§21.1Cum istis tibi esse negotium iudicas, de quibus scripseras? Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es.
你以为你是在和信中写到的那些人打交道吗? 你是在和自己打最大的交道;你是在给自己添麻烦。
Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes.
你不知道自己想要什么;你对高尚之事的赞许超过了你的践行;你看到了幸福之所在,却不敢去企及。
Quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam.
然而,究竟是什么在阻碍着你,既然你自己看得不够清楚,就由我来告诉你。
Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.
你把你将要放弃的这些东西看得很伟大,而当你把将要过渡到的那种安宁呈现在自己面前时,你将要离开的这种生活的光华却牵绊着你,使你仿佛要坠入肮脏晦暗之所。
§21.2Erras, Lucili; ex hac vita ad illam adscenditur.
卢基里乌斯,你错了;人是从这种生活升华到那种生活的。
Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec certam originem habeat ac suam ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam;
正如光华与光亮之间存在着差别——因为光亮拥有确定的、属于自身的源头,而光华则借由他物闪耀——这种生活与那种生活之间也是如此。
haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit; illa suo lumine inlustris est.
这种生活被来自外部的光华所照耀,任何阻挡者都会立刻在它身上投下浓重的阴影;而那种生活则因其自身的光芒而璀璨。
Studia te tua clarum et nobilem efficient.
你的学业将使你闻名且高贵。
§21.3exemplum Epicuri referam.
我要举伊壁鸠鲁的例子。
Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae tunc potentiae ministrum et magna tractantem: "Si gloria," inquit, "tangeris, notiorem te epistulae meae facient quam omnia ista, quae colis et propter quae coleris.
当他给伊多梅纽斯写信,将他从虚华的生活中召唤回忠诚而稳定的荣耀时——当时后者是严酷权力的臣仆,正掌管着重大事务——他说:“如果你为荣耀所动,我的信件将使你比你所崇拜以及因之而被崇拜的一切事物更加出名。
" §21.4Numquid ergo mentitus est? Quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum litteris suis incidisset? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit.
” 那么,他难道撒谎了吗? 如果不是伊壁鸠鲁在信中将他刻下,谁会知道伊多梅纽斯? 深重的遗忘已经淹没了所有那些权贵、太守以及那王本人——伊多梅纽斯的头衔就是从那王那里得来的。
Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt.
西塞罗的信件不让阿提库斯的名字湮灭。
Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur, nisi sibi Cicero illum adplicuisset.
女婿阿格里帕、继孙提贝里乌斯和曾孙德鲁苏斯·凯撒对他毫无益处;在如此伟大的名字中,他本会被默默无闻地埋没,如果西塞罗没有把他拉拢到自己身边的话。
§21.5Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.
岁月的深渊将会临到我们头上,少数天才将崭露头角,尽管他们终有一天会归于同样的沉默,但他们将抵抗遗忘,并长期捍卫自己。
Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili.
伊壁鸠鲁所能向他的朋友承诺的,卢基里乌斯,我也向你承诺。
Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere.
我将在后世赢得好意,我能够带出与我共同长存的名字。
Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat:
"
Fortunati ambo! Siquid mea carmina possunt.
我们的维吉尔曾向两个人承诺过永恒的记忆,并且正在实现它: “幸福的两个人啊! 只要我的诗歌还有一丝力量。
Nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
Accolet imperiumque pater Romanus habebit. "
没有任何日子会把你们从留存记忆的时代中抹去,只要埃涅阿斯的家族还居住在卡皮托林那块不可动摇的磐石旁,只要罗马的父亲还掌握着帝国。
§21.6Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae fuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt; post ipsos cito memoria defecit.
” 无论命运把谁推向前台,无论谁曾是他人权力的肢体和部分,他们的声势曾盛极一时,只要他们自己还在位,门庭便若市;在他们离去之后,记忆便迅速衰退。
Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, excipitur.
而对天才的尊重却在增长,不仅他们自身获得尊荣,而且凡是附着于他们记忆之上的事物,都会被继承下来。
§21.7Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet.
免得伊多梅纽斯白白地进入我的信中,他自己将用自己的东西来赎回它。
Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat.
伊壁鸠鲁曾给这个人写下那句著名的格言,在信中他劝告,要使庇托克勒富有,不要走公开或危险的道路。
"Si vis," inquit, "Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est. "
他说:“如果你想让庇托克勒富有,不要增加他的金钱,而要减少他的欲望。
§21.8Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda.
” 而且,那句格言太显而易见了,无须加以解释;也太有文采了,无须加以辅助。
Hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de divitiis dictum; quocumque transtuleris, idem poterit.
我只提醒你这一件事,免得你以为这只是针对财富而言的;无论你把它应用到哪里,它都具有同样的效果。
Si vis Pythoclea honestum facere, non honoribus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum.
如果你想让庇托克勒高尚,不要增加他的荣誉,而要减少他的欲望。
Si vis Pythoclea esse in perpetua voluptate, non voluptatibus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pythoclea senem facere et inplere vitam, non annis adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum.
如果你想让庇托克勒处于永久的快乐中,不要增加他的快乐,而要减少他的欲望;如果你想让庇托克勒成为老人并圆满他的生命,不要增加他的岁数,而要减少他的欲望。
§21.9Has voces non est quod Epicuri esse iudices; publicae sunt.
你没有理由认为这些话只属于伊壁鸠鲁;它们是公共财产。
Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor, quod probo.
在元老院中习惯的做法,我认为在哲学中也应当照办:当某人提出一个部分取悦我的观点时,我要求他分割提案,然后我追随我赞同的部分。
Eo libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, qui ad illum confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem quocumque ierint honeste esse vivendum.
我之所以更加乐意提及伊壁鸠鲁的卓越名言,是为了向那些抱着不良期望投奔他、以为可以把他们当作自己恶行挡箭牌的人证明,无论他们走到哪里,都必须高尚地生活。
§21.10Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet: "Ecquid bene acceptus es? "" Non inritant," inquit, "hi hortuli famem, sed extinguunt.
当你走进他的小花园,读到花园上刻着的字:“客人,你留在这里很好,这里的至高之善是快乐”,那座住所的热情、友善的守护者就会做好准备,用大麦粥迎接你,还会慷慨地为你奉上水,并问道:“你没有得到很好的招待吗? ”他说:“这些小花园并不激起饥饿,而是消除饥饿。
Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant.
它们也不会因为饮水本身而造成更大的干渴,而是用一种自然且免费的解药来平息它。
In hac voluptate consenui. "
我在这快乐中老去了。
§21.11De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant.
” 我正与你讨论这些不接受安抚的欲望,必须给予它们一些东西,它们才会停止。
Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria; huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est.
因为关于那些可以推迟、可以惩戒和压制的非同寻常的欲望,我只想提醒你这一件事:那种快乐是自然的,但不是必需的;你对它不欠任何东西;如果你花费了什么,也是自愿的。
Venter praecepta non audit; poscit, appellat.
肚子是不听教诲的;它索要,它呼唤。
Non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes.
然而它并不是一个纠缠不休的债权人;只要你给它你所欠的、而不是你所能给的,只需很少的东西就能打发它。
VALE.
再会。