Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §20.7-20.13

贫穷对检验真友的功用与自愿受贫的训练

第 26 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

作者论述了失去财产时仆人的命运以及贫穷如何检验真正的朋友,并提倡定期进行自愿贫穷的训练,以保持内心的安宁并克服奢华。

§20.7"Quid fiet," inquis, "huic turbae familiarium sine re familiari?" Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies.
你会问:“如果没有了家产,这群仆人该怎么办? ”当那群仆人不再由你供养时,他们会自己养活自己;或者,你无法通过自己的恩惠所了解到的事情,你将通过贫穷的恩惠而了解。
Illa veros certosque amicos retinebit; discedet quisquis non te, sed aliud sequebatur.
贫穷将留住真实和可靠的朋友;任何追随的不是你、而是其他东西的人都会离去。
Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet? O quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum mentiatur!
难道仅凭这一件事——它能向你表明你被谁所爱——贫穷就不值得被爱戴吗? 噢,什么时候才会到来那一天,没有人为了讨好你而撒谎!
§20.8Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis.
因此,让你的思想朝向这里,关心这件事,期望这件事,准备好将所有其他的愿望归还给神,从而使你能满足于你自己以及从你自身产生的善。
Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.
还能有什么更贴近的幸福呢? 把自己缩减到那些你不可能从中跌落的微小事物中。 为了让你更乐意这样做,这封信的贡品将与此相关,我马上就会奉上。
§20.9Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus.
尽管你可能会嫉妒,但即使是现在,伊壁鸠鲁也乐意替我付款。
"Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno.
“相信我,你的言论在简陋的草垫上和破衣烂衫中会显得更加高贵。
Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur.
因为那些话不仅会被说出来,而且会被证实。
"Ego certe aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam stramentis, incubantem; non praeceptor veri, sed testis est.
”我确实以不同的方式倾听我们德米特里所说的话,当我看到他赤身裸体、躺在连稻草都不如的东西上时;他不是真理的教师,而是真理的见证人。
"
” “那又怎样?
§20.10Quid ergo? Non licet divitias in sinu positas contemnere? "Quidni liceat? Et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit.
难道不可以蔑视放在怀里的财富吗? ”怎么会不许可呢? 那个人也是具有伟大精神的:当财富环绕在身边,他虽然十分惊奇也长久地感到不可思议它们为何会来到自己身边,但他只是付之一笑,并且觉得那些财产只是听起来属于自己,而不是真正感受得到。
Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille, qui in divitiis pauper est.
在与财富共处时不被腐蚀是一件了不起的事;在财富中依然贫穷的人是伟大的。
§20.11"Nescio," inquis, "quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit.
“我不知道,如果那个人陷入贫穷,他将如何忍受,”你会问。
"Nec ego, Epicure, an tuus iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat.
伊壁鸠鲁啊,我也不知道,如果那个属于你的穷人拥有了财富,他是否会蔑视它;因此,在这两种情况下都必须评估其心灵,并审视是前者向贫穷妥协,还是后者没有耽溺于财富。
Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.
否则,除非表明某人并非迫于无奈承受这些,而是更偏爱它们,否则简陋的草垫或破衣烂衫只是良好意愿的微弱证明。
§20.12Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia.
不过,不急于把那些事物当作更好的东西去追求,而是作为容易应付的事物去做好准备,这是伟大天性的表现。
Et sunt, Lucili, facilia; cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.
卢基里乌斯,它们确实容易;如果你在很久以前就深思熟虑并去接近它们,它们甚至是令人愉快的;因为其中包含着安全,而没有安全,就没有任何事物是令人愉快的。
§20.13Necessarium ergo iudico, id quod tibi scripsi magnos viros saepe fecisse: aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram.
因此,我认为有必要做我曾写信告诉你伟人们经常做的事:安插几天时间,在这些日子里,我们用想象中的贫穷来锻炼自己,以适应真正的贫穷。
Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus.
我们越是耽溺于骄奢淫逸、把一切艰苦和困难的事都视为无法忍受,就越是应该这样做。
Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse.
倒不如说,必须把心灵从睡梦中唤醒并加以刺痛,提醒它自然为我们设定的需要是极其微少的。
Nemo nascitur dives.
没有人生来富有。
Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt.
任何来到世间的人,都被要求满足于母乳和襁褓;从这样的起点出发,即使是王国也无法满足我们。
VALE.
再会。

词汇与语法注释

  1. §20.7paupertatis scies — 结构为 quod tu beneficio tuo non potes scire, [beneficio] paupertatis scies。前句中出现的 beneficio 在后句中被省略,因此 paupertatis 作为属格修饰省略的 beneficio,意为“(通过)贫穷的(恩惠)”。
  2. §20.11an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat — 对比指示代词 ille(前者)与 hic(后者)的解析。在上下文中,ille 指代前文提到的“伊壁鸠鲁所说的穷人(tuus iste pauper)”,而 hic 指代较近提及的“身处财富之中却过着清贫生活的富人”。
  3. §20.13regna non capiunt — 动词 capere 在此意为“容纳、满足”。主语 regna(王国、绝对的权力或财富)“无法容纳我们”,以此表达反讽,说明人类从如此微小的起点出发,最终却连整个王国的财富也无法满足。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §20.7-20.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:20.7-20.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。