苦的著名格言。其逻辑在于:如果痛苦极其剧烈(无法忍受),它会迅速带来死亡,因而短暂;如果痛苦长期持续,它则是轻微且可以忍受的。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §24.9-24.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:24.9-24.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。