Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §20.1-20.6

重视践履的哲学与生活方式的一致性

第 25 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了哲学是行动而非言语,教导一致的生活方式,并将智慧的本质定义为始终想要同样的事并拒绝同样的事。

§20.1Si vales et te dignum putas, qui aliquando fias tuus, gaudeo.
如果你身体健康,并认为自己配得上在某个时候成为你自己的主人,我感到欣慰。
Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero.
因为,如果你从那个没有脱身希望而随波逐流的地方被我拉出来,这将是我的荣耀。
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione; verba rebus proba.
但是,我的卢基里乌斯,我请求并劝告你:将哲学渗透到你心灵的深处,并且不用言语或著作,而是用精神的坚定和欲望的减少来检验你的进步;用行动来证明你的言语。
§20.2Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent;
那些进行演说并博取听众喝彩的人,他们的目的是一回事;而那些用多样或流利辩论吸引年轻人和闲人耳朵的人,他们的目的又是另一回事。
facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat, ut ipsa intra se vita unius sit omnium actionum sine dissensione coloris.
哲学教导人们去行动,而不是去说话,并要求:每个人都按照自己的法则生活,生活不与言语相违背,生活本身在其内部是合一的,在所有行动中都没有不和谐的色彩。
Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit.
这是智慧的最大职责和标志,即行动与言语相符,并且人在任何地方都与自己始终如一。
"Quis hoc praestabit?" Pauci, aliqui tamen.
“谁能保证这一点? ”少数人,但还是有一些人。
Est enim difficile hoc; nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una via.
因为这是困难的;我并不是说,贤人总是会以同一个步伐前进,而是说他会走在同一条道路上。
§20.3Observa te itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose.
因此,请观察你自己,你的衣服和住宅是否不相称,你是否对自己慷慨而对家人吝啬,你是否饮食朴素而建筑奢华。
Unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa.
一次性把握住一条你应当据以生活的规则,并使你的整个生活与此相符。
Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt; vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.
有些人人在家里萎缩,在外面却膨胀和扩张;这种多样性(不一致)是一种缺陷,是摇摆不定的心灵和尚未掌握自己方向的标志。
§20.4Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi, quid velit, nec si proposuit, perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur.
我还要告诉你,行动和计划的这种无常和差异是从哪里来的:没有人为自己设定他想要什么,即使他设定了,他也不坚持,而是跳过去;他不仅改变,而且倒退并重新滚回那些他曾放弃和谴责的事情中。
§20.5Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: Quid est sapientia? Semper idem velle atque idem nolle.
因此,为了抛开古老的智慧定义并概括人类生活的整个方式,我可以满足于此:什么是智慧? 始终想要同样的事,并且始终拒绝同样的事。
Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit, quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.
你不用加上那条小小的例外条件,即你所想要的必须是正确的;因为除非是正确的,否则同样的事不可能总是让任何人满意。
§20.6Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum est.
因此,人们不知道自己想要什么,除了在他们想要的那一瞬间;总体上,想要或不想要,对任何人来说都没有定论。
Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum.
判断每天都在变化,并转向相反的方向,对大多数人来说,生活是在游戏(消遣)中度过的。
Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.
因此,继续推进你已经开始的事情,也许你会被引导到顶点,或者被引导到那个只有你一个人明白还不是顶点的境地。

词汇与语法注释

  1. §20.1dignum putas, qui aliquando fias tuus — 此句采用“dignus qui + 虚拟语气”的结构,意为“配得上做某事”。此处关系从句 qui ... fias 修饰形容词 dignum,而 dignum 作为 putas 的宾语(代词 te)的宾语补足语。
  2. §20.2ut verbis opera concordent — 此句为说明先行指示代词 hoc(Maximum hoc est...)具体内容的名词性从句(同格的 ut 从句)。这是一种典型的塞内卡式先行结构,即先放置指示代词,随后用 ut 从句展开其细节。
  3. §20.3Unam semel ad quam vivas regulam prende — 这是一个语序倒装(hyperbaton),先行词 regulam 被嵌入到关系从句 ad quam vivas 的内部或置于其后。修饰关系可整理为 prende unam regulam ad quam [regulam] vivas。虚拟语气 vivas 表示特征或限定。
  4. §20.5Licet illam exceptiunculam non adicias — 非人称动词 licet(可以、允许)直接支配虚拟语气 adicias(非限定的第二人称单数“你”)的结构(省略了 ut)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §20.1-20.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:20.1-20.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。