§24.18Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi; nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium.
我还不至于愚蠢到在此时去附和那套伊壁鸠鲁式的陈词滥调,说什么阴间的恐惧是虚幻的,伊克西翁没有在车轮上被旋转,西西弗斯的肩膀没有逆行推动巨石,任何人的内脏也不会每天重新生长又被啄食;没有人是如此幼稚的孩童,以至于害怕刻耳柏洛斯、黑暗以及那些仅靠白骨维系的鬼魂模样。
Mors nos aut consumit aut exuit.
死亡要么消灭我们,要么解脱我们。
Emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil restat, bona pariter malaque submota sunt.
对于被解脱的人,在重负卸去之后,更好的东西在等待着;对于被消灭的人,什么也不会留下,好的与坏的事物同样被除去了。
§24.19Permitte mihi hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero, ut te iudices non aliis scripsisse ista, sed etiam tibi.
允许我在此时引用你自己的诗句,只要我先提醒你,要判断你自己写下这些话不仅是给别人看的,也是写给你自己的。
Turpe est aliud loqui, aliud sentire; quanto turpius aliud scribere, aliud sentire! Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere; cotidie morimur.
口是心非是可耻的;写下与心中所想不同的话,是何等更加可耻! 我记得你曾几何时探讨过那个论题,即我们并非突然陷入死亡,而是步步逼近;我们每天都在死去。
§24.20Cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque, cum crescimus, vita decrescit.
因为每天生命的一部分都在被剥夺,甚至在成长时,生命也在递减。
Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam.
我们失去了婴儿期,接着是童年,再接着是青年。
Usque ad hesternum, quicquid transît temporis, perit; hunc ipsum, quem agimus, diem cum morte dividimus.
直到昨天为止,凡是流逝的时间都已消逝;我们正在度过的这今天的一天,我们也正与死亡平分。
Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat; tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus.
正如水钟并非被最后一滴水排空,而是被之前流出的所有水排空一样,我们停止存在的最后那一个小时,并不是独自造成了死亡,而只是独自完成了死亡;在那个时刻我们到达了死亡,但我们已经走了很久。
§24.21Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti:
"
Mors non una venit, sed quae rapit, ultima mors est.
当你用你一贯的语气——你虽然总是伟大的,但绝没有比在把话语借给真理时更为犀利——描绘了这些之后,你说道: “死亡并非只来一次,但那夺走我们的,是最后的死亡。
"
Malo te legas quam epistulam meam.
” 我宁愿你读你自己的作品,而不是读我的信。
Apparebit enim tibi hanc, quam timemus, mortem extremam esse, non solam.
因为你会明白,我们所害怕的这死亡,是最后的,而不是唯一的。
§24.22Video quo spectes; quaeris, quid huic epistulae infulserim, quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile.
我知道你正在看哪里;你问我在这封信里塞进了什么,某人什么慷慨激昂的话语,或者什么有用的教诫。
Ex hac ipsa materia, quae in manibus fuit, mittetur aliquid.
从手头现有的这个素材中,会有一些东西被寄出。
Obiurgat Epicurus non minus eos, qui mortem concupiscunt, quam eos, qui timent, et ait: "Ridiculum est currere ad mortem taedio vitae, cum genere vitae, ut currendum ad mortem esset, effeceris.
伊壁鸠鲁对那些渴望死亡的人的指责,不亚于对那些害怕死亡的人,他说:“因厌倦生命而奔向死亡是荒谬的,因为正是你的生活方式,导致了你必须奔向死亡。
"
” 同样,在另一个地方他说:“既然你因害怕死亡而使自己的生活动荡不安,那么追求死亡又是何等荒谬?
§24.23Item alio loco dicit: "Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis?" His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
”你也可以在这些话中加入同样倾向的另一句,即人的无虑,乃至疯狂如此之大,以至于某些人因害怕死亡而被驱使走向死亡。
§24.24Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patientiam.
这些话无论你思考哪一句,你都将坚定你的心,去忍受死亡或忍受生命。
In utrumque enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus.
因为对这两者我们都需要被告诫和被坚定:既不要过分热爱生命,也不要过分憎恨它。
Etiam cum ratio suadet finire se, non temere nec cum procursu capiendus est inpetus.
即使理性劝说我们结束自己,这种冲动也不应轻率地、或在奔跑中被采纳。
§24.25Vir fortis ac sapiens non fugere debet e vita, sed exire.
勇敢且睿智的人不应逃离生命,而应退出。
Et ante omnia ille quoque vitetur affectus, qui multos occupavit, libido moriendi.
在所有事情之前,也应避免那占领了许多人的情感,即死之渴望。
Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque; illi contemnunt vitam, hi gravantur.
因为,我的卢西里乌斯,正如对其他事物一样,对死也有着一种心灵无谋的倾向,它经常攫取那些高尚且具有极其敏锐天性的男子,也经常攫取那些懦弱和消沉的人;前者蔑视生命,后者感到生命沉重。
§24.26Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus: "Quousque eadem? Nempe expergiscar dormiam, esuriam fastidiam, algebo aestuabo.
做同样的事和看同样的事的厌倦,以及不是对生命的仇恨而是厌烦,悄然袭上某些人的心头,我们在哲学本身的推动下滑入其中,当说道:“这种同样的事情要到何时? 我当然要醒来、睡眠、饥饿、厌腻、寒冷、炎热。
Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur.
任何事情都没有终点,而是所有事物都联结在圆环之中,它们逃离又跟随。
Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; omnia sic transeunt ut revertantur.
黑夜紧压着白天,白天紧压着黑夜,夏天在秋天中结束,冬天逼近秋天,而冬天又被春天制约;所有事物都是这样流逝以致复返。
Nihil novi facio, nihil novi video; fit aliquando et huius rei nausia.
我不做任何新事,也不看任何新事;有时对这件事情本身也会产生呕吐之感。
"
Multi sunt, qui non acerbum iudicent vivere, sed supervacuum.
”有许多人,他们不认为活着是痛苦的,而是认为它是多余的。
VALE.
祝好。