Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §22.9-22.17

蔑视世俗报偿与重视生活质量

第 29 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡指出,如果人们能鄙视地位和财富等世俗事务的报偿,摆脱事务就并非难事。他引用伊壁鸠鲁的名言,批评那些因惧怕死亡而不断推迟生活的人,并劝诫路西利乌斯应看重生活的质量而非生命的长度。

§22.9Facile est autem, mi Lucili, occupationes evadere, si occupationum pretia contempseris.
然而,我的路西利乌斯,如果你鄙视事务的报偿,那么摆脱事务是容易的。
Illa sunt, quae nos morantur et detinent: "Quid ergo? Tam magnas spes relinquam? Ab ipsa messe discedam? Nudum erit latus, incomitata lectica, atrium vacuum?" Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.
正是这些事情耽搁并留住了我们:“那么怎么办? 我要放弃如此伟大的希望吗? 我要从收获现场离去吗? 我的身旁将空无一人,轿子无人随行,前厅空空如也吗? ” 因此,人们违心地退避这些,他们喜爱痛苦的报偿,却诅咒痛苦本身。
§22.10Sic de ambitione quomodo de amica queruntur; id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant.
他们抱怨野心,正如抱怨情妇一样;也就是说,如果你察看他们的真实情感,他们并非憎恨,而是在争吵。
Excute istos, qui, quae cupiere, deplorant et de earum rerum locuntur fuga, quibus carere non possunt; videbis voluntariam esse illis in eo moram, quod aegre ferre ipsos et misere locuntur.
试着去拷问那些哀叹自己曾渴望之物、口口声声说要逃离自己无法缺少之物的人吧;你会发现,在他们口中那难以忍受、痛苦万分的处境中,他们的停留完全是自愿的。
§22.11Ita est, Lucili; paucos servitus, plures servitutem tenent.
事实正是如此,路西利乌斯;奴役奴役了少数人,但更多的人却紧抱着奴役不放。
Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit? Omnes Zenones et Chrysippi moderata, honesta, tua suadebunt.
但如果你有意放下它,真心向往自由,而你寻求支持仅为了这一件事——让你得以在没有永久焦虑的情况下做到这一点——那么整队斯多葛学派学者怎能不赞同你呢? 所有的芝诺和克律西波斯们都会建议你采取适度的、高尚的、符合你自身利益的行动。
§22.12Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies.
但如果你以此为由推诿,环顾四周以计算自己能带走多少,能用多么庞大的资金来装备自己的闲暇,你将永远找不到出路。
Nemo cum sarcinis enatat.
没人能背着行李游出水面。
Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.
顺从神意的恩慈,浮升到更好的生活中去吧,但不要像神明恩待那些人一样——神明以和善慈祥的面容赐予了他们显赫的灾祸,神明仅在这一点上得以免责:那些灼烧、折磨他们的事物,是应他们所求而赐予的。
§22.13Iam inprimebam epistulae signum; resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior.
我正要在信上盖上印章;现在必须拆开它,以便它能带着惯常的小礼物来到你面前,并随信带去一句伟大的名言。 瞧,我突然想到了一句话,我不知道它是更真实还是更雄辩。
"Cuius?" inquis;
“是谁的?
Epicuri, adhuc enim alienas sarcinas adsero; "Nemo non ita exit e vita, tamquam modo intraverit. "
”你问;是伊壁鸠鲁的,因为我还在把别人的行李据为己有:“没有一个人离开人世时,不像是刚刚踏入人世一样。
§22.14Quemcumque vis occupa, adulescentem senem medium; invenies aeque timidum mortis, aeque inscium vitae.
” 随便抓一个你想抓的人,年轻人、老人、中年人;你会发现他们同样惧怕死亡,同样对生命一无所知。
Nemo quicquam habet facti, in futurum enim nostra distulimus.
没有人拥有已完成的事情,因为我们把属于我们的事推迟到了未来。
Nihil me magis in ista voce delectat quam quod exprobratur senibus infantia. "
在这句话中,最让我感到高兴的莫过于它谴责了老年人的幼稚。
§22.15Nemo," inquit, "aliter quam qui modo natus est exit e vita.
“没有人,”他说,“离开人世时,不像是刚刚出生的人那样。
"Falsum est; peiores morimur quam nascimur.
”这是错误的;我们死的时候比出生的时候更糟。
Nostrum istud, non naturae vitium est.
这是我们的过错,而不是自然的选择。
Illa nobiscum queri debet et dicere: "Quid hoc est? Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus; quales intrastis exite. "
自然理理应向我们抱怨并说道:“这是怎么回事? 我生下你们时,你们没有欲望,没有恐惧,没有迷信,没有背叛以及其他祸害;像你们进来时那样离去吧。
§22.16Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur; nunc vero trepidamus, cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat; lacrimae nihil profuturae cadunt.
” 如果有人死的时候能像出生时那样无忧无虑,那他就掌握了智慧;但现在,当危险临近时,我们却战栗不已,神色慌张,面无血色,落下了毫无用处的泪水。
Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum?
在安宁的门槛前焦虑不安,还有什么比这更可耻的呢?
§22.17Causa autem haec est, quod inanes omnium bonorum sumus, vitae iactura laboramus.
而原因就在于:我们缺乏一切美德,饱受生命流失的痛苦。
Non enim apud nos pars eius ulla subsedit; transmissa est et effluxit.
因为生命中没有任何部分留在我们身边;它已经流逝、枯竭了。
Nemo quam bene vivat, sed quam diu, curat, cum omnibus possit contingere, ut bene vivant, ut diu, nulli.
没有人关心自己活得多么好,而只关心活得多么长,尽管每个人都有可能活得好,但长寿却是不可能属于任何人的。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. §22.10voluntariam esse illis in eo moram, quod aegre ferre ipsos et misere locuntur — 在“in eo... quod...”结构中,“eo”是中性单数夺格代名词,作先行词,由关系代词“quod”引导的关系从句修饰。“quod”为宾格,作为不定式短语“aegre ferre”(不平、抱怨)的逻辑宾语,同时也作“locuntur”的直接宾语。
  2. §22.11ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat — “ut”引导的从句是名词性从句,作为同位语从句,具体解释前行指示代词“hoc unum”(仅这一件事)的内容。“contingat”是无人称动词“contingit”(发生在某人身上、得以做到)的虚拟式现在时单数第三人称形式。
  3. §22.14quicquam ... facti — “facti”是完成时分词中性单数属格,作代词“quicquam”的分割属格(partitive genitive)。直译为“已被做成之事的任何部分”,意指“已完成的事”或“既成的事实”。
  4. §22.16Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur — 主句动词“percepit”为完成时。针对条件句中的将来时(“morietur”),此处使用完成时,是用以强调一旦条件满足,结果(掌握智慧)便已然达成这一确定性,属于逻辑性或即时性的完成时用法。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §22.9-22.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:22.9-22.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。