Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §24.1-24.8

预想最坏结果与借助历史典范克服恐惧

第 31 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

针对因即将到来的审判而焦虑的路西利乌斯,作者提出通过预先设想最坏结果来获得内心安宁的方法。他引用了鲁提利乌斯、苏格拉底、穆基乌斯和卡托等历史伟人的事迹,以此阐明美德如何使人蔑视命运、勇敢面对逆境与死亡。

§24.1Sollicitum esse te scribis de iudicii eventu, quod tibi furor inimici denuntiat, existimas me suasurum, ut meliora tibi ipse proponas et adquiescas spei blandae.
你写信说,你因敌人疯狂向你宣示的审判结果而感到焦虑;你以为我会建议你向自己展现更好的前景,并安于甜美的希望。
Quid enim necesse est mala accersere, satis cito patienda cum venerint, praesumere ac praesens tempus futuri metu perdere? Est sine dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse iam miserum.
因为何必去招惹那些灾祸,它们到来时自然有足够的时间去承受,何必去预先承受并因对未来的恐惧而失去现在的时间? 毫无疑问,因为你迟早会变得不幸而现在就已经不幸,这是愚蠢的。
Sed ego alia te ad securitatem via ducam: §24.2si vis omnem sollicitudinem exuere, quicquid vereris ne eveniat, eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, tecum ipse metire ac timorem tuum taxa; intelleges profecto aut non magnum aut non longum esse, quod metuis.
但我将通过另一条道路引导你走向内心的安宁:如果你想脱去所有的焦虑,无论你害怕发生什么,都设想它必定会发生;并且无论那灾祸是什么,亲自去衡量它,评估你的恐惧;你一定会明白,你所害怕的事情,要么不重大,要么不长久。
§24.3Nec diu exempla, quibus confirmeris, colligenda sunt; omnis illa aetas tulit.
也无需长期收集用来坚定你信心的例子;每个时代都提供了这样的例子。
In quamcumque partem rerum vel civilium vel externarum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profectus aut inpetus magni.
无论你将记忆投向国内事务还是国外事务的哪个方向,伟大的心灵、进步或伟大的冲动都会迎面而来。
Numquid accidere tibi, si damnaris, potest durius quam ut mittaris in exilium, ut ducaris in carcerem? Numquid ultra quicquam ulli timendum est quam ut uratur, quam ut pereat? Singula ista constitue et contemptores eorum cita, qui non quaerendi, sed eligendi sunt.
如果你被判刑,难道有什么比被流放、被关进监狱更严酷的事情会发生在你身上吗? 难道有什么比被焚烧、比死亡更让任何人害怕的事情吗? 把这些事情一件件列出来,并召唤那些轻蔑它们的人,他们不需要去寻找,而是需要去选择。
§24.4Damnationem suam Rutilius sic tulit, tamquam nihil illi molestum aliud esset quam quod male iudicaretur.
鲁提利乌斯对待自己的判决,就好像除了被错误审判之外,没有其他任何事情让他烦恼一样。
Exilium Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter; alter, ut rediret, rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae negavit, cui nihil tunc negabatur.
美特路斯勇敢地承受了流放,鲁提利乌斯甚至乐意承受;前者让国家承负起使他归还的责任,后者则拒绝向苏拉(当时没有人拒绝他任何事)请求自己的归还。
In carcere Socrates disputavit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris.
在监狱里,苏格拉底进行辩论,尽管有人承诺协助逃跑,他也不愿出去,而是留了下来,为了消除人们对最严重的这两件事,即死亡和监狱的恐惧。
§24.5Mucius ignibus manum inposuit.
穆基乌斯把手放在火上。
Acerbum est uri; quanto acerbius, si id te faciente patiaris! Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem;
被烧灼是痛苦的;如果是由于你自己的行为而承受它,那是多么更加痛苦啊!
spectator destillantis in hostili foculo dexterae stetit nec ante removit nudis ossibus fluentem manum, quam ignis illi ab hoste subductus est.
