Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §23.1-23.11

真正的喜悦与完满的人生

第 30 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡劝告路西利乌斯要学会“真正的喜悦”,这种喜悦源于内在的良知与理性,而非受制于外部偶然的暂时快乐。他亦引用伊壁鸠鲁的名言,警示那些总是试图开始生活却在生命未完成时便迎来死亡的大众的愚蠢。

§23.1Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium? Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam.
你以为我会写信告诉你,冬天待我们多么温和、多么短暂,春天多么吝啬,寒冷多么不合时宜,以及其他寻找谈资之人的无聊话吗? 我其实要写一些既能对我、也能对你有益的东西。
Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris? Ne gaudeas vanis.
那会是什么呢,除了劝勉你拥有健全的心灵? 你问这的基石是什么? 不要为虚无的事物而高兴。
Fundamentum hoc esse dixi; culmen est.
我说过这就是基石;它是顶点。
§23.2Ad summa pervenit, qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit;
知道自己该因什么而高兴、没有把自己的幸福置于他人控制之下的人,已经达到了顶点。
sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint.
而那些被某种希望诱惑的人,则是焦虑不安、对自己不确定的——即使那希望近在咫尺,即使它唾手可得,即使所希望的事物从未欺骗过他。
§23.3Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere.
我的路西利乌斯,在一切事情之前,先做这件事:学会高兴。
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam.
你现在是不是认为,我这个排斥偶然事物、认为希望(最甜蜜的娱乐)应该避免的人,正在夺走你的许多快乐? 恰恰相反,我绝不希望你缺少喜悦。
Volo illam tibi domi nasci; nascitur, simodo intra te ipsum sit.
我希望这喜悦在你的家庭内部产生;只要它在你自身内部,它就会产生。
Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet.
其他的欢愉不能填满胸膛,它们只是放松面容,是轻浮的,除非你恰巧认为发笑的人就是在高兴。
Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.
心灵应当是活跃的、自信的,并且屹立于万物之上。
§23.4Mihi crede, verum gaudium res severa est.
相信我,真正的喜悦是一件严肃的事情。
An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando.
难道你认为,一个面容松弛、用那些娇弱之人所说的“乐呵呵的”表情的人,能蔑视死亡、向贫穷敞开家门、勒紧快乐的缰绳、默想对痛苦的忍耐吗? 在心中思考这些事情的人,正处于极大的喜悦之中,但这喜悦绝非谄媚。
In huius gaudii possessione esse te volo; numquam deficiet, cum semel unde petatur inveneris.
我希望你拥有这种喜悦;一旦你找到了寻找它的地方,它就绝不会枯竭。
§23.5Levium metallorum fructus in summo est; illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti.
轻金属的果实在地表;那些最富庶的矿脉则深藏在地下,会不断更充分地回报挖掘者。
Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret.
普通人所喜爱的这些东西,只有廉价而表面的快乐,任何外来的喜悦都缺乏根基。
Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus.
我所说、并试图引导你达到的这种喜悦,是坚固的,并且是向内敞开得更宽的。
§23.6Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem: dissice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio, ad verum bonum specta et de tuo gaude.
我恳求你,最亲爱的路西利乌斯,做那唯一能让人幸福的事情:打碎并践踏那些外表闪耀、由他人或因他人而许诺给你的东西,看向真正的善,并因你自己的东西而高兴。
Quid est autem hoc "de tuo"? Te ipso et tui optima parte.
什么是“你自己的东西”? 就是你自身以及你最优秀的部分。
Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam; vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras.
身体也一样,即使没有它什么也做不成,也要相信它是必需之物,而非伟大之物;它带来虚无的快乐,短暂且令人后悔,除非受到极大的节制,否则注定会走向反面。
Ita dico: in praecipiti voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit.
我是这样说的:快乐如果不保持限度,就会在悬崖峭壁处倒向痛苦。
Modum autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris.
但在你已经相信是善的事物中,保持限度是困难的。
Veri boni aviditas tuta est.
对真善的渴望是安全的。
§23.7Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam.
你问那是什么,或者它从何而来? 我告诉你:源于良好的良心,高尚的意图,正直的行为,对偶然事物的蔑视,以及一条道走到底的平静且连续的生活方式。
Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transibunt aut ne transibunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi?
因为那些从一个目标转向另一个目标、或者甚至不转弯而是被某种偶然流转的人,悬空而彷徨,怎么能拥有任何确定或持久的东西呢?
§23.8Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant, ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur.
只有少数人通过计划来安排自己和自己的事务,其余的人则像河流中漂浮之物的习性一样,不是自己在走,而是被带着走。
Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
在这些人中,有的被更温和的波浪留住并更轻柔地运送,有的被更剧烈的波浪卷走,有的在河流变缓时被留在最近的岸边,有的被汹涌的急流抛入大海。
Ideo constituendum est, quid velimus, et in eo perseverandum.
因此,我们必须确立我们想要什么,并坚持下去。
§23.9Hic est locus solvendi aeris alieni.
这里是偿还债务的地方。
Possum enim tibi vocem Epicuri tui reddere et hanc epistulam liberare: "Molestum est semper vitam incohare.
因为我可以把你的伊壁鸠鲁的话还给你,并让这封信免于债务:“总是开始生活是令人烦恼的。
"Aut si hoc modo magis sensus potest exprimi: "Male vivunt, qui semper vivere incipiunt.
”或者如果用这种方式能更好地表达其含义:“那些总是开始生活的人,生活得很糟糕。
"" §23.10Quare?" inquis, desiderat enim explanationem ista vox.
” “为什么? ”你问,因为那句话需要解释。
Quia semper illis inperfecta vita est.
因为对他们来说,生命总是未完成的。
Non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere.
但一个刚刚开始生活的人,是无法做好面对死亡的准备的。
Id agendum est, ut satis vixerimus.
我们必须行动,使我们已经活得足够。
Nemo hoc putat, qui orditur cum maxime vitam.
对于那些恰在此时开始生活的人来说,没有人会这样想。
§23.11Non est quod existimes paucos esse hos; propemodum omnes sunt.
你没有理由认为这样的人很少;几乎所有人都是如此。
Quidam vero tunc incipiunt, cum desinendum est.
事实上,有些人是在该结束的时候才开始。
Si hoc iudicas mirum, adiciam quod magis admireris: quidam ante vivere desierunt quam inciperent.
如果你认为这很奇妙,我再加一个会让你更惊讶的事情:有些人还没开始就已经停止了生活。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. 23.1Ne gaudeas — 用“ne”加上现在时虚拟语气(“gaudeas”)构成的否定命令。虽然在古典拉丁语散文中“ne”加完成时虚拟语气更为常见,但此处的用法直接表达了劝诫或禁止。
  2. 23.2incertus sui — 形容词“incertus”(不确定的)支配反身代词的属格形式“sui”(关于他自己)作为宾格性属格。
  3. 23.3domi nasci — 使用方位格“domi”(在家里)的表达。比喻性地表示“产生于自己内心,不依赖外部事物”。
  4. 23.10cum maxime — 意为“正当此时”或“就在现在”的副词性惯用表达。此处突显了那个“正当此时开始生活”的人的紧迫性与反讽境地。
  5. 23.11Non est quod — 句式“non est quod”后接虚拟语气(“existimes”),表示没有理由或没有必要,意为“你没有理由认为”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §23.1-23.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:23.1-23.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。