你看到一个没有受过教育、也没有装备任何对抗死亡或痛苦教诲的男人,仅凭着军人的坚韧,为自己不成功的企图而施加惩罚;他作为一个旁观者,看着自己的右手在敌人的火盆中熔化,在敌人把火从他身边撤走之前,他绝不移开那只流着血、露出白骨的手。
Facere aliquid in illis castris felicius potuit, nihil fortius.
在那个营地里,他也许可以做一些更幸运的事,但绝不可能做一些更勇敢的事。
Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus quam crudelitas ad inroganda: facilius Porsenna Mucio ignovit, quod voluerat occidere, quam sibi Mucius, quod non occiderat.
看啊,在面对危险时,美德比施加危险的残忍要激烈得多:波森纳更容易原谅穆基乌斯想要杀死他,而穆基乌斯却难以原谅自己没有杀死他。
§24.6"Decantatae," inquis, "in omnibus scholis fabulae istae sunt; iam mihi, cum ad contemnendam mortem ventum fuerit, Catonem narrabis.
“那些,”你说,“是所有学校里唱烂了的故事;现在,当谈到轻视死亡时,你会告诉我卡托的事。
"Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio? Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet mori, alterum, ut posset.
”为什么我不该讲讲他在那最后一个夜晚,枕边放着剑,阅读柏拉图著作的事呢? 在极端的情况下,他预先准备了这两个工具:一个是让他愿意去死,另一个是让他能够去死。
Compositis ergo rebus, utcumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimavit, ne cui Catonem aut occidere liceret aut servare contingeret.
因此,在整理好他的事务后——无论那些破碎和最后的事务能如何被整理——他认为必须行动,不让任何人有权杀死卡托,也不让任何人有机会救他。
§24.7Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat: "Nihil," inquit, "egisti, fortuna, omnibus conatibus meis obstando.
他拔出那柄直到那天为止一直保持未沾任何杀戮之血的剑,说道:“命运啊,你阻挡我所有的努力,却什么也没有达成。
Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia, ut liber, sed ut inter liberos viverem.
我至今奋斗不是为了我自己的自由,而是为了祖国的自由,我以如此的执着行动,不是为了自己能自由地活着,而是为了能在自由的人们中间活着。
Nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum. "
现在,既然人类的事态已经无可救药,就让卡托退入安全之地吧。
§24.8Inpressit deinde mortiferum corpori vulnus.
” 随后他向自己的身体刺入致命的一伤。
Quo obligato a medicis cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in vulnus manus egit et generosum illum contemptoremque omnis potentiae spiritum non emisit, sed eiecit.
当伤口被医生包扎起来时,虽然他的血流失了,力量也衰弱了,但心志依然如故,此时他不仅对恺撒,而且对自己发怒,将光秃秃的双手伸进伤口中,不是释放,而是抛出了那高尚的、轻蔑一切权力的灵魂。

词汇与语法注释

  1. §24.1quid enim necesse est — quid 是用作副词的宾格(意为“为什么”)。necesse est 是无人称句,带不定式 accersere、praesumere 和 perdere,意为“有什么必要……”。
  2. §24.1quandoque sis futurus miser — sis futurus 是主动周围曲折变化(将来分词 + esse 的现在时虚拟语气)。在原因从句 quia 中,使用虚拟语气是为了表示主观设想或普遍的可能性,而非客观事实。
  3. §24.4alter, ut rediret, rei publicae praestitit — praestare 在此意为“履行、保证或提供”。以 alter (Metellus) 为主语,意指他向国家(rei publicae,与格)保证或促成了自己的归还(ut rediret)。
  4. §24.6id agendum existimavit, ne cui — id agere ut/ne 是个惯用表达,意为“努力做到、动作为了……”。在 ne 从句中,cui 是不定代词 quis 的与格(在 ne 之后代替 aliquis),表示否定目的,“免得对任何人……”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §24.1-24.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:24.1-24.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。